useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis MCXXIV
Signature: MCXXIV
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1049
  
x
+ In nomine domini tricesimo primo anno principatus domni nostri guaimarii gloriosi principis, et undecimo anno ducatus eius amalfi et sirrenti, et hoctabo anno suprascriptorum principatus et ducatuum domni nostri gisulfi eius filii, mense augustus, secunda indictione. Memoratorium factum a nobis iohannes et bonifacius germani filii quondam maraldi de locum campiliano, eo quod ante subscripti idoneis testes combenientibus ad tenendum et laborandum tradidit nobis domnus iohannes venerabilis abbatem monasterii sancti angeli et sancte sofie, qui constructi intus anc salernitanam civitatem pertinentes domni paldolfi germani predicti domni guaimarii excellentissimi principes et duces, idest una clusuria de terra cum arbustis vitatis in ipso locum campiliano, ubi maiorati dicitur, quod nos germani cum alii germani nostri qui defuncti sunt, de ante os annos per brebem ad pastenandum et laborandum compreensum abuimus da partibus exdicti monasterii, sicut continet brebem, quod inde firmatum abuimus, scribtum per iohannes scriba clericus, in quo testati sunt dauferius notarius et romoaldus et cosma grecus, qui fuit abbate de ipso monasterio, et remisimus ipso brebem in iamdicto monasterio pro ipsi germani nostri, qui fuerunt defuncti, et pro taliter, ut diximus, medietatem ipse domnus iohannes abbas illut nobis tradidit per as fines et mensuras: de una parte fine via puplica, inde passi quadraginta duo; et de alie tribus partibus fine predicti monasterii: de una parte abet passi quadraginta sex, et de tertia parte abet passi triginta duo: de quarta vero parte similiter passi alii triginta duo mensurati ad iusto passum; hec vero predicta rebus cum arbustis per iste fines et mensure tota et inclita cum omnia infra se abentes et cum vice de via sua nobis ipse iohannes abbas tradidit tali hordine, ut amodo et omni tempore nos iamdicti iohannes et vonifacio et nostris eredibus, natos nascentes, inclita suprascripta curte per iamdictas fines et mensuras nostre potestatis tenere et dominare, et fobee et omnis nostre utilitatis iusta rationem ibidem facere, et ibidem abitemus, et, unde meruerit, semper illut cludamus, et totum illut iusta ratione salbum faciamus; et per omnis annum temporibus suis illut laboremus de super et de subter, sicut meruerit, et, ubi meruerit, arbores et vites semper illut ibidem plantemus et propaginemus, ut per omnis annum perfectum pareat laboratum et cultatum, sicut locus ipse meruerit, et de omnia, quod ibidem seminaberimus, demus exinde ad pars ipsius monasterii terraticum secundum consuetudinem de ipso locum, et per vindemie per omnis annum faciamus scire partibus predicti monasterii, ut dirigat ibidem missum suum, et nos per suo tempore illut vindemiemus, et omnis poma que ibi fuerit, colligamus, et dividamus illut ibique per medietatem, et ipsa sorte de ipso binum, quod ad pars ipsius monasterii inde evenerit, nos illut ibique in domus nostra reponamus in organeum, quod ibi abemus, quod nobis de ante ibi adsingnatum fuit, per nos semper ipsum horganeum conciatum et studiatum fiat bonum, sicut meruerit, et semper ipso vinum salbum faciamus, usque dum illut inde tulerit, absque degeneratione et ingne, ipso missum illorum et equm eius nos nutriemus iusta rationem, sicut nostra fuerit possibilitatem; et per omnis annum demus illorum palmentatatica, sicut consuetudo fuit, quam et faciamus serbitia in partibus eiusdem monasterii, sicut faciunt aiii curtesani, qui rebus ipsius monasterii tenunt ad laborandum, et omni tempore liceret pars ipsius monasterii ipsa rebus requireret, si bonum non esset laboratum, qualiter supra legitur, licere nos inde pignerare, et amodo et omni tempore, dum nos et nostros eredes suprascripta rebus tenuerimus per iamdictum hordinem, tunc partibus eidem monasterii inclitum illut per iamdicto hordine nobis defensarent cum vice de via sua da omnis partibus, et non illut nobis tollere aut contrare querat, et quale tempore nos vel nostros eredes illut tenere noluerimus, tunc prius adsingnemus ipsa curte laborata bona et clusa ad pars ipsius monasterii, et liceat nos inde exire cum omnis nostra mobilia, que ibi abuerimus, sine illorum contrarietate; sic tamen et ipso reditum, quem ibi abuerimus, et palmentum cum paraturia sua et ipsa organea illorum, adsignemus illut eorum. De qua per combenientiam guadia nobis ipse domnus abbas dedit una cum adbocatore suo et mediatore nobis posuit poto clericus filius quondam alferi medicus; et per ipsa guadia obligavit se ipse domnus abbas et pars ipsius monasterii, ut si de omnia suprascripta aliquit remobere aut contrare quesierit, triginta auri solidos nobis componere constantinianos. Et unc brebem scribsi ego dauferius notarius qui interfui. + Ego qui supra iohannes abbas. + Ego Romoaldus notarius me subscripsi. + Ego Iohannes notarius me subscripsi.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.007, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.