useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis MCCVIII
Signature: MCCVIII
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1054
  
x
+ In nomine domini tertiodecimo anno principatus domni nostri gisulfi gloriosus princeps, mense nobembri, octaba indictione. Memoratorium factum a me alferius diaconus archipresbiter et abbas ecclesie sancti maximi, qui sum unum ex illis quibus ipsa ecclesia pertinet, Ante subscripti idoneos homines, per combenientia tradidi constantini molinator filii quondam basili integrum molinum pertinente ipsius ecciesie, quod edificatum est in flubio lirino cum mole et ferraturiis eius, idest cum becte de ferrum, et tribus anellis, et securiccla, et ranola, et cum arkaturia sua, et isclis, et cum homnibus suis pertinentiis et sedimen, et cum bice de bia sua, qualiter ipsum molinum legitimo macenare possad, cum usu aquarum de ipsum molinum, qualiter illut usque nunc molinatores tenuerunt. Taliter illut ei tradidi, ut amodo et usque unum annum completum, ut complead in ultimo die de suprascripto mense. et ille et eius heredes licead tenere inclita ipsa tradictione, fovee et omnis sue utilitatis ivi facere et abere iusta rationem, et die noctuque ipsum molinum custodire ille et eius heredes, et ominibus illorum, et conciare, ut legitime macenare possa, et si ipsa ferraturia adconciare noluerit, ego vel successores meos, aut pars suprascripte ecclesie illud faciat conciare, et illis ivi adiubet, prout meliut potuerit. Similiter et si ipsa arkaturia per plena ruperit, pars ipsius ecclesie ea faciad conciare, et ille et ominibus suis ivi adiubent, quanto melius potuerint, per homnes vices; et quando mole in ipsum molinum necesse fuerit, nos vel pars predicte ecclesie demus ividem mole, et illis ividem pona, et mole veteras deant et adsignent in pars predicte ecclesie, faciendum quod boluerimus; et omne molitura que ivi tollere et abere potuerint, totum illut sivi abeant faciendum, quod boluerint: tantum per omne mense, usque completum ipsum annum, deant ad pars predicte ecclesie tres modiola de granum bonum mundum ad modium domnicum, quod est plateaticum, culma mensura; et si per plena, aut pro generatione puplica, ipsum molinum opera perdiderit, pro ratione illut nobis inputemus, et cotidie, quando meruerit, et pars iamdicte ecclesie boluerit, et ividem granum nostrum direxerimus pro macinandum, faciad illum macenare bonum, tantum granum, quantum nobis sufficiad totum domum nostra, sine molitura et sine detinentia. ad completum ipsum annum licead illa inde exire cum omnis suas causas, et ipsum molinum et ipsa alia suprascripta traditione iusta rationem salbum et conciata cum mole, et ferraturiis, et cum arkaturia, et casa, que facta est super ipsum molinum cum omni sua pertinentia salba, ut legitimum ipsum molinum macenare possad, adsingnent ad pars predicte ecclesie, faciendum quod boluerimus; et guadiam mihi dedi et mediatorem michi posui leo greco faver filius quondam petri greci. Et per ipsa guadia obligavit se et suos heredes, quod si taliter omnia suprascripta per supradicto ordine nobis non adimpleverit et aliquit inde contradixerint, per conbenientia per ipsa guadia componere obligavit se et suos heredes michi, seu in pars predicte ecclesie, triginta auri solidos constantinianos. et stetit inter nos, ut quantis bicibus ipse generatione super anc cartam venerit, per omnes vices ipsa ferraturia salba nobis adsignent, et ipse mole illis salbe abeant. Et quando ipsa generatione de ac carta perrexerint, ipsa ferraturia ei adsingnemus. quod scripsi ego petrus notarius. + Ego petrus notarius me subscripsi. + Ego truppoaldus notarius me subscripsi.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.007, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.