useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis MCXLIII
Signature: MCXLIII
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1050
  
x
+ In nomine domini tricesimo secundo anno principatus domni nostri guaimari, et duodecimo anno ducatus eius amalfis, et undecimo anno ducatus eius sirrenti; et nono anno principatus et ipsorum ducatuum domni gisulfi eius filii eximii principis et ducis, mense iulius, tertia indictione. Ante me lando gastaldus, machenolfus et ademarius germani filii quondam grimoaldi, et amatus nepotem illorum filius quondam petri, coniunti sunt cum dauferius filius quondam iohannis, at faciendum inter se finem de una pecia de terra cum arbustum et alia pomifera quod ipse dauferi paratam abet in locum floccanum, finibus nucerie, da mari consortem ipsorum suprascripti thii et nepotes, filium quondam iaquinti. Unde per meum iudicium inter se fuerunt guadiati super ipsa rebus pergere cum iudicem et notarium, et iuxta legem illis inter se inde finem facere. Modo vero una cum illis super ipsa suprascripta pecia de terra in ipso locum floccanum perreximus, et per ipsi suprascripti thii et nepotes ipsa pecia de terra monstrata est: a parte occidentis monstraverunt fine bia pubplica, inde passi undecim: a parte septemtrionis monstraberunt finem illorum, inde passi sebtuaginta octo: a parte orientis fine de heredes maienandi, passi biginti trex: a parte meridiei fine machenolfi filii quondam ursi, inde passi decem. Revolbente in parte sebtemtrionis per finem ipsius dauferi passi quadtuor: Revolbente per ipsa finem ipsius dauferi in parte occidentis, inde passi biginti octo: Iterum revolbente in parte sebtemtrionis inde passi sex et medium; et inde revolbente in parte occidentis et coniungente se in ipsa bia priore fines, inde abet passos quadraginta duo, totum at iuxto passum omini est mensuratum. Cum autem suprascripta pecia de terra per iamdicte finis et mensurie per ipsi machenolfus, et ademari, et amatus monstrata est, dixit ipse dauferi, ut tota et integram suam exet pertinentem per firma cartula da parte ipsius mari filii ipsius iaquinti et per ipsi machenolfus, et ademari, et amatus ostensa est una cartula dibisionis et per ipsum dauferi ostensa est una cartula et unum brebem, et unum iudicatum, et manifestaberunt se per partes, ut plus monimen ex oc non ostendere. In primis relegere feci ipsa cartula dibisionis, quod ipsi suprascripti thii et nepotes ostederunt; ita continebat: In nomine domini, undecimo anno principatus domni nostri iohannis, et sexto anno domni guaimari filii eius, gloriosi principibus, mense martio, sebtima indictione: grimoaldus genitor ipsorum suprascripti germani filii garofali ante presentia leoni iudici et subscripti testes, coniuntus fuit at vona combenientia cum iaquintus cognato suo filio machenolfi, et dibiserunt inter se rebus, que fuit ipsius machenolfi. Unde ipse grimoaldus per suis rationibus mediatorem debuit abere. Unde in primis dibiserunt inter se una pecia de terra cum arbustis bitatis in locum campu de are, unde ipse iaquintus comprehensit in sorte sua, in parte orientis coniuntum at fine maienande, et ipsius grimoaldi tradiderat in parte occidentis at fine sancti quirici. Iterum dibiserunt inter se aliam peciam in eodem loco at monte vocatam: ipse iaquintus conprehensit a parte occidentis at fine ursi filii mari, et ipse grimoaldus conprehensit in parte orientis at finem ipsius maienandi; et dibiserunt inter se alie due pecie: ipse iaquintus conprehensit in sorte sua una pecia de terra in loco ubi tostacio dicitur a subtus mercatum propinquo flubio saltera, ubi landoarius comes molinum abuit, et ipse grimoaldus conpreensit in sorte sua una pecia in ipso loco tostacio, que coniunta est a parte occidentis at rebus monasterii sancti laurentii. Iterum dibiserunt inter se aliam peciam in ipso loco floccanum, ubi catamaurici dicitur: ipse iaquintus conpreensit in parte occidentis at fine mari filii guisoni, et ipse grimoaldus conpreensit in parte orientis at finem ipsius maienandi. In simul et dibiserunt inter se ipsa suprascripta pecia de terra in ipso loco floccanum, quod superius per ipsi suprascripti thii et nepotes monstrata est: ipse iaquintus conprehensit ipsa tota suprascripta pecia per iamdictas mensuras in parte meridiei, et ipse grimoaldus conprehensit in parte sebtemtrionis coniuntum et fine de eredibus petri. Ista tota rebus per medietatem illis inter se dibiserunt, et communiter inter se reserbaberunt terra cum abellanieta, et castanieta, et quertieta, et silba in montibus quam et in planis, vel ubicumque de rebus ipsius machenolfi inbentus fuerit, omni tempore illis et illorum eredibus abeant per medietatem: ipse iaquintus medietatem, et ipse grimoaldus medietatem; tantum non abeant potestatem de tota ipsa rebus, quod inter se dibiserunt, et de omnis alia rebus ipsius machenolfi, ipse iaquintus et illius eredes non bendere nec donare, nec in ecclesiis offerire, nec pars pigneris ponere, nec per nullis modis in quabis partibus alienare. Preter tantum ipsius grimoaldi, vel at illius eredes illut deant at iuxto baliente pretium, quod illut iuste fuerit abpretiatum: aliut continebat in ipsa cartula scripta per petrus clericus et notarius, et roboratam per ipsum leo iudex et maraldus et alius maraldus notarius. Prima cartula quod ipse dauferi ostedit, continet; bicesimo secundo anno principatus domni nostri guaimari gloriosus princeps eius salerni, et secundo anno principatus eius capue, et secundo anno ducatus illius amalfi, et primo anno ducatus eius sirrenti, mense magius, octaba indictione; mari filius iaquinti vona sua voluntate ante petrus iudice et ante alii testes benumdederat ipsius dauferii integra suprascripta pecia de terra de ipsum locum floccanum, qualiter per ipsi suprascripti thii et nepotes monstrata est, et receperat ab illut auri tari voni triginta, et aliut est continebat in ipsa cartula scripta per trubpoaldum subdiaconum et notarium, et roboratam per ipsum petrus iudicem et iohannes et mirandus. Ipsum brebem continet: bicesimo secundo anno principatus salerni domni nostri guaimari, et secundo anno principatus eius capue et ducatus eius amalfis, et primo anno ducatus eius sirrenti, glorioso principe, mense magius, octaba indictione. Ipse dauferius fllius iohannis ante subscripti testes per combenientiam tradidit ipsius mari filio iaquinti suprascriptam peciam de terra per iamdicte finis et mensuras, ut superius legitur, de ipso locum floccanum, usque quindecim anni completi at lavorandum, sicut ipsum brebem continet, qui scriptum per petrus protonotarius, et roboratum per iohannes et guisenolfus. Ipsum iudicatum continet: In nomine domini bicesimo nono anno principatus domni nostri guaimarii, et nono anno ducatus eius amalfi, et octabo anno ducatus eius sirrenti, et sexto anno principatus et ipsorum ducatuum domni gisolfi eius filii eximii principis et ducis, mense agustus, quintadecima indictione; ante me ademari iudice causabit dauferi filius quondam iohannis cum ademari filio quondam grimoaldi dicens ei, ut ipse ademari per birtutem misisset caballum et vobi sui in rebus ipsius dauferi, quod illut paratum abet in locum floccanum da mari consortes ipsius ademari filii quondam iaquinti, et lavores, quod ibidem seminatum est, ab ipsum caballum et vobi totum illut secasset et rabuisset: ipse ademari dixit, non fiat deus ut caballum et vobi sui in ipsa rebus ipsius dauferi per birtutem ibi misisset, nec lavores inde secasset, set nexiente illut ipsa sua animalia ibidem introisset. Unde ego qui supra iudicem inter eis iudicabi, et utrisque illis guadiare feci, ut ipse dauferi pararet sancta dei evbangelia, et ipse ademari iuret secundum legem cum parentibus suis sacramentales et dicat, ut ipsa animalia per birtutem in suprascripta rebus ipsius dauferii non misisset, set nexiente illut ipsa animalia ibidem introisset, et postea eidem dauferii ipsum damnum ipse ademari restauret, sicut iuxtum fuerit. Unde inter se posuerunt mediatores: ipse ademari posuit mediatorem ipsius dauferi gaido da casolla filium quondam petri, et ipse dauferi posuit mediatorem ipsius ademarii mirandus filium quondam machenolfi, et pro parte ipsius dauferi scribere precepi tibi petri protonotario. Ego qui supra ademari iudex. Cum autem suprascripte cartule fuerunt lecte, dixit ipse ademari, ut ipsum iudicatum quod superius totum per ordinem declaratum est, quod ipse dauferi ostedit, qui scriptum est per petrus protonotarius in quo scriptum est ipse ademari iudex, falsum exet. Ipsum iudicatum dixit ipse dauferi beracem exet, et secundum legem illut adberare poteret. Ego autem, sicut illis combenit, inter eis iudicabi, et illos guadiare feci, ut ipse ademari pararet sancta dei evbangelia, et ipse dauferi secundum legem per sacramentum at ipsa evbangelia adberaret; et ubi taliter illut adberaberint, iam semper ille et suos eredes integra ipsa pecia de terra per iamdicte finis et mensuras securiter et firmiter illut sibi abere, et faciant de ea quicquit voluerint, absque omni contrarietatem ipsius ademari et de illius eredes. In die vero constitutum per partes fuerunt parati ante me, et per ipsum ademari parata est sancta dei evbangelia; set antequam inter illis ipsa sacramenta exet data, per colloquium nostrum et aliorum bonorum ominibus orta est inter illis vona comvenientia, et ipse ademari volontarie sue donabit ipsius dauferi ipsum sacramentum, qualiter illut ei persolbere debuit per subscebtum launegiltum, et voluntarie sue ipse machenolfus, et ademari, et amatus tota et integra suprascripta pecia de terra per iamdicte finis et mensurie, ut superius legitur, qualiter superius monstraberunt ipsius dauferi, remiserunt at faciendum ille et suos eredes quicquit voluerit, absque omni contrarietate illorum vel de illorum eredibus, et ab omnibus ominibus pro illorum partibus. Similiter et ipse dauferi remisit et manifestabit ipsorum suprascripti thii et nepotes da ista mensuria in foras in parte sebtemtrionis, qualiter illis dominaturi sunt, usque at rebus de ipsa ereditate petri, ut nec ille nec suos eredes cum ipsi machenolfus, et ademari, et amatus, nec cum illorum eredes exinde non causare, set semper illis vel illorum eredibus securiter et firmiter illut sibi abere, et faciant de ea quicquid voluerint, absque omni contrarietatem ipsius dauferi, vel de illius eredes, et ab omnibus ominibus pro suis partibus. Et per combenientia ipsi machenolfus, et ademari, et amatus guadia ipsius dauferi dederunt, et fideiuxorem ei posuerunt sesamus de nucerie fllius quondam lidni; et per ipsa guadia obligaberunt se et illorum eredibus, quod si taliter omnia suprascripta ipsius dauferi, vel at illius eredes non adimpleverint, et de suprascripta pecia de terra per iamdicte fines et mensuras, ut superius legitur, causare aut contradicere presumserint per qualibet modis, per ipsa guadia obligaberunt se et illorum eredibus componere ipsius dauferi, vel at illius eredes, quinquaginta auri solidos constantinos, et omnia suprascripta ei adimpleret. Dua iudicata inde scribere fecimus, ut non siat transmutati: istum scriptum emisimus ipsorum machenolfi, et ademari, et amati, et alium tale simile inde emisimus ipsius dauferi. Et pro parte ipsorum machenolfi et ademari et amati oc scribere precepi tibi petri protonotario.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.007, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.