useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis DLXXXVII
Signature: DLXXXVII
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1006
  
x
+ In nomine domini octabo decimo anno principatus domni nostri guarimarii glorioso principe, mense iulius, quarta indictione. Memoratorium factum a me disiio de mitiliano filio ingnelgardi presbiteri ante subscribti testes tradidi petri de amalfi filio ursi, ut liceret ille abscidere lingna de montaneis nostris, quod ego et lando germanus meus abemus in falerzo, et cetara, et carbonara, et ferolitu; infra ec finis illut ei tradidi: de una parte fine medio flubio de carbonara: de alia parte fine, sicut discernit media serra de falerzo, qui et ipsa serra dicernit da fine nostra: da parte meridie fine vinee de locum ercle: de super capite fine montaneis de amalfi, que dicitur vitice; per iste finis tradidi ipsius petri ad laborandum vice mea et vice liutardi consortes meos et vice ipsius landoni germanus meus, ut ille et eius eredes tanta lingna exinde abscidere, ut sufficiant ei laborandum matere11matere, idest materiem. et 1matere, idest materiem. alia causa pro paramentum de una barca, et dedit nobis exinde censum duo auri tari; et si plus ibidem laborare boluerint, similiter iusta rationem inde nobis censum dare. unde guadia michi dedit, et mediatorem michi posuit seipsum; et per ipsa guadia obligavit se et suos eredes, ut si taliter nobis non adimpleverit et aliquit inde contradixerit, componere nobis nostrisque eredibus decem auri solidos costantinos, et omnia suprascripta per inbitis nobis complirent, et unc brebem scribsi ego dauferius notarius qui interfui. + Ego arechisi notarius me subscripsi + Ego amatus me subscripsi.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.004, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.