useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis MCC
Signature: MCC
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1054
  
x
+ In nomine domini tertiodecimo anno principatus domni nostri gisulfi gloriosi principis, mense magius, septima indictione. Cum essem ego amatus iudicem coram presentia suprascripti domni nostri gisulfi serenissimi et adeo conserbatus princeps, tunc In eadem presentia venit domnus alferius venerabilis archipresbiter et abbas, ecclesia sancti maximi, que sita est intra anc salernitana cibitate, et pertinet suprascripti domni principi, et ad germani sui. et ipse domnus abbas proclamavit se pati necessitatem, eo quod case et edificia ipsius ecclesie minime conciate et edificate sunt, et cupiebat per combenientiam dare de terram et case ipsius ecclesie, et exinde recipere pretium, unde ipse casis et ipsa edificia conciare et edificare possat. Et ipsam terram cum casa, quod ipse domnus abbas dare cupiebat, dixit esse intus ec cibes in plaiu de monte a super et propinquo ipsius ecclesie per finis et mensurie, iusto pedem manus ominis mensuratas; a parte meridie fine via ipsius ecclesie, et pedes undecim; a parte orientis fine predicta ecclesia, et pedes triginta; a parte septemtrionis similiter fine ipsius ecclesie, et pedes tridecim; a parte occidentis fine predicte ecclesie, et pedes alii triginta. Dum autem ipse domnus abbas taliter proclamaret, et ipse domnus gloriosus princeps angnobi quod eius proclamatio veram esse, solutione ei dandum illud tribuit, et me inter essendum precepi, ne ipsius ecclesie aliquam damnietas ebenire; nobissime autem ibidem aderat landulfus filius quondam godeni, et petrus filius quondam constantini, quia dixit, ut si ipse domnus abbas per combenientiam dederit eis ipsa terra cum casa per suprascripte finis et mensurie, daret ei quadraginta tari auri boni. Ipse domnus abbas talia audientes, cum gaudio illud facere cupiebat, quia dicebat ipse domnus abbas, ut nullus omo bolebat tantum pretium inde daret. quo ita factum, sicut ipsius domni abbati congruum fuit, bona sua boluntate, per anc cartula, una cum eum adesset adbocatorem ipsius ecclesie, et ibidem inter essendum subscripti idoneis omines, per combenientiam ipse domnus abbas tradidit ipsorum landolfi et petri inclita suprascripta terra cum casa, que est lignitia solarata per suprascripte finis et mensuria, cum omnibus infra se abentibus, omnibusque suis pertinentiis et cum vice ipsa via, ea ratione, ut semper suprascripta traditione sit in potestate ipsorum landolfi et petri, et de illorum eredes: et licead illis et illorum eredes de ea facere quicquit boluerit. et propter confirmationis uius traditionis ipse domnus abbas suscepit a suprascriptis landolfo et petro ipsi quadraginta tari, sicut ipsa terra cum casa appretiata fuit in omni deliberatione. Et per combenientia ipse domnus abbas, dum una cum eum adesset ipsum adbocatorem eidem ecclesie, guadiam ipsorum landolfi et petri dedit, et fideiussorem ei posuit poto clericus eidem ecclesie filii quondam alferii medici. Et per ipsam guadiam etc. Sequitur consueta formula statuta mulcta centum auri solidorum constantinianorum. Et due cartule unius tenoris inde scribere precepi, anc quam ipsi landolfo et petro qui sunt cognati retinunt, et altera quam inde retinet ipse domnus abbas. Et taliter te romoaldum notarium, qui interfuisti, scribere precepi. et oc memorare feci, quia ipse domnus abbas per eadem combenientia tradidit suprascripti landolfi et petri inclita suprascripta terra cum casa per suprascriptas fines et mensurias, cum integrum mineaneum, quod factum est a foras in ipsa casa a parte occidentis ab ipsa casa in foras, per latitudo ipsum mineaneum pedes tres, et per longitudo pedes duodecim, ad suprascripto iusto pedem, ad faciendum inde ipsi landolfo et petrus et illorum eredibus, quod boluerint, et semper pars ipsius ecclesie illud eis et eorum eredes defendant da omnes omines, sicut et ipso aliut et quando boluerint per se ipsis illut defendant, qualiter boluerint per Iamdicta guadia et obligata pena. quod te ipsum romoaldum notarium subiungere precepi. + Ego Alferius nominatus diaconus archipresbiter et abbas. + Ego petrus presbiter et primiclericus. + Ego qui supra amatus iudex. + Ego petrus notarius me subscripsi. + Ego Iohannes notarius me subscripsi.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.007, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.