useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis MCCL
Signature: MCCL
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1057
  
x
+ In nomine domini quadragesimo septimo anno principatus domni nostri pandolfi gloriosi principis, et vicesimo anno principatus domni landolfi filii eius, mense nobember, undecima indictione. Ego prectius filius cuiusdam alfani eo quod intus civitatem abellini ante nobiliorum subscriptorum testium declaro me abere una pecia de rebus que est terra cum vinea et as pro uno teniente in loco, ubi fontana tecta dicitur, propinquo hecclesia sancte lucie pertinente mihi per meam rationem. Et congruum mihi est illa vindere iohanni clerico filio cuiusdam risi. Quapropter ego qui supra prectio: Ideo sicut michi congruum est bona etenim mea voluntate et per anc quoque videlicet cartula vendidi tibi iamdicto iohanni clerici totam et integram ipsa iamdicta pecia de rebus mea quod superius patefeci pertinente abere in iamdicto loco ubi fontana tecta dicitur, propinquo iamdicta hecclesia sancte lucie, sicut videtur esset per hec finis, sicut hic suptus per ordinem legitur: de uno latere et de super capite fine rebus dauferi filii cuiusdam adelferi, sicut limite et propria sepe de ista rebus mea dicernit: de alia parte fine rebus potoni et iohanni germani et filii cuidam madelfrid, sicut termiti ficti sunt, et abinde descendit usque in fine rebus iohanni germani meo filio supradicti alfani, et descendit per fine rebus iamdicti iohanni germani meo, sicut termiti decernunt usque in fine rebus supradicti risi genitori tuoque iohanni clerici quod eidem risi est pertinente da mulier nomine grima genitrice meaque preczii, sicut una cartula eius continet: de alia parte fine ipsa iamdicta rebus supradicti risi genitori tuo, sicut termiti ficti sunt et media ratatoria decernit abinde, qualiter badit et coniungit se in prioras fines. Infra omnis iamdictas finis, sicut superius legitur, totam et integram ipsa iamdicta pecia de rebus mea tibi iamdicto iohanni clerici vendidi, Una cum inferius et superiusque, cum viis et anditis suis, cum aquis et cum omnibusque suis pertinentiis. Simulque vendidi tibi iamdicto iohanni clerici ipsa portionem meam de ipsa moniminas ex predicta pecia de rebus pertinente et continentem, ut pro defensionem illam abeatis, sicut hic supter legitur. Ad semper abendum et possidendum tu qui supra iohannes clerici quam et tuis heredibus et faciendum exinde omnia quomodo et qualiter volueritis, sine contradictionem meaque preczii et de meis heredibus, aut sine cuiuscumque requisitionem. Unde pro cuncta eadem mea venditione confirmandum adque constabiliscendum continuo recepit exinde pro parte tuaque iohanni clerici da sparanus clericus et notarius pretium tareni aurei boni numero decem et hocto qui inter nobis combenit finita est ipsa mea venditio. Et unde obligo me ego qui supra prectio et meis hobligo heredibus tibi iamdicto iohanni clerici quam et ad tuis heredibus obligo me integram predicta mea venditione, velut prelegitur, antistare et defendere nos vobis ab omnibus hominibus ab omnibusque partibus et da parte de ipsam uxorem meam et da omnis homines qui pro parte eius exinde vobiscum causaberint; denique et quando volueritis per vos ipsis exinde fieri auctori vel defensori, sciatis exinde per vos auctori et defensori cum ista cartula et cum ipsa monimina ex ipsam rebus pertinente et continente vel cum qualemcumque monimen exinde abere potueritis, et liceat vos exinde cum vestris causatoribus causare et contendere et per vos defensori essere, et per vos ipsis illut vobis defendite, sicuti nos facere debuissemus, et securiter possidete. Et si in qualiscumque homo suspectum abueritis, ut monimen ex predicta rebus abeat, potestatem abeatis cum illut causare et contendere et per vos ipsas moniminas aput vos recolligere et pro defensionem illam abeatis, sicut superius legitur. Et omnem combenientiam vel diffinitionem quod de ipsa iamdicta rebus et de ipsa monimina feceritis omni tempore firmum et stabilem esset permaneat, sine mea et de meis eredibus requisitionem. Quod si taliter, ut dictum est, ego et meis heredibus illut tibi tuique heredibus non defensaberimus, aut si nos ipsis per quolibet ingenium inde vel exinde tecum predictus iohannes clericus, aut cum tuis heredibus causare aut contendere quesierimus per quabis modis. Ideo ante omnia viginti solidi aurei costantini boni ego qui supra prectio et meis eredibus tibi iamdicto iohanni clerici quam et ad tuis heredibus pena componere obligabi, et in antea per inbitis illut vobis defensemus semper, velut prelegitur, per iamdicta pena obligata. Quam te sparanus clericus et notarius taliter scribere rogabi in abellino; mense et indictione feliciter. + Ego godini diaconus. + Ego adelferi.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.008, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.