useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis MCCCXXXI
Signature: MCCCXXXI
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1062
  
x
+ In nomine domini, vicesimo anno principatus domni nostri Gisulphi gloriosi principis, mense ianuario, quintadecima indictione. In sacro salernitano palatio, ante me Iohannem Iudicem mascinus clericus filius quondam romoaldi causavit cum iohanne filio quondam leonis atrianensis dicens ei, ut ipse iohannes et filii eius malo hordine introissent in res et vias pertinentes ipsius mascini de loco transboneia et per fines et vocavula et pertinente ipsius loci, et foveas ibidem fecissent, et sepes rupissent, et ipse et iamdicti filii et blatta eius uxor frudium ex eis tulissent, et ipsas res et via eidem mascino contrassent. Ipse iohannes dixit in predicto loco et per fines et vocavula et pertinentia ipsius loci plures res et vias haberi, set nescire de qualibus ipse mascinus cum eo causaret. Ego autem, sicut inter eos convenit, iudicavi et illos guadiare feci, et cum iudice et notario ad ipsas res et vias pergerent; et ipse mascinus ostenderet ipsi iohanni ipsas res et vias de quibus superius cum eo causavit, et pro parte plicarent se cum suis rationibus, et secundum legem inter se finem faciant ex eo quod ipse mascinus cum ipso iohanne, sicut suprascriptum est, causavit superius: et ipse iohannes posuit ipsi mascino fideiussorem landolfum qui vocatur ioncatella filium quondam constantini, et ipse mascinus fideiussorem ipsi iohanni posuit iohannem notarium filium quondam truppoaldi notario. Et taliter pro parte ipsius iohannis tibi iohanni notario scribere precepi. + Ego qui supra iohannes iudex.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.008, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.