useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis MCXCII
Signature: MCXCII
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1054
  
x
+ In nomine domini domno constantino dibina gratia imperator augusto deo propitio, duodecimo hanno imperii eius, mense februario, nona11Septima. indictione. Ideoque ego vir nomine 1Septima. urso torto, et eluisa que sum uxor eius et filia (deest nomen) qui sumus commorantes hintus cibitate luceria, clarefacimus nos hante presentia domno sadelberto iudice et haliorumque supscriptorum testium, qui hic supter conscripti sunt, quoniam cogitare cepimus ea que dei sunt, et que remedium atque salbationem animarum nostrarum qualiter premia eterna adipisci mereamur, propter hoc remedium et salbationem animarum nostrarum, bona etenim nostra boluntate offeruimus domino, et in ecclesia sanctorum apostolorum filippi et iacobi, ubi domno maynardo notus dei benerabilis sacerdos et abbas regimen tenere bidetur, ibidem offeruimus kasis, vineis et terris, et omnia et in omnibus stabile et mobile, que modo habemus et quod hamodo et cunctis diebus vite nostre parare et conquidere potuerimus cuntis diebus vite nostre in integras ipsas quam et personas nostras in prefata hecclesia offeruimus sempiternaliter habendum ea ratione, ut si dominus deus omnipotens unum de nobis de hoc seculo bocare dignatus est, heredet medietate de omnia causa nostra stabilem et mobilem in ipsa sancta hecclesia, et ille qui postea remanserit, abeat ipsa reliqua medietate de ipsa causa nostra in bita sua, et postea similiter beniat in integrum in ipsa iamdicta hecclesia ad sempiternaliter habendum, etiam ex quibus hanc cartam offertionis obligamus nos et nostris heredibus; quod si nos vibentes aut si post nostrum obitum qualiscumque nostros heredes hoc quod nos in ecclesia sancta offeruimus, si nos ipsis remobere aut retornare quesierimus, et ab omnibus hominibus ab omnique partibus ipsos a pars sancta hecclesia filippi et iacobi apostoli et ad eius rectores non defensaberimus, et qualiscunque intentio exinde mittere presunserimus per qualiscunque ingenio, tunc quinquaginta auri solidos constantinos et nostros heredes ipsius sancta hecclesia et ad eius rectores componere obligamus, et exinde adbersus pars prefate hecclesie et …. eius rectores nos et omnes nostros heredes semper taciti maneamus per inbitis. Quapropter nos nominati urso et heluisa per precatu meo supra ..... sancti apostoli anathematizabit in futura, ut quicumque de re ista, quam deo et sanctis apostolis filippi et iacobi offeruimus stabile atque mobile ad usum sunt, tollere boluerit vel adminuare, sit anathematus binculo nudatus, perditus et anathematus: in die domini ihesu habeat partem cum dathan et mabiron, et sociis eius, qui cum corpore et hanima desscenderunt in infernum, et partem habeat cum iuda traditorem domini et magistri sui. Maledictus vero siat a trecenti decem et hocto patres. Segregatus vero fiat a corpore et sanguine domini nostri ihesu christi, extorrens et alienatus ab omni ingressu in hecclesia et quicumque adiutor de oc sancta hecclesia extiterit, bideat claritatem dei cum electis eius et mereat audire cum is qui ad dexteram positi sunt: benite benedicti patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi ………… ………………………….. ………………………….. te alderissi notarius hanc cartulam offertionis scribere rogabimus qui et interfuit. Actum in civitate lucerie indictione feliciter. + Ego qui supra sadelberto iudex. + Ego cotuneo teste.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.007, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.