useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis MCCCLII
Signature: MCCCLII
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1063
  
x
+ In nomine domini vicesimo secundo anno principatus domni nostri Gisulphi gloriosi principis, mense iunio, prima indictione. Dum coram presentia domni leonis reverentissimi abbatis monasterii sancte et individue trinitatis quod conditum est foris hanc salernitanam civitatem in loco metiliano essem ego petrus iudex, Iohannes atrianensis filius quondam ursi et tanda uxor eius filia quondam mauri amalfitani de pantaleone de mauro de comite pantaleone ostenderunt sex cartulas, ex quibus prima scripta per ademarium notarium, nono decimo anno principatus domni guaimari filii domni guaimari principis, mense aprelis, quinta indictione, in qua subscripti sunt truppoaldus et iohannes notarii. Secunda scripta per arechisium notarium, vicesimo tertio anno principatus domni guaimari, mense ianuario, decima indictione, Et in ea ademarius notarius et iaquintus subscripti sunt. Tertia scripta per petrum notarium, vicesimo tertio anno principatus domni guaimarii, et tertio anno principatus eius capue et ducatus illius amalfis, et secundo anno ducatus eius sirrenti, mense iulio, nona indictione, In qua grimoalt comes et iudex subscriptus est. Quarta scripta per madelmum notarium, vicesimo quarto anno principatus salerni domni guaimarii, et quarto anno principatus eius capue, et tertio anno ducatus illius amalfi et sirrenti, mense martius, decima indictione, et in ea suprascriptus petrus iudex. Quinta scripta per dauferium notarium, vicesimo quinto anno principatus salerni domni guaimarii, et quinto anno principatus eius capue, et quarto anno ducatus eius amalfi et sirrenti, et secundo anno principatus et ducatus suprascripti domni nostri gisulfi eius filii, quam et primo anno ducatus eorum apulea et calabria, mense aprilis, undecima indictione, et in ea ademarius iudex subscriptus est. Sexta scripta per petrum notarium, tricesimo secundo anno principatus suprascripti domni guaimarii, et undecimo anno ducatus eius amalfi et sirrenti, et octabo anno principatus et ipsorum ducatus ipsius domni nostri gisulfi eximi principis et ducis filii eius, mense decembri, tertia indictione. Qualiter ante amatum iudicem ademarius filius quondam madelmi et iaquintus germanus eius manifestaberant ipsi iohanni atrianensi filii suprascripti ursi de rebus sua de loco vetranto finibus mitilianensis, que erat per fines et mensuras iusto passu hominis mensuratas. A parte septemtrionis finis rebus ecclesie sancte marie de ipso loco, qualiter rectum pergebat a via caba que erat in parte orientis, et usque via caba que erat in parte occidentis, sicut aliquantum carbonarium et sepe discernebant. A parte occidentis finis ipsa via caba et exiens de ipsa caba et abiens secus via iuxta ipsam rem predictam iohannis, passi centum viginti; et ibidem terminem fixerant. Et ab ipso termine abiens in partem meridiem erga ipsam viam iuxta ipsam rem passi septuaginta usque ad finem heredum gutti, quod nunc sibi ipsi vir et uxor dixerunt pertinere, et ibidem terminem fixerant. A parte meridiei iuxta ipsam finem passi septuaginta. A parte orientis finis suprascripta via, et passi quadraginta sex et cubitum ...... terminem fixerant ..... ipsam ……….. per ipsam viam cabam in parte septemtrionis usque suprascriptam rem predicte ecclesie, in qua terminem fixerant, passi centum viginti quattuor minus cubitum. Et ab ipso termine quo fixus erat iuxta ipsam viam ubi compleverant ipsi quadraginta sex passos et cubitum, abiens per ipsam rem ipsius iohannis recte in parte occidentis usque ipso termine qui fixus erat in capite de ipsis centum viginti passi, erant inde passi quinquaginta octo et palmos tres, cum vice de ipsis viis, ut ipsi iohanni esset pertinentes. Et nec ipsi ademarius et iaquintus, nec illorum heredes cum ipso iohanne, nec cum eius heredibus exinde causare aut contendere posse per nullam rationem, sicut ipsa cartula continent, in qua ipse amatus iudex subscriptus est. Et cum fuerunt ostense ipsi iohannis et tanda, inspirante rerum omnium factore et gubernatore deo, pro animabus illorum et illorum delictis delendum, per hanc cartulam optulerunt deo et in prefato monasterio integram suprascriptam rem per suprascriptas fines et mensuras cum omnibus que intra eam sunt cunctisque suis pertinentiis et cum vice de ipsis viis et cum suprascriptis cartulis. Ea ratione, ut semper sit in potestate ipsius domni abbatis et successorum eius et partibus suprascripti monasterii; et liceat ipsum domnum abbatem et successores eius et pars ipsius monasterii de ea facere quod voluerint. Sic tamen ut non illam quoquo tempore de ipso monasterio subtraatur, sed semper integram eam in eodem monasterio, sicut suprascriptum est, permaneat. Et ob hoc convenit inter ipsos domnum abbatem et iohannem et tandam, ut cum potuerint, ipsi iohannis et tanda dent ipsi domno abbati quadraginta auri tarenos bonos, et dent ei petras intra suprascriptam rem quas iuste sufficiant ad construendam ecclesiam quam nunc ipsum domnum abbatem construere obsecraberunt, et ipse domnus abbas tunc construere faciat intra suprascriptam rem ubi melius illi complacuerit a palmento fabricato qui ibi est in parte meridiei ecclesiam, in onorem beatissimi leonis pape, qualiter ei melius visum fuerit, de ipsis petris. Et semper ipsa ecclesia sit in potestate ipsius domni abbatis et successorum eius et partibus ipsius monasterii sicut et suprascriptam rem. Et ipsi vir et uxor dum vivi fuerint retineant de suprascripta re quantum est nunc operatum in parte septentrionis, quomodo ascendit recte per medium ipsum palmentum ab ipsa occidentali via usque in ipsam viam orientalem, et illud apto tempore omni anno operare faciant bonum, ut quotidie meliore et non deteriore et suas utilitates sibi faciant iusta ratione. Et de omni frudio quod inde exierit faciant quod voluerint. Et per convenientiam ipsi vir et uxor dum idonei interessent homines, presente ipso domno abbate, guadiam dederunt iohanni monacho suprascripti monasterii pro parte eiusdem monasterium, et fideiussorem ei pro ipsius monasterii parte posuerunt sergium filium quondam landolfi cognomento curialis et cuiusdam pente sororis ipsius tande. Et per ipsam guadiam ipsi vir et uxor obligaverunt se et suos heredes semper defendere ipsi domno abbati et successoribus eius et partibus suprascripti monasterii integrum illud quod in ipso monasterio, sicut dictum est, optulerunt ab omnibus hominibus in suprascripta ratione. Sic tamen ut quando ipse domnus abbas et successores eius et pars suprascripti monasterii ipsos virum et uxorem et illorum heredes defensores de eo habere quesierint, dent eis suprascriptas cartulas iusta ratione salvas habendas diebus sexaginta; et per omnes vices illi et illorum heredes integrum illud ipsi domno abbati et successoribus eius et partibus suprascripti monasterii, sicut suprascriptum est, defendant. Et post completos ipsos dies per omnes vices cartulas ipsas salvas quales eis date fuerint illis, qui eas eis dederint reddant. Tantum non officiant cuiusque parti illud rursum quod in sex locis in suprascriptam cartam scriptam per ipsum arechisium notarium invenitur. Et tribuerunt licentiam, ut quando ipse domnus abbas et successores eius et pars iamdicti monasterii voluerint, potestatem habeant, illud quod in ipso monasterio ut dictum est optulerunt per se defendere, qualiter voluerint, Cum omnibus moniminibus et rationibus quas de eo ostenderint. Verumtamen ut si quoquo tempore suprascriptam rem de iamdicto monasterio subtracta paruerit potestatem habeant ipsi vir et uxor et eorum heredes illam abstraere de potestate illius qui eam retinuerit et rursus in eodem monasterio eam reducere in suprascriptam rationem, ut semper integram eam cum omnibus suis pertinentiis in iamdicto monasterio permaneat. Et si, sicut superius scriptum est, ipsi vir et uxor et illorum heredes ipsi domno abbati et successoribus illius et partibus iamdicti monasterii non adimpleverint et suprascripta vel ex eis quicquam remobere aut contradicere presumpserint, per ipsam guadiam obligaverunt se et suos heredes, comprenso ipsi domno abbati et successoribus eius et partibus suprascripti monasterii, quingentos auri solidi constantini. suprascripta vero fecerunt ipsi vir et uxor secundum legem et consuetudinem gentis eorum romanorum. Et duas cartulas unius tenoris, unam quam ipsi vir et uxor retineant scriptam per iohannem notarium, et hanc quam pars ipsius monasterii retinet, tibi iohanni notario scribere precepi. + Ego iohannes qui supra notarius me subscripsi. + Ego qui supra petrus iudex. + Ego iohannes notarius me subscripsi.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.008, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.