useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis MCCLVI
Signature: MCCLVI
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1057
  
x
+ In nomine domini sextodecimo anno principatus domni nostri gisulfi gloriosi principis, mense decembri, undecima indictione. Ego salepertus monachus et prepositus de ecclesie sancte trinitatis, eo quod ante presentia domni leonis gratia dei abbas monasterii sancte trinitatis, quod situm …………… salernitanam cibitatem in pertinentia mitiliano, et ibique adesset subscripti idoneis testes, per iussionem ipsius domni abbati tradidi ad tenendum et laborandum una cum advocatore predicto monasterio Iohannes de ipso locum mitiliano filio quondam vineri terra cum vinea et arbustum et insitetum et pomis pertinentes ipsius monasterio quod habet in ipso locum mitiliano super ipso monasterio, et est per finis et mensuria: A parte meridie fine ipsius monasterii, sicut cilium de ripa discernit et passi quadraginta sex: A parte orientis fine predicti monasterii, inde sunt passi triginta duo: A parte septemtrionis fine iamdicti monasterii, inde sunt passi alii quadraginta sex: A parte occidentis fine ipsius monasterii, inde sunt passi triginta sex. de suprascripta mensura tradidi ipsius iohanni inclita medietate in parte occidentis, seu et tradidi ipsius iohanni una pecia de terra cum arbustum et insitetum ibique cuniunctum, et est per fines: A parte meridie finis via que discernit a suprascripta rebus et passi triginta duo: A parte septemtrionis fine medio vallone qui dicitur giniulu et passi triginta quattuor, et per medium ipsa rebus mensurati per latitudine passi alii triginta sex et duobus partibus de passo, et per longitudinem da ipsa via et usque in medio ipso vallone. Totum mensuratum ad iusto passu ominum. Tali ordine, ud amodo et semper suprascripta medietate de ipsa terra cum binea in parte occidentis, qualiter superius legitur, et tota ipsa alia pecia de terra cum arbustis et insitetum in sua et de sui eredibus esset potestatis illud tenere et casa lingnea ibidem facere, et ibidem residere et abitare, fobeas omnesque suas utilitates iusta rationem ibi facere, et ipsa binea per annum apto tempore laborare, potare, propaginare, scalciare et inpalare, et leghare et zappare vona, sicut meruerit, et ipso arbustum suo tempore de super et de supter apto tempore laborare potare et propaginare et, ubi meruerit, infra ipso arbusto arbores et bites ibidem plantare et surgere, et in ipso insitetum, ubi meruerit, insites ibidem plantare et surgere et, unde meruerit, tota suprascripta tradictio illud cludere et clusum et salbum illud abeant. Ita omni anno tota ipsa traditio vona pareat laborata et operata et cultata et surta et clusa, quatenus proficiat et non dispereat; et omni anno per tempus vindemiarum ipse iohannes et suos heredes faciant scire pars predicti monasterii, ut ibidem pergant aut dirigant missum, et ipse iohannes et suos heredes ipsa vinea et ipso arbustum apto tempore bindemiare, et poma quando meruerit, inde colligere, et omnis vinum et poma quam inde exierit, ibidem ad palmentum procurare het dividere per medietatem; pars predicti monasterii prius inde tollat medietatem, et ipse iohannes et suos heredes aliam medietatem: sortionem de vinum quod pars predicti monasterii evenerit, ipse iohannes et suos heredes portent ad cellarium ibique in ipso monasterio et reponant illud in bucte, quod pars predicti monasterii illis adsinnaberit, salbum et ipsa bucte per annum illud conciare et studiare, sicut meruerit Insites vero que per annum ibi sunt, ipse iohannes et suos heredes per annum apto tempore colligere et seccare inclita medietate in pars predicti monasterii illud deant, reliqua medietas ipse iohannes et suos eredes illis ibi abeant, et de quod per annum in tota ipsa traditione seminaberint, terraticum exinde in pars predicti monasterii deant, sicut est consuetudo. Missum da parte predicti monasterii per annum pro vindemie et per ipsa frudia recipiendum ibidem steterit, ipse iohannes et suos eredes pars predicti monasterii nutriant secundum suam fuerit possibilitatem, et per omne palmentateca in parte predicti monasterii deant, sicut est consuetudo, et quale tempore si ipse iohannes et suos eredes suprascripta rebus tenere het laborare noluerint aut non potuerint in supradicto ordine, inclita supradicta traditio vona laborata, et operata, et surta et, unde meruerit, clusa et ipso insitetum surtum remictant in pars predicti cum ipsa casa et sic licead ipse iohannes et suos eredes inde exire cum omnia causa sua movilia, sine contrarietate pars iamdicti monasterii; et per combenientia ipse iohannes guadiam michi dedi et fideiussorem michi posuit seipsum, et ego ipsam guadiam suscepi per demandatione suprascripti domni abbati, et per ipsam guadiam ipse iohannes obligavit se et suos eredes, ud si taliter, sicut dictum est, in pars iamdicti monasterii non adinpleberit et suprascripta vel ex eis quicquam removere aut contradicere presumpserit, ipsam guadiam ipse iohannes obligavit se et suos eredes componere in pars predicti monasterii triginta auri solidos costantinos; et taliter scripsi ego petrus notarius. + Ego alderissi notarius me subscripsi. + Ego grimoaldus notarius et advocator.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.008, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.