useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis MCCLV
Signature: MCCLV
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1057
  
x
+ In nomine domini sextodecimo anno principatus domni nostri Gysulfi gloriosi principis, mense nobember undecima indictione. Declaramus nos pandus iohannes castaldi, quoniam intus cilentus coram nos coniuncti sunt causatores omines de sancta lucia petrus clericus filius quondam iohannaci et filio eius concilio, et cilento filio quondam accetto, super petrus filius quondam stefano de quarta letitie uxoris petri clerici et de illa res quem olim ipsa letitia tota abuit da kaloiohanne et ab andrea, sicut finis et passi continet cartula ipsius letitie que dum predictus petrus locutus est ut exinde cartula firmationis ab ipsa letitia aberet et ipso cilentus; ygitur dicebat quod a predicta letitia de ipsa quarta sua cartam exinde aberet quod ei concessa fuit ipsius mulieri da michahel presbiter, et inguadiare eos per partes fecimus, ut adduceret ipse monimine et ipsa letitia, qualiter de hanc rem diceret et per lex inter se utraque pars illud diffiniret. Ad die autem constituta ante nos sunt parati atque coniuncti, et cum eis pariter venit ipsa letitia que stetit coram eis et ante nos locutaque dicentes, ut de ipsa emtionis kaloiohanne et andrea, sicut ipsa letitia emtum ab eis habuit ut promisisset illud securare ad ipsum concilio et ad filii qui procreasset ab ipsum petro clerico, et postmodum talia non comparuit eis peragendum quia nulla vonitas dicebat ei faciendum, set quia vonum ei faceret ita ipsa res ei securaret; ipsum vero petrus vene dicebat sentire, et inclita illa res ei securavit et ipsa cartula que ipsa res continuit. De quarta vero quod cilentus altercabat firmabat quod a preteritis anni traditam aberet ad accecto filio ipsius letitie pater de predicto cilento et minime exinde cartula firmabi; postmodum vero iste petrus, unde multo magis vene sentibit, dicebat quod exinde cartula firmaret, et dum post manifestum audientem iudicavimus, ut si quis per illut firmaret, ipsa res aberet et ipsa letitia secundum lex faceret. Set antequam per lex illud diffiniret, per locutionem vonorum hominum inter eis orta est combenientia dicentes ut sacramenta exinde non fieret; et sicut sunt proximi parentes et ipsa letitia esset uxor petro clerico et abia ipsius cilento et abia gemme uxorem petri, pro unde rebersi sunt in combenientia et per partes ipsum petro clerici et concilio filio eius et ipsum cilento de prefate rebus ammiserunt omnia calunnia ad ipsum petrum cum quibus causaverat, et per eadem convenientia petrus clericus concilio filio eius cilentus uniter guadiam ad ipsum petro dederunt, et fideiussorem ei posuerunt petrus filius quondam mauri de sancta lucia, et per ipsam guadiam obligaverunt se et eorum heredibus, ut de scriptas res, neque per monimen, neque per testes, neque per vice de moniminibus, neque per nulla quaque inventa ratione cum supradicto petro vel cum eius heredibus minime causaret; et si per qualiscunque ingenium vel rationes de ille res quod letitia ipsius petri facta abuit, quod per roboreum scriptum retinet ipsu petro clerico, concilio, cilentus illorumque heredibus cum ipso petro vel cum eius heredibus causare vel contrare voluerit ut primis omnium questio vel causatio eorum exinde fieret taciti et bacui, et ad compositionem se hobligaberunt unusquisque per capud cum suorum heredibus et cum summissas illorum, ad componendum predicto petri et ad eius heredibus, et cui scriptum et combenientia vice ipsius petro et de eius heredibus in manus paruerit, quinquaginta solidos aurei costantini, et supradicta combenientia semper firmiter permaneat, et, sicut dictum est, de ipsa quarta letitie sic itaque firmatum est ipsius petri, ut mobilem et immobentibus per supradicta combenientia firmiter illud retineat et suis heredibus, ad faciendum quod eorum placuerit, sine omni contrarietate de totis supradictis qui fuerunt causatores et de eorum heredibus, quod scribsi ego landus presbiter et notarius intus cilentus et interfui. + Ego iohannes castaldus. + Signum manum pando castaldi.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.008, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.