useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis MCCCXLV
Signature: MCCCXLV
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1063
  
x
+ In nomine domini, vicesimo primo anno principatus domni nostri gisulfi gloriosi principis, mense februario, prima indictione. Coram me rottelgrimo comite et iudice petrus comes filius quondam alfani comitis coniunctus est cum urso presbitero et monacho filius quondam sebastiani, et ipse petrus per convenientiam tradidit ipsi urso integram medietatem suam de integro monasterio, quod constructum est foris hac civitatem in loco pasciano in cacumine montis ad honorem beati michaelis archangeli et beati confessoris atque pontificis martini, cum integra medietate de omnibus rebus stabilibus, in quibus ipse monasterium constructum est, que sunt cum arbustis et insiteto et querceto et viscilieto et silba et vineis et vacuo per fines et mensuras iusto passu hominis mensuratis. A parte orientis est finis media serra, qualiter incipit a medio vallone per quod viam ducit salernum per totum et ascendentem per mediam serram ipsam passi ducentos quinquaginta tres. et ab ipsis passibus a media ipsa serra revolvente in partem quasi septemtrionis per latere ipsius montis passi quinquaginta septem usque alteram serram predicti montis, in qua unum lapidem fictum esse videtur; et est per latitudine ipsas res ab ipso lapide rectum ascendentem per medium ipsam serram passi quadraginta quinque et medium usque obsidam predicti monasterii sancti martini. Ab ipsa parte septemtrionis, qualiter incipit ab ipso latere in quo ipsi quinquaginta septem passi completi sunt, et rectum traversante ipsum montem usque medium alteram serram ipsius montis, passi sexaginta septem usque lapidem magnum que in ipsa serra est. Et est ibidem per latitudine ipsas res ab ipso lapide rectum ascendente per medium ipsam serram passi quadraginta sex et cubitus unus usque cantonem campanari ipsius monasterii qui in ipsa parte septemtrionis respicit; et ab ipso lapide, in quo ipsi sexaginta septem passi completi sunt, rectum vadit in ipsa parte occidentis per latere ipsius montis passi nonaginta usque via antiqua propria ipsius monasterii per quam olim ad ipsum monasterium ascendebatur; et est ibidem per latitudinem ipsas res a completis ipsis nonaginta passibus recte ascendenti usque cantonem parietis coquine ipsius monasterii qui aspicit in parte occidentis passi sexaginta octo et medium. Et ab ipsis nonaginta passibus recte vadit in ipsa parte occidentis per ipsam viam antiquam que propria ipsius monasterii est et dimittit per eam et recte vadit per medium limitem, passi centum viginti duo. Ab ipsa parte occidentis est finis sicut medium limes et medium sepes discernit, et mensurati recte intra ipsas res prope ipsam finem passi centum quinquaginta sex usque medium ipsum vallonem. A parte meridiei est finis medium ipsum vallonem, et per eum mensurati passos trecentos quattuor usque in priorem finem. Et cum integra medietate de omnibus rebus movilibus ipsi monasterio pertinentibus, videlicet liver comitem unum anni circuli, manualem passionarium, omelias tres, unam ex eis ab adventum domini usque in quinquagesimam, et alteram a capite ieiuniis usque resurrectionem domini et est in duobus voluminibus; et alia a resurrectione domini usque in adventum dialagum unum, antifonaria dua, unum de nocte et alium de die, impnarium unum, regulam monachorum una, imnarium alterum et orationalem et spalterium monacum in uno volumine, orationalem unum, spalterium unum, cartam congregationis unam, sturialem unum, cammisa tres, planetam unam lineam et alteram sericam et aliam castaneam, ammictoras tres, orales sex unum de castanea et alium ad rammam et alterum cordatum, et unum de seta et reliquos duos cum lectis, calices de stagno quattuor cum singulis patenis similiter de stagno, festaciares unum de seta et alium de castanea et alterum de serico, opertoria serica a calice duo, sindones decem, et unum circitarium de lino, pannillum de serico uno et alteram sindonem sericam cum botanam, cortinam unam, manules sericos duos, turibulum ereum unum, bectes ferreos duos cum candelis septem, candelabrum ereum unum, cruces duas ereas cum gemmis, rotulum ad benedicendum cereum in sabbato sancto, arcam unam, bacem maiorem unam, buctes maiores tres et minores septem, bucticina quattuor, tinellas decem, mannariam unam, pennam de mannariam unam, coniclum similiter de maria unum, zappas quinque, bommeres duos, potatarias quattuor, falces sex, serram unam, guerdiles quinque, scarpellum unum, assias duas, ponzonem ferreum unum, guleam ferream unam, bangam unam, caldarias duas, frixoriam unam, sicclellum ereum unum pro aquam auriendam, informatorem ferreum unum, balenem unam, tinas tres pro vindemiare, carrum unum, molis a macinare parium unum, matram unam, parium de bobi, asinum cum paraturiis suis, campanam unam, squillas minores duas, mappolam unam, lectum ligneum, colciarias duas, plomacios duos, plaionem unum, et cum medio de liber comite ab adventum domini et usque pasca resurrectionis, et de lecto ligneo cum colciaria et plomacio et lena caprena quod ipse ursus in iamdicto monasterio offeruit. Et cum integra medietate sua de omnibus aliis rebus ipsi monasterio pertinentibus. Seu et ipse petrus tradidit ipsi urso integram terram cum arbusto et abellaneto de loco, ubi forma vocatur, ubi proprio beterale dicitur, que in medio qua ipsi petro ex ipso monasterio pertinentia offerta est, que est per fines et mensuras suprascripto iusto passu hominis mensuratas. A parte orientis finis medium vallonem et passi centum quinquaginta sex. A parte meridiei finis media valle et passi centum sexaginta duo. A parte occidentis finis via que pergit ad nucerie, et passi centum quadraginta quattuor. A septemtrione fines medio vallone et passi centum quinquaginta duo, et intra istam terram tres palmentos fabricatos et unam casam fabricatam edificata sunt, et cum integras decem buctes a vino, ex quibus quinque in ipso monasterio et intra ipsam aram alie quinque dixerunt esse: Ea ratione, ut integra ipsa traditio, qualiter prelegitur, cum vice de ipsis viis et de aliis viis suis sit in potestate ipsius ursi amodo et dum ipse ursus vixerit ad regendum et gubernandum et omnes suas utilitates ibidem faciendum qualiter voluerit iusta ratione, et in medio de casis et cellis ipsius monasterii degat cum monachis et clericis et serventibus suis, et suas utilitates iusta ratione ibidem faciant. et in ipso monasterio diurnis et nocturnis oris dei officium peragat et peragere faciat sicut decet et eum alluminet, et totam ipsam traditionem vigilet et custodiat et vigilare atque custodire faciat, sicut in melius proficiat et non deterioret. et medio ex ipso monasterio et de casis et cellis ipsi monasterii pertinentibus conciare et operare faciat bonum qualiter voluerit et quomodo meruerit. et omni anno tempore congruo amodo et dum vivus fuerit ipse ursus faciat lavorare et cultare atque studiare totas suprascripta res stabiles quas ipse petrus nunc ei, sicut suprascriptum est, tradidit de super et de supter bonam ut cotidie in melius proficiat et non depereat. Et quando ipse ursus de suprascriptis rebus stabilibus quas nunc ei ipse petrus, ut dictum est, tradidit per brebem cuilivet ad lavorandum dare voluerit, faciat scire ipsum petrum et eius heredes et una cum eo et cum illius heredibus illud ad lavorandum det cui voluerit, et amodo et dum ipse ursus vixerit habeat sibi omnes fruges et fructus et dationem quod de ipsa traditione exierit et quod de ea tollere et habere potuerit, et faciat de eo quod voluerit, et de offertis et botationes et ……….. et de omnibus quibus in ipso monasterio deo volente intraberit, integram medietatem tollat et habeat sibi et faciat ex eo quod voluerit. Tantum si in ipso monasterio introierit animalia viva aut talem rem que ad ornamentum ipsius monasterii sit, habeat ex eo medium salbum ad opus ipsius monasterii sicut et ipso alio. Et amodo et dum ipse ursus vixerit omni anno in festibitatem sancti martini portet vel dirigat ad domum ipsius petri et heredum eius intra hanc civitatem censum pro suprascripta traditione dua cubita cerei et unum parium de oblatis. Et licentiam habeat ipse petrus et eius heredes quando voluerint iamdictam traditionem requirere, et si ea non invenerint operata et studiata, sicut suprascriptum est, statim ipse ursus illud operare et studiare bonum sicut suprascriptum est faciat. Et ab isto anno in antea omni anno ipse ursus dum vixerit simul cum ipso petro vel cum illius heredibus seu cum misso eorum quando eis placuerit vendat quattuordecim saumas vini ipsius traditionis qualem ex vino ipsius traditionis per annum ipse petrus et eius heredes seu ipso misso elexerint; et de pretio quod ex eo acceperint lavorem faciant talem qualem ipsi petro et illius heredibus placuerit. Et ipsum lavorem semper sit in medio ipsius petri predicti monasterii. Et illud ipse ursus dum vixerit teneat et gubernet sicut et ipso alio. Ad obitum vero ipsius ursi inclitam suprascriptam traditionem salbam et operatam bonam et illud quod ex ipso pretio, ut dictum est, adlavoraverint salvum sicut iustum fuerit et cum integra medietate de omnibus rebus ipsi urso eo tempore quocumque modo pertinentibus et cum integra medietate de eo quod in ipso accreverit monasterium perveniat ad potestatem ipsius petri et heredum eius ad faciendum ex eo quod voluerint. Et de altera medietatem de omnibus rebus ipsi urso pertinentibus ipse ursus faciat quod voluerit. Et per convenientiam ipse petrus guadiam ipsi urso dum idonei interessent homines dedit et fidemiussorem ei posuit landolfum filium quondam landonis comitis. Et per ipsam guadiam obligavit se et suos heredes defendere ipsi urso dum vixerit integram suprascriptam traditionem qualiter prelegitur ab omnibus hominibus et partibus. Et si, sicut superius scriptum est, ipse petrus et eius heredes ipsi urso non adimpleverint, et suprascripta vel ex eis quicquam removere, per ipsam guadiam obligavit se et suos heredes componere ipsi urso trecentos aurei solidos constantinos. verumtamen hoc memorari facio quem ipse petrus simul cum medio suprascripto movile tradidit ipsi urso integram medietatem de octo capita porcium ipsius monasterii. Et integram medietatem de portione predicto monasterio de sex aliis porcibus quas ei de monasterio dati sunt in societate ad habendum illud ipse ursus et regendum et faciendum sicut et ipso alio movile. Et ipsum lavorem quod ex ipso pretio predicti quattuordecim saumas vini ut suprascriptum factum fuerit sit de toto suprascripto monasterio per iamdictam guadiam et obligationis penam; quod superius inter virgulos scriptum est legatur sebastiani, et illud quod disturbatum est in uno legitur arbustis. Et in alio vallone et in altera quinquaginta. Et taliter te ademarium notarium scribere iussi. + Ego iohannes notarius me subscripsi. + Ego iohannes notarius me subscripsi. + Ego qui supra Rottelgrimus Comes et iudex.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.008, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.