useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis MCCCLIII
Signature: MCCCLIII
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1063
  
x
+ In nomine domini anno ab incarnatione domini nostri ihesu christi millesimo sexagesimo tertio, et vicesimo quinto anno principatus domni landolfi gloriosi principis ……….. domni paldolfi filius eius, mense iulio, prima indictione. Ideo que ego iohannes filius sparani eo quod intus civitate abellini ante nobiliorum subscriptorum testium declaro me pertinente abere rebus in loco scrofetam et ubi gualdo da sancta agnes dicitur, et ubi rendinina vocatur, et in aliis locis in finibus et pertinentiis de comuni de abellini, et casa spanita intus eodem civitate abellini pertinente illud michi da deusdedi filius andree, sicut in omnibus .... mea inde continet cartam, quod aput me firmata reteneor, et quod scripsit amatus archisubdiaconus et notarius. Modo vero congruum mihi est de omnibus ipsis rebus et casis meis, ut supradicimus, qualiter mihi est pertinente per ipsa cartam a pars deusdedit, taliter inde donare integram tertiam partem bernardi filio predicti deusdedit cum tertiam partem de ipsa carta per quam mihi pertinuit, et cum portione de ipsa alia .... qui inde est pertinente et continente: propterea ego qui supra iohannes ideo, sicut mihi congruum esse bidetur, bona etenim mea voluntate, et per anc cartam donabi tibi iamdicti bernardi integram tertiam partem de omnibus ipsis rebus et casis ut diximus cum portione de ipsas moniminas et cum tertiam partem de ipsa iamdicta carta, qualiter mihi fuit pertinente a predicto deusdedit genitore tuo, taliter inde tibi bernardi donabi integram tertiam partem, Una cum inferius et superiusque cum viis et anditis suis cum aquis et cum homnibusque suis pertinentiis, Ad semper abendum et possedendum tu qui supra bernardus quam et tuos heredes faciendum inde omnia quodcumque volueritis, sine contradictione mea vel de meis heredibus aliqua requisitione. Unde pro cunta eadem mea donatione quibus prelegitur suscepi inde a te qui supra bernardus secundum lege launegilt mantellum unum que inter nobis convenit. Unde obligo me ego qui supra iohannes et meis obligo heredibus tibi iamdicti bernardi quam et ad tuis heredibus integra predicta mea donatione quibus prelegitur nos vobis illut antistare et defendere iusta lege da me et da heredes meos et da illis cui per nos datum paruerint et da illorum heredibus. da aliis vero ominibus vel partibus sciatis exinde per vos auctori et defensori cum ista carta et cum portione de supradicte carte et moniminas ut diximus, ut liceat exinde per vos causare et contendere, et per vos defensori essere, sicuti nos facere debuissemus, et securiter possedere, et omni convenientia vel difinitione quod inde feceritis, firmam et stabilem esse permanead, sine contradictione mea vel de meis eredibus aliqua requisitione. Quod si taliter ut dictum est ego et meos heredes tecum aut cum tuis heredibus inde vel exinde causare aut contendere quesierimus per qualiscumque modum, aut si oc retornare vel remobere quesierint sicut prelegitur, Ideo ante omnia sexaginta solidi aurei boni nos vobis componere obligamus, et cunta que superius legitur omni tempore complire illut nobis invitis per eadem obligata pena. Quod te amatus archisubdiaconus et notarius scribere rogabit in abellino. + Ego marencus. + Ego olmetancus iudex.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.008, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.