useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis MCCCXXX
Signature: MCCCXXX
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1062
  
x
+ In nomine domini, domno constantino ducos dibina gratia imperator augusto, deo propitio, tertio hanno imperii eius mense ianuario, quintadecima indictione. Ideoque ego vir nomine petro filio costantino et bisantio filio kaloleo, qui sumus commorantes intus cibitate lucerie; eo quod intus supradictam cibitatem lucerie coram presentia domno teudemari iudice et aliis vonis hominibus, qui hic supter conscripti sunt, clarefacimus nos quia ex predicto constantino genitori meo petro habemus in communiter cum bisantio cognato meo una petia de binea in locum qui dicitur ad ipsa padule da ipsa pars flubio salsula non multum longe da ipso bado qui dicitur de ipse vinee, et que est dicta binea per vonam nostram boluntatem nobis bendere congruum est, et nostram congruitatem exinde facere. Sic nobis congruum et abtum esse bidetur vonam etenim nostra boluntatem coram presentia supradicti iudicis et aliorumque suprascriptorum testium bindedimus illam bobis Sillicto cebalupo filio benedicti ipsa iamdicta vinea que superius patefecimus nobis te pertinentes que habet fines: De prima vero pars quod est a fine de ipsa bia publica que pergit ad ipso bado de ipsa vinea inde sunt ad passum iustum mensuratum hominis mediocris persona, qualiter in ipsa porta maiore consignatum est passi triginta et nobem et medio: De secunda vero parte quod est a finem et integrum ipso puteo fine ipso vincole de martino inde sunt passi sexaginta et septem. De tertia vero pars quod a medio limite fine ipsa binea bisantio presbiter filio madelfrit inde sunt passi triginta. De quarta autem pars quod est a fine et medium limitem ipsa vinea que fuit maynardo filio petri de dato inde sunt usque in priores fines passi quadraginta tres et medium. inter iste namque finis et mensurie que superius cernitur et legitur de finem in finem quantum infra claustrum est ipsa iamdicta vinea unde neque nobis neque hab eredibus nostris berum etiam neque ad nullumquempiam hominem ibi aliquit portio reserbabimus requirendi; Set qualiter edificiata est ipsa iamdicta vinea una cum mediis limitibus et cum biis et cum legitima trasita et exita sua cum vobis et carro et cum toto ipso puteo et cum omnibus suis pertinentiis vindedimus illam vobis Sillicto entori nostro possidendum. De quo per constabiliscendam atque confirmandam tibi hanc nostram bindictionem manifesti sumus quod a presente recepimus a te nominato Sillicto entori nostro uno aureo solido vono scifato et decem et hocto dinari, finitum vero dicimus aput nos receptum abere ipsum pretium; ea scilicet ratione ut hamodo et semper eadem nostra benditio integram, sicut superius legitur, abere et possidere baleatis et faciatis exinde quod amodo tibi sillicto entori nostro tuique heredibus placuerit sine contradictione nostra et de nostris heredibus requisitione. Unde guadiam tibi dedimus et mediatorem tibi posuimus benedictum filium iaspido, et obligamus nos et nostris heredibus vobis cui nomen Sillicto entori nostro tuique heredibus ut hanc nostra benditio nos vobis ab omnibus hominibus ab omnique partibus antistare et defendere debeamus illam vobis per inbitis; quod si noluerimus, aut si nos ipsis pro qualiscumque modis vel ingenium illam vobis retornare aut remobere quesierimus, primis omnium suprascripta et kausatio nostro inanis et tacita sint, et decem aurei solidi constantini penam vobis vestrisque heredibus nos et nostris heredibus componere obligamus et in antea taciti et contenti per invitis maneamus in eadem guadia et per districtum ipsum nostrum mediatorem quod se tribuimus vobis ad pinnerandum omnia sua pinnera legittima et inlegitima tandiu donec per inbitis adimpleamus vobis ea que superius diximus, quam e adelferii notario hanc cartulam benditionis ascribere rogavimus, quam et una nobiscum interfuisti. quod scripsi in civitate lucerie indictione feliciter. + Ego tedemari iudice. + Ego petro teste. + Ego roffrida teste.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.008, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.