useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis MCCCLVI
Signature: MCCCLVI
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1063
  
x
+ In nomine domini vicesimo secundo anno principatus domni nostri Gisulphi gloriosi principis, mense septembri, secunda indictione. Ante me romoaldum iudicem melus filius angeli abbatis et iohannes clericus filius quondam sergii atrianensis, et constantinus atrianensis filius quondam urlandi, et maurus atrianensis filius quondam iohannis calbarusi, et leo atrianensis, et grusa soror eius filii quondam constantini calbarusi, dum ibidem iohannes filius marini nunc monachus maritus ipsius gruse adesset, coniuncti sunt, et per ipsum melum ostensum est unum iudicatum, quod continebat. In nomine domini nonodecimo anno principatus domni nostri gisulfi gloriosi principis, mense februario, quartadecima indictione. In sacro salernitano palatio ante me romoaldum iudicem coniuncti sunt melus filius angeli abbatis et iohannes clericus filius quondam sergii atrianensis, et ostendit singula iudicata, ex quibus unum legere feci continentibus. In nomine domini, octabodecimo anno principatus domni nostri gisulfi gloriosi principis, mense martio, duodecima indictione. Ante me iohannem iudicem melus filius angeli abbatis coniunctus est cum iohanne clerico filio quondam sergii atrianensis ad faciendum inter se finem de causationibus, quibus ipse melus cum ipso iohanne dudum ante me causaberat, ut ipse iohannes malo hordine introisset in res ipsius meli pertinentes foris hanc civitatem in locis pastorano et lirino, et per finem et vocavula et pertinentia ipsorum locorum, et foveas ibidem fecisset, et arbores et vites inde abscidisset, et sepes ex eis rupisset, et in eis misisset et frudium ex eis de rebus tulisset, et ipsas res eidem melo contrasset. ipse iohannes responderat in suprascriptis locis et per fines et vocavula et pertinentia ipsorum locorum plures res haberi, sed nescire de qualibus ipse melus cum eo causaret. ego autem sicut inter eos convenerat, iudicaberam et illos guadiare feceram, ut ad ipsas res pergerent cum iudice et notario, et ipse melus monstraret ipsi iohanni ipsas res de quibus superius cum eo causaberat et per partes plicarent se cum suis rationibus, et secundum legem inter se finem facerent ex eo quo ipse melus cum ipso iohanne,sicut suprascriptum est, causaberat. Postmodum vero mecum et cum notario ad ipsas res perrexerunt, et ipse melus mostravit ipsi iohanni ipsas res, de quibus, sicut dictum est, cum eo causavit. nunc vero, ut dictum est, ante me coniuncti sunt ad finem inter se de eo faciendum et pro parte ostenderunt singula iudicata de suprascriptis causationibus, in quibus ego subscriptus sum, et ipse iohannes ostendit cartulas octo, et ipse melus cartulas septem ostendit, et per partem manifestaberat pluras cartas inter se ex hoc non ostenderent. Primum quidem legere feci ipsas cartas quas ipse iohannes ostendit: prima ex eis de quadragesimo tertio anno principatus domni gisolfi, et secundo anno principatus domne gemme uxoris eius et domni paldolfi optato filio eorum, mense martio, quarta indictione. iohannes filius roderissi et iohannes nepos eius filius petri, convenientiam fecerant cum constantino filio iaquinti de divisione quam illi cum ipso constantino et cum amato filio iohannis, de terra cum vinea et canneto et saliceto de loco pastorano factam habuerant, de qua ipse constantinus olim cum eis causaberat, ut plus illi tenerent de ipsa terra cum vinea quam ipse constantinus, et de termine qui ibi ficti fuerant, ipse constantinus contentionem eis prepositus fuerat, ut eos non esset quibus scriptionem divisionis ipsius continebit, unde ipsi iohannes et iohannes guadiam ei de iurando datam ei habuerant. postmodum vero ipse constantinus donaverat ei ipsum sacramentum, et confirmaberat eis ipsam divisionem quam de predicta terra cum vinea inter se factam habebat, et illi confirmaberat et ipsi constantino sortionem illius, et adiunxerant ei duos passos de latitudine, quos tulerant de sortione iohannis filii petri, et mensuraverant iamdictam sortionem predicti constantini simul cum ipsis duobus passus. Ab oriente finis ipsius filii petri, sicut terminum fixerant, passi viginti: A meridie passi nonaginta octo ab ipsi termini usque in fluvio lirino mensurati: A parte occidentis iusta ipsum fluvium passi duodecim: A septemtrione, sicut rivum abbium discernebat per cilium de ipsa ripa usque ipsi termiti, passi septuaginta habentes illud ipsi constantinus et amatus semper et eorum heredes. et illi confirmaberat ipsorum thio et nepos per fines et mensuras. de una parte ab ipsis terminis, sicut ibat per ipso abbio et revolberat et exiebat in caba via antica, que ibat ad pastoranum per ipsam finem, sicut revolbet passi octaginta sex: Ab oriente ab ipso abbio per ripam ipsius cabe passi triginta quattuor: A meridie ab ipsa ripa predicte cabe usque ad suprascriptas fines ipsorum costantini et amati, passi viginti septem. et per partem reserbaberat inter se habentes communiter viam iuxta ipso abbio a pars meridie per ipsas sortiones ingrediendo et regrediendo cum omnibus eorum congruitatibus illi et eorum heredes semper ab ipso abbio et usque in ipso fluvio lirino. et si de ipsis sortibus per legem perdidissent absque colludio illi inter se exinde restaurarent iusta ratione. Verumtamen ipsam viam reserbaberat communiter ab ipsa caba erga ipso abbio usque in ipsum fluvium lirinum. et ipsi amatus et iohannes et illorum heredes haberent licentiam per ipsam viam communiter andare cum suis congruitatibus, qualiter illi et eorum heredes, sicut ipsa carta continet, que scripta est per grimoaldum notarium, in qua subscripti sunt guaiferius, rodelgrimus et iohannes. Secunda scripta per romoaldum notarium secundo anno principatus domni iohanni et domni ……….. petrus filius iohannis coniunctus fuerat cum amato presbitero ad tradendum inter se sortionem de terris cum vineis et vacuo ista pars ipso fluvio lirino et illa pars. et fecerant de illo ex illa parte ipso fluvio lirino quattuor pecias, unde ipse amatus compreensit in sortem exinde duas pecias, unam peciam compreendit in plano que de una parte coniunctam erat ad finem heredum mirandi molinam et de super finem sors quam ..... infra ipsam clusuriam compreensit in sortem, aliam peciam quam in vicariam dare debebat petro atrianensi filio iohannis. et ista pars ipso fluvio lirino in correlationem compreensit in sortem unam peciam de terra campense, que de due partis coniuncta erat ad suam portionem, et ab occidente ad finem de heredibus adelferi et ab oriente ad viam que ducebat ad rotam et trabersabat ipsam viam et coniungebat in ipso fluvio lirino, et ipse petrus compreendit unam peciam de terra .... istam partem, et coniungit ad ipsum fluvium lirinum, et ab occidente coniuncta erat ad supradictam viam. et illa pars ipso fluvio compreendit unam peciam de terra cum vinea vetusta et pomis que de pede coniuncta erat ad rivum de grancario, et desuper coniuncta erat ad finem de heredibus riccardi notario, et de due partes ad finem de heredibus iohannis consobrino fratri eorum, et alias duas pecias de terris cum vineis uno teniente que de una parte coniuncta erat ad via caba et …….. de grancario. ab occidente ad illud quod ille in vicariam dare debebat supradicto petri nepoti suo, a meridie finis ipsius amati presbiteri et de germanis eius. ipsas sortes inter se fecerant et tradiderant, sicut ipsa carta continet, et in ea romualt et petrus et theodericus subscripti sunt. Tertia scripta per iohannem notarium, nono anno principatus supradicti domni iohanni, et quarto anno principatus domni guaimarii eius filii, mense martio, quinta indictione. Ipse petrus filius iohannis et sellecta uxor eius per ipsam cartam donaverat ……… ad semper habendum confirmaberat boni filio fermusi unam peciam eorum de terra cum vinea in eodem loco pastorane per fines et mensuras mensurata ad passum qui signatus erat in columna marmorea sancti mathei de archiepiscopio salernitano: de duabus partibus finis de heredibus iohannis consubrino fratri sui, et de capite finis heredum riccardi notari, et de pede finis media aqua que dicebatur abbio. et erat per longitudinem passi quadraginta et per latitudinem passi tredecim cum omnibus intro se habentibus, omnibusque suis pertinentiis, et cum vice de via sua, illud abendum et faciendum quod ipsi boni et illius heredibus placeret, sicut ipsa carta continet; in qua subscripti sunt petrus, theodericus, et iohannes. Quarta de septimo decimo anno principatus domni guaimarii filii domni guaimarii principis, mense octuber, tertia indictione; qualiter ante grimoaldum comitem et iudicem venerat pastoranus presbiter filius petri, et secum adduxerat tres testimonia, simeon filius sergii, qui vocabatur frangitremesse, et muscatus filius ciceri, et petrus filius grifonis, et testificaberunt ut ibi fuissent quando iohannes filius ipsius boni venumdedisset ipsi pastorano presbitero peciam de terra cum vinea et arbusto in ipso loco pastorano coniuncto cum ipso rivo abbio per mensuras passi quadraginta, et de latitudine passos tredecim mensurati ad ipsum passum qui signatus erat in iamdicta columna marmorea ipsius ecclesie sancti mathei cum una carta que inde ipse iohannes ostendit, et alii ipsi testes testificaberant, sicut ipsa carta continet. unde ipse iudex illos interrogabat si sacramentum venerit inde dandum ausi ex hoc esse iurare; illi autem dixerant taliter illud per sacramentum firmarent, et ipsi testes guadiam ipsi pastorano presbitero dederant, et mediatores ei posuerant seipsos ipsi muscatus et simeon, et ipse petrus filius grifo iohannem filium radoaldi, et per ipsam guadiam obligaverant se, ut si ex eo sacramento veniret dandum et scire illos fecisset ipse pastoranus presbiter plicarent se, et taliter illud per sacramentum firmarent, qualiter ipsi testes testificaberant veluti ipsa carta continet scripta per ademarium notarium in qua ipse grimoalt comes et iudex subscriptus est. Quinta qualiter ipse iohannes filius boni per ipsam cartam venundederat atque ad semper habendum confirmaberat ipsi pastorano presbitero integram ipsam peciam de terra cum vinea de predicto loco pastorano per fines et mensuras, qualiter ipsi petrus et sellecta vir et uxor eidem boni, sicut suprascripta tertia carta continet, donaberant, cum omnibus que intra eam erant, cunctisque eis pertinentiis et cum vice de via sua, et cum suprascripta tertia carta et cum omnibus que continebat, semper illud ipse pastoranus presbiter et eius heredes haberent, possiderent omnia exinde facerent quod vellent, qualiter ipsa carta continet, que scripta est per ademarium notarium septimo decimo anno principatus ipsius domni guaimarii filii domni guaimarii principis, mense nobember, tertia indictione, in qua subscriptus est ipse grimoalt comes et iudex. Sextam scriptam per petrum notarium vicesimo secundo anno principatus salerni predicti domni guaimarii, et secundo anno principatus eius capue, et primo anno ducatus eius amalfis et sirrenti, mense martio, octaba indictione. Declaraberat ipse pastoranus presbiter quoniam ei pertinentem habet unam peciam de terra cum vinea et canneto et saliceto in ipso loco pastorano, quam ipsam quintam cartam ei confirmata fuerat per ipsum iohannem filium boni. et ipse pastoranus ostenderat munimina tres inde continente: una ex eis erat suprascripta quarta carta, altera vero erat suprascripta quinta carta, et alia erat ipsa tertia carta, de qua superius declarata esse videtur que, sicut dictum est, scripta est per ipsum iohannem notarium, et ex eis aliqua pars in ipsa carta declarate erant. Cum autem ipse tres munimina, quam ipse pastoranus presbiter ostenderat, fuerant ostense per ipsam cartam venumdederat atque ad semper habendum confirmaberat ipsi iohanni clerico filio sergii atrianensis inclitam ipsam peciam de terra cum vinea per ipsas fines et mensuras, quas ipsi pastorano iamdictus iohannes filius boni venumdederat, sicut suprascripta quinta carta continet, et ipsas tres monimina et omnia que continebit cum omnibus intra se habentibus et suis pertinentiis, et cum vice de via sua semper illud ipse iohannes clericus et eius heredes haberent, dominarent, possiderent omnia exinde facerent quod vellent, sicut ipsa carta continet, in qua subscriptus est ademarius iudex. Septima tricesimo quarto anno principatus suprascripti domni guaimarii, et tertiodecimo anno ducatus eius amalfi et sirrenti, et decimo anno principatuum et ipsorum ducatuum domni gisulfi eximii principis, et ducis filii eius, mense decembri, quinta indictione. Ante me siconem comitem et iudicem predictus iohannes clericus coniunctus erat cum iohanne filio petri capplainpira, et per ipsum iohannem clericum ostensa fuerat unam cartam de tricesimo secundo anno principatus suprascripti domni guaimarii, et undecimo anno ducatus eius amalfis et sirrenti, et octabo anno principatuum et ipsorum ducatuum suprascripti domni gisulfi eximii principis et ducis filii eius, mense nobembri, tertia indictione. et ipse iohannes filius petri obligaverat se et suos heredes, ut ubi illa carta firmatam haberet de rebus de loco pastorano que erant coniuncte cum rebus ipsius iohannis clerici a suprascripta gloriosa potestate presentialiter pergerent communiter ad ipsas res cum doctis hominibus deum timentibus, et quantum per eos ipsa res appretiata essent tantum exinde ipse iohannes clericus illi dare in eo ordine, sicut ipsa carta continet, que scripta erat per petrum notarium; et ipse iohannes filii petri per ipsam cartulam venumdederat ipsi iohanni clerici integras ipsas res, que erat per fines et mensuria iusto passu hominis mensurata: a parte orientis finis suprascripti iohannis clerici, et passi viginti sex: a parte meridie finis sicut terminatum erat, et passi undecim: a parte occidentis finis aliorum hominum, et passi viginti sex: a parte septentrionis finis media sepe passi sedecim. iamdicte res per suprascriptas fines et mensurias de predicto loco pastorano, sicut dictum fuerat, ipse iohannes filius petri venundederat ipsi iohanni clerici in eo ordine et ratione sicut ipsa carta continet, que scripta est per iohannem notarium, in qua subscriptus est ipse sico comes et iudex. Octaba continebat: in nomine domini Undecimo anno principatus domni nostri gisulfi gloriosi principis, mense decembri, sexta indictione. Ante me siconem comitem et iudicem iohannes clericus filius quondam sergii coniunctus est cum mulier nomine mirabile, filia quondam nicolai calzolario relicta quondam iohannis qui dicebatur guarippola et cum iaquinto filio ipsorum iohanni et mirabilis. Et clarificaberunt ipsi mater et filius ut eis pertineret terram cum arbusto vitatum ultra fluvio lirino, et alteram peciam de terra cum canneto ibidem in ipso loco, et dixerant ipsa terra cum arbustis vitatis esse per fines et mensuria iusto passu hominis mensuratis. A parte meridiei finem fluvium abium, mensurati recte iuxta ipsum fluvium, passi nobem et cubitum unum: A pars occidentis finis media sepe, mensurati ab intus iuxta ipsa sepe, passi decem et octo: A parte orientis finis ipsius iohanni clerici, et passi decem et nobem: A parte septemtrionis similiter finis ipsius iohanni clerici, et passi decem et medium, quam et dixerat ipsam peciam de terra cum canneto esse per fines et mensurias iusto passu hominis mensuratas: A parte occidentis finis suprascripti iohanni clerici et passi septem, et a meridie finem ipsum fluvium abbium, et passi quinque et medium: A parte orientis sunt passi quinque et cubitum: A parte septemtrionis …….. et passi octo. hec autem predicte rebus per supradictas fines et mensurias cupiebant ipsi mater et filius venumdare ipsi iohanni clerico. ipsa mirabile obserbans ea que in langobardorum regum edictum scriptum est, si qua mulier res suas vendere voluerit, non absconse, nisi in presentia principis aut iudicis, et ipsa mirabile in mea presentia unam secum habet duos parentes suos, et sic me rogavit quia suprascriptas res suas voleret vendere, et ipsi parentes suos in ipsa venditione manus posuerunt, et ipsa se venditricem fecit sic et ipse iaquintus filius et mundoalt eius ei consensit, ut hoc quod vendiderit stabile sit, et iohannes scriba cum notitia ipsorum parentum et mea hanc cartam scribere presumit. quo ita acta, sicut ipsi matri et filio congruum fuit, bona eorum voluntate, per hanc cartam venumdederunt ipsi iohanni clerico inclitam suprascriptam rem, que est terra cum arbustis et canneto per suprascriptas fines et mensuras cum omnibus intro eamdem venditionem habentibus omnibusque suis pertinentiis et cum vice de via sua, usque ad cabam maiorem; ea scilicet ratione, ut semper ipse iohannes clericus et eius heredes securiter habeant ipsam venditionem, et faciant de eo quicquid voluerint. et pro parte confirmationis huius venditionis susceperunt ipsi mater et filius ab ipso iohanne clerico statutum pretium auri tareni viginti duo in omni deliveratione. et per convenientiam ipsi mater et filius guadiam suprascripto iohanni clerico dederunt et fideiussorem ei posuerunt seipsos placentes inter eos. et per ipsam guadiam obligaverunt se ipsi mirabile et iaquintus mater et filius et illorum heredes semper defendere suprascripto iohanni clerico et eius heredes integram suprascriptam venditionem ab omnibus hominibus et partibus; et licentiam tribuerunt ipsi iohanni clerico, ut quando ipse iohannes clericus et suos heredes voluerint, per se esse defensores de suprascripta venditione licentiam habeant qualiter voluerint cum omnibus muniminibus et rationibus quas de eo ostenderint. Et si, sicut superius scriptum est, ipsi mater et filius et illorum heredes ipsi iohanni clerico et ad eius heredes non adimpleverint, et suprascripta vel ex eis quicquam remobere aut contradicere presumpserint, per ipsam guadiam obligaverunt se ipsi mater et filius et illorum heredes componere ipsius iohanni clerico et ad eius heredes quinquaginta auri solidos constantinos, Et sicut superius scriptum est adimplere, Et est ipsa terra cum arbustis et canneto in loco pastorano pertinente salerni: et superius ubi est disturbatum legitur et ipsa mirabile. Hec suprascripta fecit ipsa mirabile cum voluntate de ipso filio et mundoalt suo; et taliter tibi iohanni notario scribere precepi. Ego qui supra sico comes et iudex. Deinde feci legere ipsas cartas quas ipse melus ostendit: prima ex eis de vicesimo octabo anno principatus salerni domni guaimarii, et octabo anno principatus eius capue, et septimo anno ducatus illius amalfis et sirrenti, et quinto anno suprascriptorum principatuum et ducatuum domni gisolfi eius filii eximii principis et ducis, et quarto anno ducatus illorum apulie et calabrie, mense aprili, quartadecima indictione; qualiter coniuncti fuerant urso filius leonis et ipse melus, et ipse ursus ostenderat unam cartam de vicesimo sexto anno principatus salerni ipsius domni guaimarii et sexto anno principatus eius capue, et quinto anno ducatus illius amalfis et sirrenti, et secundo anno suprascriptorum principatuum et ducatuum domni gisulfi, eius filii, eximii principis et ducis, et primo anno ducatus illorum apulie et calabrie, mense ianuario, duodecima indictione. petrus atrianensis filius bibi declaraberat pertinere sibi res in loco lirino, que erant cum vinea et canneto, de quibus ipse filius bibi ostenderat unam cartam vicesimo nono anno principatus domni guaimarii, et tertio anno principatus domni iohanni, eius filii, mense ianuario, prima indictione. petrus archipresbiter filius potonis, et dauferius filius radelchisi et landelfenda filia unoale, uxor predicti dauferii donaberant ipsi bibo iamdictas res per finem, Ab orientes finis via, que pergebat ad pastorano; A meridie finis de heredibus friderisi et rodoaldi; Ab occidente finis ipso fluvio lirino. A septemtrione finis heredum constantini. infra suprascriptas fines, exceptu abet exinde quod ei non donaberat per fines et mensuras. Ab oriente finis suprascripta via, inde passi viginti sex: A meridie finis ipsorum petri et dauferii et landelfende inde passi quinquaginta, de supra parte passi quinquaginta: Ab occidente finis ipsorum petri et landelfende passi sedecim mensurati ad iustum passum, et ipse petrus filius bibi venumdederat ipsi urso suprascriptas res qualiter ipsius genitore suo donata fuerat cum omnibus infra se habentibus omnibusque suis pertinentiis et cum vice de via sua, et cum ipsas tres cartas in eo hordine, qualiter continebat ipsa carta quam ipse ursus, sicut dictum est, ostenderat, que in suprascriptam cartam quam ipse melus, sicut dictum est, ostendit per hordinem declarata erat. et cum fuerat lecta, ipse ursus venumdederat ipsi melo vice sua et iohanni germani sui integras suprascriptas res, qualiter ipse petrus ipsi urso, sicut suprascriptum est, venumdederat cum omnibus intra se habentibus omnibusque suis pertinentiis et cum vice de via sua, et cum ipsas tres cartas, de quibus in ipsa carta que in iamdicta carta quam ipse melus ostendit, declarata est, declarate sunt, et cum aliis quattuor cartulis ex ipsis rebus continentibus, ad faciendum ex eo ipsi melus et iohannes et illorum heredes quod voluerint, sicut ipsa carta continet, que scripta est per romoaldum notarium, et in ea subscriptus est amatus iudex. Secunda scripta per ipsum romoaldum notarium, vicesimo octabo anno principatus salerni ipsius domni guaimarii, et octabo anno principatus eius capue et ducatus amalfis, et septimo anno ducatus illius sirrenti, et quinto anno suprascriptorum principatuum et ducatuum ipsius domni nostri gisulfi, eius filii, eximii principis et ducis, et quarto anno ducatus illorum apulie et calabrie, mense aprili, quartadecima indictione. constantinus atrianensis, filius ursi calbarusi, per ipsam cartam venumdederat ipsi melo vice sua et de ipso germano suo iohanni integras duas pecias de terris cum arbustis et pomis et arbustis ultra ipso fluvio lirino: una ex eis per fines et mensuras: de pede erga ipsum rivum abbium passi decem et nobem, et per cilium de ripa passi octo et in medio passi quattuordecim alio per fines et mensuras: A parte orientis passi decem minus cubitum, et in medio passi septem: A parte occidentis finis cilium de ripa ipsa passi septem et cubitum, et per longitudinem passi triginta octo mensurati ad iustum passum cum omnibus intra se habentibus omnibusque suis pertinentiis et cum vice de viis suis, ad habendum et faciendum inde ipsi melus et iohannes et eorum heredes quod voluerint, qualiter ipsa carta continet, in qua ipse amatus iudex subscriptus est. Tertia qualiter Constantinus atrianensis filius mauri calbarusi venumdederat ipsi melo pro vice sua et ipsius iohanni germani sui integras suas pecias de terris cum arbustis et aliis arboribus ultra ipsum fluvium lirinum, que una ex ipsis peciis erat per fines et mensuras: de pede erat ipsum rivum abbium passi viginti duo, de capite per cilium de ipsa sepe, passi octo et in medio passi duodecim. Ipsa alia pecia erat ibique a supra et coniuncta ad ipsam ripam per fines et mensuras; latitudo ab oriente passi decem, et in medio latitudo passi octo, et per ipsam ripam passi triginta nobem totum mensuratum ad iustum passum cum omnibus intro se habentibus omnibusque suis pertinentiis et cum vice de viis suis, ad faciendum ex eo ipsi melus et iohannes et illorum heredes quod voluerint, sicut ipsa carta continet, scripta per ipsum romoaldum notarium, vicesimo octabo anno principatus salerni ipsius domni guaimarii, et octabo anno principatus eius capue et ducatus amalfis, et septimo anno ducatus illius sirrenti, et quinto anno suprascriptorum principatuum ed ducatuum domni nostri gisulfi eius filii eximii principis et ducis, et quarto anno ducatus illorum apulie et calabrie, mense iunio, quartadecima indictione, in qua subscriptus est ipse amatus iudex. Quarta scripta per ipsum romoaldum notarium, in qua testatus est, ademarii iudex, de tricesimo anno principatus ipsius domni guaimarii, et nono anno ducatus illius amalfis et sirrenti, et sexto anno principatuum et ipsorum ducatuum suprascripti domni nostri gisulfi eius filii eximii principis et ducis, mense septembri, prima indictione. Iohannes et blatta atrianenses filia mauri calbarusi clarefecerant pertinere eis habere res ultra ipsum fluvium lirinum, et erat cum arbustis et pomis per fine: Ab occidente finis ipsum fluvium lirinum; a meridie finis suprascriptorum iohannis et meli, quas emptam habebant ab ipso urso filio leonis cusentini de supra a parte orientis similiter finis ipsorum iohannis et melo: a septemtrione finis illorum iohannis et meli. et ipsi iohannes et blatta per ipsam cartam venumdederant ipsi iohanni et melo integras ipsas res quam et venumdederant eis quantum quantoque ipsis iohanni et blatte erant vel esse debebant quomodocumque pertinente ab ipso fluvio lirino in parte orientis, et qualiter ascendebat et coniungebat in ipsum fluvium abbium, et ab ipso rivo abbio in parte meridiei et nullam ibidem eis remanserat; sed funditus illud ipsis iohanni et melo venumdederant cum omnibus intra se habentibus omnibusque suis pertinentiis et cum vice de via sua ad faciendum exinde illi et illorum heredes quod voluerint, qualiter ipsa carta continere visum est. Quinta scripta per ademarium notarium, tricesimo secundo anno principatus ipsius domni guaimarii, et duodecimo anno ducatus eius amalfis, et undecimo anno ducatus illius sirrenti, et nono anno principatuum et ipsorum ducatuum domni gisulfi eximii principis et ducis filii eius, mense iulio, tertia indictione. qualiter alderisius filius falconis qui dicebatur cappla in piru per ipsam cartam venumdederat ipsi melo terram cum vinea quam ille habuerat in ipso loco lirino per fines et mensuras, iusto passu hominis mensuratam. A parte meridiei finis medium ipsum fluvium abbium quod discernebat intra ipsas res et alie res ipsius meli, et recte mensurati intus ipsas res erga ipsum fluvium passi vigintiquinque; A parte occidentis passi quadraginta; A parte septemtrionis finis media sepe, et mensurati intus ipsas res iuxta ipsam sepem passi viginti duo. a parte orientis est finis media sepes et mensurata intra ipsam terram iuxta ipsam sepem passi undecim: et revolvit in ipsa parte occidentis sicut termiti ficti erant passi septem, et revolvit in ipsa parte meridiei usque ipsum fluvium passi quattuor cum omnibus que intra eam erant cunctisque eius pertinentiis et cum vice de via sua, et cum una carta ex eadem terra cum vinea continente de quam in eadem carta declarata est, ut semper esset in potestate ipsius meli et heredum eius, et liceret illum et eius heredes de eo facere quod volerent, sicut ipsa carta continet, in quam testatus est iohannes iudex. Sexta scripta per ipsum ademarium notarium, tricesimo tertio anno principatus ipsius domni guaimarii, et duodecimo anno ducatus eius amalfis et sirrenti, et nono anno principatuum et ipsorum ducatuum suprascripti domni nostri gisulfi eximii principis et ducis filii eius, mense februario, quarta indictione. Iohannacius clericus filius quondam mauri per convenientiam venumdederat ipsi melo pro parte sua et iohannis germani sui terram cum vinea et insiteto in loco pastorano per fines et mensuras iuxto passu hominis mensuratas: A parte septemtrionis finis medium ipsum fluvium abbium, passi triginta sex: A parte occidentis finis ipsorum meli et iohannis, passi viginti unus: A parte meridiei finis ipsorum meli et iohannis passi viginti et duo. et revolvente in ipsa parte meridiei per fines ipsorum meli et iohannis sicut limitem discernebat passi viginti, et revolvente in parte orientis passi nobem. Ab ipsa parte orientis passi quadraginta octo usque medium ipsum fluvium cum omnibus que intra eam erant cunctisque eius pertinentiis et cum vice de via sua semper esset in potestate ipsorum meli et iohannis, et liceret illos et eorum heredes de eo facere quod vellent, sicut ipsa carta continet, in qua subscriptus est ipse iohannes iudex. Septima scripta per ipsum ademarium notarium, tricesimo tertio anno principatus predicti domni guaimarii, et tertio decimo anno ducatus eius amalfis, et duodecimo anno ducatus illius sirrenti, et decimo anno principatuum et ipsorum ducatuum suprascripti domni nostri gisulfi eximii principis et ducis filii eius, mense aprili, quarta indictione. Alegrima filia iohannis que fuerat uxor iaquinti et grimoaldus et romoaldus filii ipsorum iaquinti et alegrime coniuncti fuerant cum ipso melo et ipsi alegrima et grimoaldus et romoaldus clarificaberunt se habere terram cum arbustis foris hac civitatem in loco lirino per fines et mensuras iuxto passu hominis mensuratas. A parte orientis finis via et passi triginta tres: A parte meridiei finis ipsorum meli et iohannis, et passi quinquaginta et medium: A parte occidentis finis terra ipsorum meli et iohannis, et passi sedecim. A parte septemtrionis finis terra ipsorum meli et iohannis, passi triginta et medium, et revolvente in ipsa parte septemtrionis per fines illorum passi tridecim minus cubito uno; et revolvente in ipsa parte orientis, sicut media sepes discernitur, et mensurati intra ipsam terram iuxta ipsam sepem passi viginti tres et duas partes unius passi; de iamdicta terra quarta parte pertinebat ipsi alegrime et tres partes ipsius filie eius. et ostenderant duas cartas ex ipsa terra continentes de quibus in ipsa carta declarata est; et ipsi alegrima et grimoaldus et romoaldus secundum legem per convenientiam venumdederant ipsi melo pro parte sua et ipsius iohannis fratris sui integram suprascriptam terram per iamdictas fines et mensuras cum omnibus que intra eam erant cunctisque eius pertinentiis et cum vice de via sua, et cum suprascriptis cartulis; ea ratione ut semper esset in potestate ipsorum meli et iohannis et heredum illorum; et liceret illos et eorum heredes de eo facere quod volerent, sicut ipsa carta continet in qua subscripsit ipse iohannes iudex. Cum autem suprascripte carte fuerant ostense, ipse iohannes clericus querebat habere per ipsam terram cum vinea quam ipse alderisius filius falconis, qui dicebatur cappla in piru, eiusdem melo venumdederat, sicut suprascripta quinta carta quam ipse melus ostendit, continet, ipsam vicem de via usque in iamdicta caba maiore, sicut suprascripta carta quam ipse iohannes ostendit, que tota superius per ordinem declarata est, continet. Nec non et volebat ipse iohannes habere per illud quod ipsi constantinus filius ursi calbarusi et constantinus filius mauri similiter calbarusi et iohannacius clericus filius mauri ipsi melo pro parte sua et ipsius iohannis germani sui venumdederant, sicut suprascripte secunda et tertia et sexta carta, quas ipse melus ostendit, continent; ipsam viam communem erga ipsum abbium a parte meridiei, Ab ipsa caba usque ipsum fluvium lirinum ingredientem et regredientem cum suis congruitatibus, sicut suprascripta prima carta, quam ipsi iohannes ostendit, continet. Ipse melus respondit non debere ipsam vicem de via et iamdictam viam communem per illud, qualiter superius dictum est, habere, eo quod ipsi alderisius et costantinus et iohannacius illud qualiter suprascriptum est, ei funditus venumdederant, sicut suprascripte secunda et tertia et quinta et sexta carta, quas ipse melus superius ostendit, continent. dum autem ex hoc plurimum illi inter se causarent, interrogavit ipsum iohannem si per se vellet defendere illud quod ipsi mirabile et iaquintus ei venumdederant, sicut suprascripta octaba carta, que tota superius per hordinem declarata est, continet. Ipse iohannes dixit illud per se defendere nolle sed defensores qui ei per suprascriptam cartam que tota superius per hordinem declarata est, ei defensores esse debent, vellet in manum mittere ipsi melo. Ego autem sicut inter eos convenit iudicavi et illos guadiare feci, ut per partem plicarent se: ipse iohannes plicaret se cum suprascripta prima carta que per eum sicut suprascriptum est, ostensa est, et plicaret ipsos defensores qui ei per suprascriptam cartam que tota superius per ordinem declarata est, defensores esse debent, et ipse melus plicarent se cum suprascriptis secunda et tertia et sexta carta quas superius ipse melus ostendit, et secundum legem ipse iohannes iamdicti defensores in manum mittere ipsi melo. Et secundum legem ipsi iohannes et melus inter se finem faciant ex eo quod ipsi constantinus et constantinus et iohannacius eidem melo pro parte sua et ipsius germani sui venumdederant, quemadmodum ipse secunda et tertia et sexta carta, quas ipse melus ostendit, continent. de eo vero quod per suprascriptas primam et quartam et septimam cartam quas ab ipso melo, ut dictum est, ostense sunt, ipsis melo et iohanni pertinens iudicavi, ut ipse melus et iamdictus germanus eius et illorum heredes semper illud securiter haberent et facerent ex eo quod voluerint absque contrarietatem ipsius iohannis clerici et heredum eius. et pro cognita causa mentionem feci illud quod ipse ursus filius leonis et ipsi alegrima et grimoaldus et romoaldus mater et filius eiusdem melo pro parte sua et ipsius germani sui venumdederunt, sicut suprascripte prima et septima carta, quas ipse melus ostendit, continent: de quo iudicavi ut ipse melus et iohannes germani et illorum heredes semper illud securiter haberent, sicut suprascriptum est. est enim ab ipsa parte orientis per ipsam viam recte mensurati passi triginta septem ad iuxtum passu hominis qualiter incipit mensuram a medio sepe que discernitur inter istam et terram cum vinea mansonis comitis filii quondam iannacii comitis pergentem in partem septemtrionis usque mediam sepem. et per partem posuerunt inter se fideiussorem alferium clericum, filium quondam andree: quod superius disturbatum est, in uno loco legitur: cusentino. et in alio ari. et taliter pro parte ipsius meli te iohannem notarium scribere precepi. Ego qui supra iohannes iudex. Cum autem suprascripta iudicata fuerunt, ostendit ipsi melus et iohannes per partem, coram me se plicaberunt ipse iohannes clericus cum suprascripta prima carta sua et ipse melus cum suprascriptis secunda et tertia et sexta cartulis suis et ipse iohannes clericus plicabit ipsos mirabilem et iaquintum, qui ei per suprascriptam octabam cartam, quam ipse iohannes clericus ostendit, defensores esse debent. Ego autem coram eis eandem octabam cartam legere feci, qua lecta ex inquisitione mea dixerunt ipsi mater et filius ipsam cartam in omnibus que continent veracem esse, et ita ipsi iohanni vellent adimplere quemadmodum ipsa carta continent. Et presentaliter ipse iohannes ipsos mirabilem et iaquintum in manum misit ipsi melo ex eo quo eidem iohanni clerico per suprascriptam cartam venumdederunt. quo facto sicut inter ipsos melum et mirabilem et iaquintum convenit, iudicavi et illos guadiare feci, ut per partem ipsi melus et mirabile et iaquintus plicarent se cum suis rationibus et secundum legem inter se finem faciant ex eo quo ipse iohannes eos in manum misit ipsi melo. et per partem inter se fideiussorem posuerunt fadelmum filium quondam leonis. et hoc ipsa mirabile fecit cum voluntate ipsius filii sui. Deinde interrogavi ipsum melum si per se vellet defendere illud quod ipsi constantinus et iohannacius clericus et constantinus, sicut suprascriptum est, venumdederunt an non, Ipse melus respondens dixit illud per se defendere nolle sed defensores qui ei per suprascriptas cartas ex eo defensores esse debent, in manum vellet mittere ipsi iohanni. Ego autem talia audiens, sicut inter ipsos melum et iohannem convenit, iudicavi et illos guadiare feci, ut per partem plicarent se et ipse melus plicaret defensores qui ei per suprascriptas cartas ex eo defensores esse debent, et secundum legem manum mittere ipsi iohanni. et ipse melus posuit ipsi iohanni fidemiussorem marium clericum et medicum, filium quondam iaquinti. et ipse iohannes posuit ipsi melo fideiussorem iohannem clericum filium quondam falconis; post hoc ipse melus plicavit ipsum iohannacium clericum, et ante eum ipsam sextam cartam, scriptam per ipsum ademarium notarium, legere feci. qua lecta ad inquisitionem meam dixit in omnibus que continet veracem esse, et sicut continet ita ipsi melo vellet adimplere. Et confestim ipse melus iamdictum iohannacium in manum misit ipsi iohanni clerico ex eo quod per ipsam sextam cartam vendidit. Ego autem, sicut inter ipsos iohannacium et iohannem clericum convenit iudicavi et illos guadiare feci ut per partem plicarent se cum suis rationibus, et secundum legem inter se finem faciant ex eo quo ipse iohannacius, ut suprascriptum est, venumdedit. Et ipse iohannacius posuit ipsi iohanni fideiussorem petrum, filium quondam radoaldi, et ipse iohannes fideiussorem ipsi iohannacio posuit petrum de purpura filium quondam machenolfi; post hunc ipse melus plicabit supradictum constantinum filium suprascripti ursi et ante eum ipsam secundam cartam ipsius meli legere feci. Qua lecta dixit in omnibus que continet veracem esse et qualiter continet adimplere ipsi melo vellet, et presentaliter ipse melus in manum illum misit ipsi iohanni clerico ex eo quo ipse constantinus per eamdem cartam venumdedit. Ego autem iudicavi et ipsos constantinum et iohannem clericum guadiare feci, ut per partem plicarent se cum suis rationibus, et secundum legem ex eo inter se finem faciant. Et ipse constantinus posuit ipsi iohanni fideiussorem guisenolfum, filium quondam guisenolfi, et ipse iohannes clericus posuit ei fideiussorem iohannem ingeniosum, filium quondam lupeni. Sequenter vero ipse melus plicavit leonem et grusam filios suprascripti constantini et coram eis ipsam tertiam cartam ipsius meli legere feci; qua lecta dixerunt ipsi leo et grusa in omnibus que continet veracem esse et sicut continet ipsi melo adimplere vellet. Ego autem iudicavi et ipsos leonem et grusam, dum ibidem adesset iohannes maritus ipsius gruse, filia marini, cognomento scasullo, qui nunc monachus est, cum ipso iohanne clerico guadiare feci, ut per partem plicarent se cum suis rationibus, et secundum legem ipsi leo et grusa finem faciant cum ipso iohanne clerico, ex eo quo ipse constantinus genitor eorum ipsi melo per suprascriptam cartam pro parte sua et ipsius iohannis germani sui venumdedit, quia de eo ipse melus suprascriptos leonem et grusam in manum misit ipsi iohanni clerico, et ipse iohannes clericus posuit ei fideiussorem constantinum clericum, filium quondam iohannis et ipsi leo et grusa posuerunt ei fideiussorem marinum tarudulum, filium quondam iohannis atrianensis. quod autem superius inter virgulos scriptum est, in uno loco legitur filius domni guaimarii. et in alio ipsi, et in alio de ea: et in altero et ducatum, et in altero clerico, et quod superius disturbatum est legitur in uno loco supradictum constantinum, filium suprascripti ursi, et in alio constantinus. Et taliter pro parte ipsius meli te amatum notarium scribere precepi. Ego qui supra romoaldus iudex. Cum autem lecta fuit, ipsi iohannes clericus et constantinus et maurus et leo et grusa volebant inter se finem facere ex eo quod ipse melus ipsos constantinum et leonem et grusam iamdicto iohanni clerico in manum misit sicut suprascriptum iudicatum continet. et ex eo quod ipse iohannes genitor ipsius mauri et blatta venumdederunt, sicut suprascripta quarta carta continet. Sed cum ipse iohannes clericus nichil aliud per illud et per ipsam terram, quam ipse iohannacius clericus venumdedit, sicut suprascripta carta, quam ipse melus ostendit, continet, habere volebat, nisi tantummodo ipsam viam commune erga ipsum abbium a parte meridiei ab ipsa caba et usque ipsum flubium lirinum, sicut suprascripta prima carta ipsius iohannis clerici continet; ideo ex hoc pervenerunt ipsi melus et iohannes clericus, et constantinus, et maurus, et leo et grusa ad convenientiam; et per ipsam convenientiam ipse iohannes clericus manifestavit ex integro eo quod ipsi iohannes et blatta, filii mauri, et ipsi constantinus, filius ursi calbarusi qui nunc ursandus positus est et constantinus genitor ipsorum leonis et gruse ac filius ipsius mauri et iohannacius clericus ipsi melo pro sua parte et ipsius iohannis germani sui venumdederunt sicut suprascripte secunda et tertia et quarta et sexta cartule, quas ipse melus ostendit, continent. et de ipsa via commune erga ipsum abbium ab ipso fluvio lirino in parte orientis usque terram cum vinea et arbustis ipsius iohannis clerici de qua eidem iohanni clerico inferius manifestaturi sunt. Ut nullo tempore ipse iohannes clericus et eius heredes cum ipsis melo et iohanni fratre suo et cum illorum heredibus et cum ipsis constantino et mauro et lupeno fratre ipsius mauri et leone et grusa et iohannacio et cum illorum heredes ex eo de quo, ut suprascriptum est, manifestavit, causare aut contendere presument; Sed integrum illud de quo, ut suprascriptum est, manifestavit, semper sit in potestate ipsorum meli et iohannis germani et heredum illorum, et illi et eorum heredes licentiam habeant ex eo facere quod voluerint. Et semper ipse iohannes clericus et eius heredes illud de quo ut suprascriptum est, manifestavit ipsis iohanni et melo et illorum heredibus defendant ab omnibus hominibus quibus per eum et per eius heredes et per ipsum genitorem suum illud vel ex ipso quomodocumque datum aut obligatum vel manifestatum seu alienatum paruerit, et qui pro illorum parte et dato quascumque causationem de eo illis et illorum heredibus preposuerint; Ab aliis autem hominibus et cum voluerint ab omnibus hominibus ipsi iohannes et melus et illorum heredes potestatem habeant illud per se defendere, qualiter voluerint cum omnibus muniminibus et rationibus quas de eo ostenderint. Et ipsi melus et constantinus et maurus et leo et grusa manifestaverunt ipsi iohanni clerico de integra ipsa terra cum vinea et arbustis eius de iohanni clerico que est per fines et mensuras iuxto passu hominis mensurata. A parte orientis est finis ipsa via que ducit ad pastoranum, et per eam recte mensurati passi decem et nobem et medium: A parte meridiei est finis terra ipsorum meli et iohannis germanorum sicut media sepes discernit et recte mensurati intra ipsam terram ipsius iohannis clerici prope ipsam finem passi viginti sex et cubitum: A parte occidentis similiter finis ipsa terra ipsorum meli et iohannis germanorum, sicut media sepes discernitur, et recte mensurata intra ipsam terram ipsius iohannis clerici prope ipsam finem, passi quadraginta: A parte septemtrionis est finis medium ipsum fluvium abbium qui discernitur ab hac terra et alia terra cum canneto ipsius iohannis clerici, sed non per totum et finem terra aliorum, sicut media sepes discernitur, et recte mensurati intra ipsam terram ipsius iohannis clerici prope ipsam finem passi quinquaginta duo usque ipsam viam, et de eo quod ex ipsa via commune erga ipsum abbium remansit ab eo quod ipsi iohannes et melus germani et illorum heredes habere dictum est, ut superius legitur, usque ipsam cabam. Et nullo tempore ipsi melus et constantinus et maurus et leo et grusa et illorum heredes cum ipso iohanne clerico et cum illius heredibus, ex integro eo quod, ut dictum est, manifestaverunt, causare vel contendere presument, sed semper ipse iohannes clericus et eius heredes integrum illud de quo, ut dictum est, manifestaverunt, sibi habeant et de eo faciant quod voluerint. Et unusquisque ex ipsis constantino et mauro et leone et grusa et heredibus eorum semper illud ipsi iohanni clerico et illius heredibus defendant ab aliis heredibus ipsorum genitorum eorum et ab omnibus hominibus, quibus per eos et per eorum heredes et per ipsos genitores eorum et per alios heredes eorum illud vel ex ipso quomodocumque datum aut obligatum vel manifestatum vel alienatum paruerit; et qui pro illorum parte et dato quascumque causationes de eo ipsi iohanni clerico et illius heredibus preposuerint. Et ipse melus et eius heredes semper illud ipsi iohanni clerico et illius heredibus defendant ab ipso germano suo et ab eius heredibus et ab omnibus hominibus quibus per eum et per ipsum germanum suum et per eorum heredes illud vel ex ipso quomodocumque datum aut obligatum vel manifestatum seu alienatum paruerit, et qui pro illorum parte et dato quascumque causationes de eo ipsi iohanni clerico et illius heredibus preposuerint. Ab aliis autem hominibus et cum voluerint ab omnibus hominibus ipse iohannes clericus et eius heredes potestatem habeant illud per se defendere qualiter voluerint cum omnibus muniminibus et rationibus quas de eo ostenderint. post hoc factum ipse iohannes clericus clarificavit pertinere sibi terram cum vinea et vacuo in eodem loco illa parte et coniuncta cum ipso fluvio abbio que est per fines et mensuras suprascripto passu mensurato: A parte occidentis est finis ipse fluvius lirinus et intra ipsam terram recte prope eum mensurati passi decem et septem: A parte septentrionis est finis terra vacua ipsorum constantini et mauri et leonis et gruse et alii qualiter ascendit usque podium, et finem ipsum podium et per totum istud mensurati passi septuaginta quinque et duas partes unius passi: A parte orientis est finis terra ipsius meli quam ab ipso alderisio, filio falconis cappla in piro emerat, et passi quadraginta quattuor minus cubitum. A parte meridiei est finis medium ipsum fluvium abbium et discernitur inter hanc et suprascriptas terras ipsorum meli et iohannis germanorum cuius altera medietas in parte meridiei de ipsis iohannis et melo pertinet, et mensurati intra hanc terram recte prope ipsam finem passi viginti quattuor; et revolvente in partem septentrionis secus terram ipsorum constantini et mauri et leonis et gruse, qualiter a medio ipso fluvio abbio vadit in partem septentrionis per mediam sepem, recte mensurati intra ipsam terram passi decem et nobem, et revolvitur in parte occidentis secus ipsam terram ipsorum constantini et mauri et leonis et gruse sicut podium discernitur, sed non per totum, et recte mensurati prope ipsam finem passi quadraginta quattuor usque ipsum fluvium Et de ea ipsi melo ipse iohannes clericus in parte occidentis erga ipsum fluvium lirinum tradidit per fines et mensuras suprascripto passu mensurato. A parte occidentis est finis ipse fluvius lirinus, et recte prope eum mensurati passi decem et septem: A parte septentrionis est finis ipsa terra ipsorum constantini et mauri et leonis et gruse et alii et recte mensurati passi undecim: A parte meridiei est finis illud quod suprascriptis constantino et mauro et leoni et gruse pertinet, et passi viginti duo: A parte orientis est finis illud quod de ea ipsi iohanni clerico remansit et recte mensurati passi decem et septem et medium cum omnibus que intra illud, quod ei, ut dictum est, tradidit, sunt, cunctisque eius pertinentiis et cum vice de via sua. Ea ratione ut semper sit in potestate ipsius meli et heredum eius et liceat illum et eius heredes de eo facere quod voluerint. Et propter confirmationem huius traditionis ipse iohannes clericus suscepit ab ipso melo suprascriptam terram, quam ab ipso alderisio, ut dictum est, emerat, que est per fines et mensuras iamdicto passu mensurato. A parte meridiei est finis medium ipsum fluvium abbium, quod discernitur inter hanc terram et ipsas terras ipsorum iohannis et meli cuius altera medietas in parte meridiei ipsis germanis iohanne et melo pertinet, et erga eum intra ipsam terram recte mensuratam passi viginti quinque: A parte occidentis est finis ipsa terra ipsius iohannis clerici de qua illud, ut suprascriptum est, in parte occidentis cum ipso fluvio lirino coniuncta .ipsi melo tradidit, et per ipsam finem recte mensurati passi quadraginta: A parte septentrionis est finis media sepes et recte mensurati intra ipsam terram prope ipsam finem passi viginti duo: A parte orientis est finis media sepes et mensurati intra ipsam terram iuxta ipsam sepem passi undecim. et revolvente in ipsa parte occidentis secus ipsa terra cum canneto ipsius iohannis clerici, sicut termini fixi sunt, passi septem; et revolvente in partem meridiei secus ipsa terra ipsius iohannis clerici passi quattuor usque ipsum fluvium abbium cum omnibus, que intra eam sunt cunctisque eius pertinentiis et cum duabus cartulis ex ipsa terra continente, una scripta per ipsum ademarium notarium tricesimo secundo anno principatus domni guaimarii, et duodecimo anno ducatus eius amalfis, et undecimo anno ducatus illius sirrenti, et nono anno principatuum et ipsorum ducatuum suprascripti domni nostri gisulfi filii eius, mense iulio, tertia indictione, in qua ipse iohannes iudex subscripsit. Altera scripta per romoaldum notarium eodem anno et indictione, mense iunio, qui tunc proximo preterierat, in qua etiam ipse iohannes iudex subscriptus est. Ea ratione ut semper sit in potestate ipsius iohannis clerici et heredum eius: et ille et eius heredes licentiam habeant de eo facere quod voluerint. et per convenientiam ipse iohannes clericus guadiam ipsis melo et constantino et mauro et leoni et gruse dedit et fideiussorem eis posuit petrum clericum filium quondam grimoaldi clerici, et per ipsam guadiam obligavit se et suos heredes semper permanere cum ipsis melo et constantino et mauro et leone et grusa et cum illorum heredibus in omnibus quemammodum subscriptum est et adimplere omnia sicut supra legitur. Insuper ille et eius heredes semper defendere ipsi melo et illius heredibus integrum illud quod ei, ut suprascriptum est, tradidit ab omnibus hominibus. Et quando ipse melus et eius heredes voluerint, potestatem habeant illud per se defendere qualiter voluerint cum omnibus muniminibus et rationibus quas de eo ostenderint. Et si sicut superius scriptum est, ipse iohannes clericus et eius heredes ipsis melo et constantino et mauro et leoni et gruse et illorum heredibus non adimpleverint et suprascripta vel ex eis quicquam removere aut contradicere presumserint, per ipsam guadiam obligavit se et suos heredes componere ipsis melo et constantino et mauro et leoni et gruse et illorum heredibus centum auri solidos constantinos, et sicut superius scriptum est, adimplere et in iamdicta convenientia permanere. Ipsa vero grusa suprascripta fecit per se ipsam quam illius etatis esse agnovi, cui curatoris vel tutoris auxilium non indiget, sed tamen cum illa esset ipse maritus eius. quod autem superius inter virgulos scriptum est in uno loco legitur: et in alio decima. In altero autem notarius. Et taliter pro parte ipsius meli, quem omnia suprascripta fecit per ipsius genitoris sui licentiam, scribere precepi te romoaldum notarium. + Ego qui supra romoaldus iudex.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.008, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.