useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis MCCCXLVIII
Signature: MCCCXLVIII
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1063
  
x
+ In nomine domini vicesimo secundo anno principatus domni nostri Gisulfi gloriosi principis, mense aprili, prima indictione. Ante me petrum iudicem petrus atrianensis cognomento granita filius quondam iohannis et blacta uxor eius filia quondam sergii coniuncti sunt cum Iohanne notario genero eorum filio aldemarii. et ipsi petrus et blacta ostenderunt scripta ita continente. Nos petrus atrianensis qui vocor granita filius quondam iohannis et blacta filia quondam sergii vir et uxor divisimus res quas communes habemus cum tanda filia nostra, que est uxor iohannis notarii filii aldemarii foris hanc civitatem in locis transboneia et pasciano et per fines et vocabula et pertinentia ipsorum locorum, et fecimus ex eis duas sortiones: prima sors fecimus esse integras terras cum vineis et vacuo de predicto loco transboneia ubi proprie tegora dicitur, quam ad laborandum retinet petrus qui dicitur storzonaru et iohannes qui vocatur surrentinus cognatus eius, et adiunximus in ista sorte tota terra cum vinea de eodem loco, ubi nucitum dicitur, et integram terram cum castaneto que coniuncta est cum predicta vinea, ubi nucitum dicitur, et integram terram cum castaneto et vacuo de ipso loco, ubi nucitum dicitur suptus et coniuncta cum suprascripta vinea de quanto ibidem et coniuncta nobis et ipsi filie nostre pertinet, Et integras omnes res quas nobis et eidem filie nostre pertinet in suprascripto loco pasciano et per fines et vocabula et pertinentias ipsius loci. de toto isto fecimus esse prima sors cum vice de viis suis. Secunda sors fecimus esse integram terram cum vinea et vacuo, ubi dicitur traberse, in quam camera fabricatam habemus de quanto ibidem et coniuncta nobis et ipsi filie nostre pertinet. et adiunximus in istam sortem totam terram cum vinea et vacuo que dicitur dalle plagare de quanto nobis et eidem filie nostre ibidem et coniuncta pertinet. et totam terram cum vinea et vacuo de eodem loco. ubi fabale dicitur de quanto nobis et predicte filie nostre ibidem et coniuncta habere pertinet. Et integram terram cum insiteto et vacuo, ubi formosi dicitur, et totam terram cum silva de castaneis, que dicitur veterale de quanto nobis et prefate filie nostre ibidem et coniuncta habere pertinet. et integram terram cum castaneto et vacuo, ubi vitamineam dicitur. et totum et integrum quantum nobis et ipsi filie nostre pertinuit et pertinet in terris et isclis que sunt prope et coniuncte cum fluvio boneia et flubio veteri. .et quantum nobis et ipsi filie nostre pertinuit et pertinet in suprascriptis fluviis. de toto isto fecimus esse secundam sortem cum vice de viis suis. Cum autem ipsa scripta fuerunt ostensa, sicut inter eos convenit, prius ipse iohannes notarius pro parte ipsius uxoris sue compreensit ipsam secundam sortem, qualiter superius facta est cum omnibus que intra eam sunt cunctisque suis pertinentiis et cum vice de viis suis. Ea ratione ut semper sit in potestate ipsius tande et heredum eius. et liceat illam et eius heredes de eo facere quod voluerint. Et ipsi petrus et blacta compreenserunt ipsam primam sortem, qualiter supra facta est, cum omnibus que intra eam sunt cunctisque suis pertinentiis et cum vice de viis suis. Ut semper sit in potestate ipsorum petri et blacte et heredum eorum et liceat illos et illorum heredes de ea facere quod voluerint. Tantum ipsa tanda et eius heredes dent ipsi blacte dum vixerit omni anno integram tertiam partem de omnibus frugiis quas ipsi tanda et illius heredibus hebenerit de illud quod ipse iohannes vir eius, ut dictum est, pro illius parte in sorte compreensit, intra suprascriptam sortem. et hoc convenit inter ipsos petrum, et blactam, et iohannem notarium, ut si aliquando tempore omnes res de suprascripto loco transboneia et per fines et vocabula ipsius loci quas ipsis petro et blacte obligate sunt vel ex eis alienature fuerint a domus earum per qualemcumque rationem, tunc ipsi vir et uxor et eorum heredes faciant scire ipsum iohannem notarium et eius heredes de eo, et si ipse iohannes et eius heredes voluerint emere medietatem de illo quod ex ipsis rebus alienaturum fuerit, tunc dent ipsis viro et uxori et eorum heredibus medietatem pretii quod iuste appretiatum fuerit; et illi et eorum heredes illud quod alienaturum fuerit emant, et integra medietas ex eo per firmam cartulam venditionis a puplico scriba scripta, in qua iudex subscribatur cum guadia et ydoneo fideiussore et pena obligationis, sicut lex et consuetudo istius est civitatis ipsi iohanni, et eius heredibus vendant, sicut omni tempore ipse iohannes et eius heredes illud securiter habere valeant, defensatum semper ab omnibus hominibus per ipsos petrum et blactam et per eorum heredes, et nullo tempore ipsi vir et uxor et illorum heredes dent solutionem quocumque modo alienandi ipsas res quas ipsis petro et blacte ut dictum est obligati sunt, vel ex eis: preter si ipse iohannes et eius heredes illud, ut dictum est emere noluerint. et per convenientia ipsi petrus et blacta guadiam ipsi iohanni notario pro parte sua et ipsius uxori sue dederunt et fideiussorem ei pro sua et illius parte posuerunt stephanum atrianensem qui cognominatur pilusinu filium quondam sergii; et per ipsam guadiam obligaverunt se et suos heredes semper defendere ipsi tande et eius heredibus integram ipsam sortem, quam ipse iohannes, ut suprascriptum est, pro illius parte compreensit ab omnibus hominibus, et tribuerunt licentiam ut quando illa et eius heredes voluerint potestatem habeant illam per se defendere, qualiter voluerint cum omnibus moniminibus et rationibus quas de ea ostenderint. Et si, sicut superius scriptum est, ipsi petrus et blacta et illorum heredes ipsis iohanni et tande et illorum heredibus non adimpleverint, et suprascripta vel ex eis quicquam remobere aut contradicere presumpserint, per ipsam guadiam obligaverunt se et suos heredes componere ipsis iohanni et tande et illorum heredibus centum auri solidos constantinos, et sicut superius scriptum est adimplere. Et ne noceat illud quod meum nomen in anc cartulam describendus sum, quia in suprascriptis locis transboneia, ubi traberse dicitur, et pasciano michi res habere pertinet et de albeo ipsorum fluminum michi pertinet. quod autem superius inter virgulas scriptum est, in uno loco legitur: de eo, et in alio quod alienaturum fuerit. suprascripta fecit ipse iohannes per absolutione suprascripti aldemarii genitoris sui. et ipsi vir et uxor suprascripta fecerunt secundum legem et consuetudinem romanorum. et taliter tibi iohanni notario scribere precepi. + Ego qui supra petrus iudex.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.008, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.