useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis MCCCXLVII
Signature: MCCCXLVII
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1063
  
x
+ In nomine domini dei salvatoris ihesu christi, temporibus domni iohannis gloriosi ducis et imperialis patricii, anticipati atque vestis, et domini sergii gloriosi ducis filii eius, anno undecimo post eorum recuperationem, medio mense martio, indictione prima Amalfi. Certum est me anna filia iohannis de leone de gutto de iohanne de domna blacta, presenti die pruntissima voluntate venumdedimus et contradidimus vobis domno pantaleoni vero germano nostro filio suprascripti domni iohannis genitori nostri Idest plenarium et integrum ipsum pastinum nostrum quod abemus in citara positum qui dicitur de andrea cum ipsa medietate nostra de ipsa silva que est in capud de ipso pede pastino cum via sua et omnia sua pertinentia; Unde nichil nobis remansit aut aliquid vobis exinde exceptavimus quod nobis obbenit in donationem a domna boccia domini gratia abbatissa vera germana mea per bonum servitium quod ad eam exinde factum habuimus et illud obbenit ex comparatione a domna marenda vera germana nostra, et ipsam carta venditionis quod exinde habuit suprascripta abbatissa dedimus vobis eam, ut sic eos habere et possidere debeatis, quomodo et qualiter continet ipsa suprascripta chartula; Unde accepimus a vobis exinde plenariam nostram sanationem, idest auri solidos septem ana tari quattuor per solidos sicut inter nos combenit in omnem deliberationem, et in omnem decisionem, Ut a nunc die presenti et in perpetuis temporibus in vestra et de vestris heredibus sit potestatem habendi, fruendi, possidendi, vindendi, donandi vestrisque heredibus, dimittendi semper liberam habeatis potestatem, sine omni nostra et de nostris heredibus contrarietatem vel requisitionem in perpetuum. Insuper antestare et defensare vobis eos debeamus ab omnibus hominibus; quod si minime vobis exinde fecerimus duplo pretio vobis componere promittimus, et hec charta sit firma in perpetuum. + Ego gregorius filius leonis de sergio testis sum. + Leo profundus testis est. + Ego mauronus imperialis protospatarius testis sum. + Ego iohannes scriba filius sergi scripsi.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.008, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.