useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis MCXCVIII
Signature: MCXCVIII
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1054
  
x
+ In nomine domini tertiodecimo anno principatus domni nostri gisulfi gloriosi principis, mense magio, septima indictione. Memoratorium factum a me maio presbiter filio quondam maionis de locum rota, eo quod ante subscripti testes per convenientia guadia mihi dedit sicardus filius suprascripti maioni, et fideiussorem mihi posuit seipsum, et per ipsam guadiam obligavit se et suos heredes, ut homni tempore lavorare mecum ad communiter inclite rebus de tavellaria, quod ille retinet nasci nascendo a parte domne theodore et de filii eius, et primis ex ea de inde omnia de ipsa rebus que in parte domnica debet esse, et illut aliud totum, que de ipsa rebus ebenire debet ipsius sicardi, vel ad eius heredes, dividamus illud inter nos per medietate, et inclita medietate inde deant mihi vel at meos heredes, reliqua medietate sibi habeant, et si non convenerit ipsius sicardi germanum meum ipsa rebus mecum lavorare, sicut dictum est, a presente retdad mihi et cui oc scriptum in manum paruerit, toti ipsi solidi, quod ego ei modo prestiavi de tari boni, quali modo ego ei dedi ana quattuor tarenos per solidos, et si, sicut superius scriptum est, ipse sicardus et suos heredes non adimpleverint mihi et cui hoc scriptum in manum paruerit, et aliquit de suprascriptis contradixerint, per ipsam guadiam obligavit se ipse sicardus et suos heredes componere mihi et cui hoc scriptum in manu paruerit, quinquaginta auri solidos constantinos et suprascripta adimplere. Quod scripsi ego iohannes notarius. + Ego iohannes clericus et notarius qui et subscribsi. + Ego iohannes notarius me subscripsi.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.007, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.