useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis MCXXVII
Signature: MCXXVII
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1049
  
x
+ In nomine domini tricesimo secundo anno principatus domni guaimari, et Undecimo anno ducatus eius amalfi et sirrenti, et octabo anno principatus et ipsorum ducatuum domni gisulfi eius filii, eximii principis et ducis, mense december, tertia indictione Ego Iohannes gratia dei abbas monasterii sancte sofie, quod constructum est intus cibes salerno in rebus domni paldolfi comitis filii vone memorie domni guaimarii principis, ante subscripti testes per combenientiam, per demandationem ipsius domni paldolfi, pro parte ipsius monasterii et pro parte mulieris nomine gemme, que fuit uxore domni guaiferi comitis, tradidit iohanni filio voni de sancto marciano tribus pecie de terris cum arbusta bitata, quod pars ipsius monasterii et ipsa gemma abet in locum balentinum finibus sarnensis. Prima pecia per ec finis: de ex omni parte fine ipsius monasterii et ipsius gemme: a parte occidentis fine bia passi tridecim et medium: a sebtemtrione passi triginta: a parte orientis passi duodecim et a meridie passi triginta. Secunda pecia per ec finis: de ex omni parte fine ipsius monasterii et ipsius gemme: a parte meridie passi quadtuordecim et medium: a parte orientis passi quadraginta trex, et a parte sebtemtrionis passi decem: a parte occidentis abet passi quadraginta sebtem et medium. Tertia pecia per ec finis: de ex omni parte similiter fine ipsius monasterii et ipsius gemme: a parte orientis fine bia, passi biginti sebtem: a parte sebtemtrionis passi quinquaginta quadtuor: a parte occidentis passi sex: a parte meridie inde abet passi quinquaginta quadtuor: tota suprascripta mensuria mensurata est at iuxto passum ominis. Ec vero suprascripte tribus pecie te terris per suprascripte finis et mensurie, ut superius legitur, inclitum ego superius dictus abbas pro parte ipsius monasterii et ipsius gemme per absolutionem ipsius domni paldolfi, ipsius iohanni tradidit cum omnia infra se abentibus et cum bice de bie sue, tali ordinem, ut amodo et omni tempore, natos nascentes, at sua et de suis eredibus et ominibus, quod ibidem midtere voluerit at lavorandum, illut tenere et lavorare, fobee et omnis nostre utilitatis ibi faciant, ut iuxtum fuerit, et per omnis annum ille et suos eredes illut pastenare, potare, propaginare et, ubi meruerit, arbores et bites illut ibidem plantarent, et sic totum illut lavorarent de super et de subter, sicut locus ipse meruerit, ut semper in melius proficiant et non dispereant. Et per omnis annum per tempore de bindemie faciant ille et suos eredes, nos et partibus ipsius monasterii, et ipsa gemma et illius eredes scire, ut dirigamus ibidem missum nostrum, et ille et suis eredibus abtis temporibus illut bindemiaret et at palmentum procuraret, et omnis binum quod inde exierit, at palmentum inde nos illut damus; illut tollat medietatem, et ipso missum nostrum medietatem, et ipsa nostra medietatem de ipso binum illut atducant salbum usque at cellarium ipsius monasterii et ipsius gemme, quod abunt in ipso locum balentinum, et midtant ipso binum in organea nostra, quod ei ibidem atsignare fecerimus, que per illis fiat conciata, sicut meruerit sequentes binum, quod ibidem miserint; et dum ibidem steterit ipso missum per tempore de bindemie pro ipso binum recipiendum, illut nutricarent, sicut iuxtum fuerit et palmentatica ei deant, sicut consuetudo est per ipso locum, et de quod ibidem seminatum fuerit, deant ille at ipso missum iuxto terraticum secundum consuetudinem de ipso locum, et quale tempore ille et suos eredes ipsa tradictio in suprascripto ordinem tenere noluerint, aut non potuerint, liceat illut et suos eredes inde exire cum omnis causa sua mobilia, et ipsa tradictio lavorata et cultata remidtant in partibus ipsius monasterii; et per combenientiam guadia michi ipse iohannes dedit et mediatorem michi posuit iohannes de locum turricli filius quondam bernardi, et per ipsa guadia etc. Statuta mulcta triginta auri solidorum Constantini. Quod scripsi ego petrus protonotarius. + Ego petrus me subscripsi + Ego guisenolfus.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.007, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.