useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis MCXXXVII
Signature: MCXXXVII
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1050
  
x
+ In nomine domini Tricesimo secundo anno principatus domni nostri Guaimarii Glorioso principe, et duodecimo anno ducatus eius amalfi et11 Undecimo. sirrenti, et decimo22 Octavo. anno 1 Undecimo. 2 Octavo. suprascriptorum principatuum et ducatuum domni gisulfi eius filii eximii principis et ducis, mense aprilis, tertia indictione. Memoratorium factum a me urso filio quondam cellino, eo quod ante subscriptis idoneis hominibus tradidit michi iohannes monachus et abbas monasterio sancto archangelo, quod situm est in monte coraci de cilento, tres peciole de terre contra pars ancilla dei, rebus eidem monasterio, ad habendum et pastinandum, nato nascientem, in tertiam partem una cum alefanto adbocatorem eidem monasterio. In primis ipsa huna pecia super ipsa bia habet mensura: a pars occidentis abet passos quadraginta: de super a pars meridie sunt passi viginti, et descendente a pars orientis, sunt passi quadraginta uno, et abiente a pars septemtrionis secus ipsa via publica usque in prima fine sunt passi viginti duo et cubitum huno. Et ipsa alia pecia de subtus ipsa bia abet as mensura: per ora iusta bia passi decem, et descendente a pars occidenti abet passos triginta tres et cubita tres: de subtus a pars septemtrionis sunt passi duodecim, et sicut ascendit a pars orientis usque in predicta via sunt passi triginta duo, et abinde a foris ipsi passi sedilia et iusto horto; ubi modo residemus, a subtus ipsa bia, et iterum iusta ipsa sedilia et orto ipsa alia pecias de terra has mensura dicitur esse: a pars orientis passi viginti duo: a septemtrione passi decem et opto et cubita dua: a pars meridie secus ipsa bia puplica sunt passi quattuordecim usque in prima finem cum linea mensuratum ad iusto passu, ut liceat me meique heredibus in ipsa sedilia sedere et pro me orto facere, et ipse tres pecie de terre introire et fobere, laborare binea, et salices et poma plantare, et omnis nostre hutilitatis ibidem facere; et licentiam habeamus nos et nostris heredibus in rebus predicto monasterio introyre iusta ratione arbores incidere pro clusurie, et pedamento faciendum; et hamodo usque anni septem quicquid binum vel fruge inde exierit, nobis nostrisque heredibus sint potestate. Completi vero anni septem, demus ad predictum abbatem et pars ipsum monasterio et eius rectores, et de omni fruge, exceptis de ipso horto factum paratum ad palmentum demus tertiam partem, nobis nostrisque heredibus abeamus ipse due partes, et defenset illud nobis ipso abbate, et eius successores, et pars ipsum monasterio, et ad nostris heredibus cum introitu et exitu et cum vice de viis de omnis umana persona. Nam, si nos vel nostros heredes inde exire boluerimus, licentiam abeamus cum omni nostra mobilia et periere hubi boluerimus; et si usque tres anni iterum rebersi fuerimus, iterum ipse clusurie, sicut ille inbenerimus, taliter recolligamus in supradicta ratione illud habendum. Quod si taliter etc: Sequitur formula consueta, datis guadiis et posito fideiussore maraldo filio quondam Iohannis. Statuta est mulcta viginti auri solidorum Constantini. Et frudia de ipso horto nostre sint potestati; et qui supra legitur de ipso mediatore est fideiussore iohanni fllio petri musuriccla. Et taliter scribsit hunc brebem ego landus presbiter et notarius actum cilento et interfui.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.007, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.