useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis MCCLXXI
Signature: MCCLXXI
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1058
  
x
+ In nomine domini septimo decimo anno principatus domni nostri Gisulphi gloriosi principis, mense iulio, undecima indictione. Ego sellecta filia quondam cunctis relicta cuidam iohannis de loco mitiliano, pro parte mea et alfani, et maraldi, et iohannis filii mei et ipsius iohannis et cum eorum voluntate coniuncte sunt cum sergio et iohanne germanis filiis quondam maraldi; et ostenderunt unam cartulam scriptam per romoaldum notarium, vicesimo secundo anno principatus salerni domni guaimarii, et secundo anno principatus eius capue, et primo anno ducatus eius amalfi et sirrenti, mense februario, octava indictione; Qualiter ipsi iohanni marito meo ante presentia mascini vestararii tradiderat iaquintus de una pecia de terra vacua pertinente suprascripte gloriose potestati in predicto loco mitiliano ubi proprio fanum vocatur, que erat per finis: A parte orientis fine flumine quod dicitur de freconie; a parte meridie fine via puplica, a parte occidentis et a parte septemtrionis finis supradicti domni principis. Infra hec fines totum quantum erat ibi vacuum illud ei tradiderat in monte et in plano, ut semper ille et eius heredes illud sue potestatis tenerent et dominarent, fobeas et omnes suas utilitates iusta rationem ibi facerent, et totum ipso planum pastenarent arbores et vites de bono vitineo exurgerent, et in ipso monte pastenarent abellane, sicut ipsa carta continet. et alia continebat in quam subscripti sunt ademarius et alderissi notarii. Nunc autem propter quod suprascriptus domnus noster gisulphus suprascripta terra per suprascriptas fines concessit ipsis germanis ad faciendum ex ea quod volerent. Illi vero cupientes ……. michi et ipsi filii mei illud quod per suprascripta carta ipsi marito meo ex ipsa terra traditum fuit, ego autem nolui .... facere et altercare …….. fuit, et sicut utrumque convenit, ego cum voluntate ipsorum filiorum meorum, in quorum mundium sum ..... omnia que in ...... sunt feci dedi ipsis germanis ipsam cartam ad faciendum ex ea illi et illorum heredes quod voluerint ...... michi integrum ………. quantum ipsi marito meo traditum fuit sicut suprascripta carta continet cum vice de ipsa via: ea ratione ...... duodecim anni integrum illud sit in potestate mea et ipsorum filiorum meorum et heredum nostrorum tenendum et dominandum, fobeas .... ratione ibi faciamus et reditum ibi faciamus, et ibi resideamus et habitemus aut hominem ad habitandum ibi cum animalia ...... habeamus, et totum illud unde meruerit cludamus, et clusum et salbum illud bonum habeamus cum omnibus intro habentibus et illud …….. bonum, et ipsum arbustum potemus et propaginemus et aremus quando meruerit, et arbores et vites de bono vitineo infra cum ubi meruerit ...... illud surgamus bonum, et in ipso alium pastenemus castaneis et insitemus in eis zenzale et rubiole vel inserte et surgamus ……. foras ipso arbusto insitetum et zenzaletum nec non et rubiole bonum, sicut in ipso locum meruerit, et ubi illud surtum habuerimus abscidamus, et inde ipse abellane; et sic illud totum, ut dictum est, amodo operemus et surgamus bonum, ut cotidie proficiat et non dispereat, sed bonum pareat surtum et operatum; et amodo omni anno per tempore de aree et de vindemie faciamus scire ipsi germani et eorum heredes ut illuc missum dirigant aut veniant: et nos et nostros heredes totum ipsum arbustum et poma que ibi fuerint vindemiemus coram eis, et colligamus: et ipsa vindemia ante eis ibidem ad palmentum procuremus, et inclitam medietatem de omne vino, quod inde exierit, et de ipsa poma ibidem eis demus, reliqua medietate nobis habeamus, et ipsa medietas eorum de ipso vino rationaliter reponamus in organea, que nobis ibidem assignaberint bona pro vino quam per nos fiant studiatum et conciatum, qualiter et quando meruerit, et ipso vinum et iamdicta organea salbum faciamus intus ipsum reditum absque generatione et igne, donec illud inde tulerint, et ipse inserte et zenzale et rubiole colligamus apto tempore, et ipse abellane dum ibi fuerint et seccemus bone, et inclitam medietatem inde ibi eis demus sic tamen, ut per tempore apto illos faciamus scire ut illuc missum dirigant pro ille tollere, et de omne victo quod exierit de eo quod fuerint seminatum in suprascripta traditione demus eis ibidem terraticum secundum consuetudinem ipsius loci, et illos et eorum heredes vel ipsum missum nutricemus secundum nostram possibilitatem dum ibi steterint pro ipso vino ……. recipiendo et palmentaticum omni anno per vindemie eis demus ad domus eorum secundum consuetudinem de ipso loco. et per convenientiam ipsi germani guadiam ……. mea et ipsorum filiorum meorum, et fideiussorem michi pro mea et illorum parte posuerunt lupenum filium quondam ursi, et per ipsam guadiam obligaverunt se et successores suos ….. defendere michi et ipsis filiis meis et nostris heredibus inclitam suprascriptam traditionem ab omnibus hominibus usque completos ipsos annos. Completi vero amodo ipsis ……. abeamus in suprascripta traditione ubi meruerit arbustum bonum surtum et operatum et zenzaletum et insitetum et rubioletum totum surtum bonum ……. locus ipse meruerit, et suprascripta tradictio, ut dictum est surta et operata, et unde meruerit clusa et salba bona cum ipsi sorti ..... ipsis germanis et eorum heredibus faciendum quod voluerint, et nos et nostros heredes et homines quos ibi miserimus liceat inde ..... causis nostris mobilibus, et ire ubi voluerimus absque eorum contrarietate; et si, sicut suprascriptum est ipsi germani et eorum heredes michi et ipsis filiis meis et eorum heredibus non adimpleverint et suprascripta vel ex eis quicquam removere aut contradicere presumpserint per ipsam guadiam obligaverunt se et suos heredes componere michi et ipsis filiis meis et nostris heredibus triginta auri solidos costantinos et sicut suprascriptum est adimplere, suprascripta fecimus coram presentia petri iudicis, qui in eodem loco res habere pertinet; et taliter scripta est per iohannem notarium. + Ego qui supra petrus iudex.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.008, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.