useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis DLXXI
Signature: DLXXI
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1005
  
x
+ In nomine domini sextodecimo anno principatus domni nostri guaimari gloriosi principis, mense ianuarius, tertia indictione. memoratorium factum a me maraldus clericus filius romoaldi clerici, eo quod ante presentia maioni presbiteri et abbatis ecclesie sancti maximi, et ibique astante subscripti testes, per demandatione ipsius abbatis tradidit iohanni filio amici una clusuria de terra cum binea de locum felline finibus salernitane, quod ego in beneficium teneo a pars ipsius ecclesie per ec finis et mensuria: ab oriente fine bia, inde sunt passi quinquaginta octo: a septemtrionis fine ipsius ecclesie, sicut media sepe discernit, inde passi sexaginta quadtuor: ab occidente fine bia, inde passi sex: a meridie fine ipsius ecclesie, inde media sepe discernit, inde sunt passi sexaginta unum, totum ad iusto passum omini. per ipse finis et mensuria inclitum illut ei tradidimus, ut amodo et usque quadtuor anni completi ad sua sit potestatem illut tenendum, et omnis sue utilitatis iusta ratione ibi faciant, et per annum suis temporibus vinea ipsa scolciare, propaginare, zappare, potare et inpalare ad palos sfixicii11sfixicii, seu confixos. et ungiuni22ungiuni, uncinatos vel concurvos., et eos ligare, 1sfixicii, seu confixos. 2ungiuni, uncinatos vel concurvos. et per annum salbum illum facere, et ubi meruerit, illum eos cludere; tantum quante propagini excusserit da ipsa vinea in foras, ubi ille ...... abuerit, demus ei ad ipse propagini pali, et per vindemie faciant nos scire, ut nos aut missum nostrum illum dirigamus, et ille vinea ipsa vindemiare, et omnis vinum exinde ibique ad palmentum inter nos dibidamus per medietatem: nos tollamus illut medietatem, et ille medietatem; scepto si mihi placuerit dua frudia ipsa vinea cum illum lavorare, potestatem abeamus cum illum eos lavorare, et omnis lavore et spendium per partes mittamus; nos medietatem, et ille medietatem; et ipso vinum de ipsa dua frudia dibidamus, inter nos in quartam parte: nos tollamus inde tres sortis, et ille una sorte. ad ipso constitutum inclita suprascripta rebus ad potestatem predicte ecclesie perveniat; unde pro taliter guadia mihi dedi et mediatorem mihi posuit se ipsum, et per ipsa guadia obligavit se et suos eredes, ut si aliquit inde contradixerit et talia non adimpleberit, componere obligabit se et suos eredes mihi vel in pars ipsius ecclesie biginti auri solidi costantini, et ad ipso constitutum completum inclita ipsa curte clusa per suprascripta mensuria perveniat ad potestatem ipsius ecclesie, et liceat illis inde exire cum omnis sua mobilia. et unc brebem scripsi ego iohannes notarius qui interfui. + ego cicerus notarius me subscripsi + ego petrus notarius me subscripsi.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.004, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.