useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis MCXLV
Signature: MCXLV
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1050
  
x
+ In nomine domini. Tricesimo tertio anno principatus domni nostri Guaymari Glorioso principe, et duodecimo anno ducatus eius amalfi et syrrenti, et nono anno suprascriptorum principatuum et ducatuum domni gisulfi eius filii eximii principis et duci, mense nobember, quarta indictione. Memoratorium factum a me iohannes abbas monasterii sancti archangeli, quod situm est in mons coraci de cilento, tradidit atque remisi bobis nicola et leo germanis, et filiis quondam sergi faber, due pecie de terre in loco, ubi kalopetri dicitur, rebus predicti monasterii ad pastinationis hordine, nato nasciente, in tertia pars per has mensura: incipiente da uno riatello, sicut vadit a pars orientis, quod est de super, sunt passi triginta et cubitum hunum et palmo uno; et descendente a pars meridie, sunt passi quadraginta sex et cubita dua et palmo huno: de supter a pars occidentis, sicut badit usque in ora ipso rio sunt passi quindecim, mino cubito uno, et ascendente secus ipso rio, unde aqua viva decurrit, quod est a pars septemtrionis, et coniunget in prima fine, sunt exinde passi quadraginta sex ad iusto passu. Et ipsa alia pecia de terra abet as mensura, sicut descendit ipso rio, a pars meridie abet passos quinquaginta uno, et dimittit ipso rio, et badit a pars occidentis, sunt exinde passi viginti septem, et rebolvente a pars septemtrionis, et ascendente et traversante in pars orientis usque in prima fine, havet passos quinquaginta et medium ad iusto passu, cum omnia inter ipse ambobus rebus abentibus ad linea mensuratum, ut liceat ipse nicola et leo germani et suis heredibus, nato nascente, si voluerit hibidem residere, fobere, laborare, pastenare vinea et poma, salices plantare, et omnis sue utilitatis hividem facere, et licentiam habeatis in rebus de ipso monasterio introyre et iusta rationem arbores incidere pro ipse pecies de terre pedamen et cluse faciendum, et a foris ipse cluse haveatis sedilie et iusto horto per signulos, et quicquid vinum vel fruge inde exierit, amodo usque annos septem, totum sit in potestate de ipsis nichola et leo germanis, et de eorum heredibus, sine omni contrarietate pars nostra, vel de ipso monasterio, et de eiusque rectoribus. Post completi ipsi septem anni, quicquid vinum vel fruge inde exierit, nato nasciente, factum paratum dent inde ad palmentum tertiam partem, et de omni fruge tertia pars, vobis vestrisque heredibus abeatis due sortibus; et hamodo et semper nos et nostris posterioribus et pars predicti monasterii defensemus vobis nicola et leo, et ad vestris heredibus, inclite supradicte pecies de terre, cum omnia infra se habente, et vice de viis, da omnibus hominibus ab omnique parte. Nam si vos, vel vestris heredibus, inde exire volueritis, licentiam habeatis excutere inde omnia vestra mobilia, et periere hubi vulueritis; et si usque tres annos iterum hibi fueritis rebersi, iterum ipse clusurie eorumque heredes redeat potestati in supradicta ratione illud habendum. Quod si taliter etc. Guadiis datis et interposito mediatore Urso filio quondam kyri anastasii tessiture de ipso Castellucio; statuta fuit mulcta viginti solidorum auri constantinianorum. Et unc brebem scribsit ego landus presbiter et notarius; actum cilento. + Ego urso. + Ego mirandus.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.007, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.