useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis DXCIV
Signature: DXCIV
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1007
  
x
+ In nomine domini octabo decimo anno principatus domni nostri guaimari gloriosi principis, mense februarius, quinta indictione. memoratorium factu a me iohannes clericus filius amori presbiteri, eo quod ante presentia petri clerici et abbatis ecclesie sancti petri cappella palatii, et ibidem adesset subscripti testes, per bona combenientia quam et per eius demandatione tradidi petri filio quondam godiczi, una mecum adesset toto adbocatorem ipsius cappelle, terra vacua pertinentem ipsius ecclesie de locum uliaria finibus salernitanis, quod ego in beneficium retineo da pars ipsius ecclesie per ec finis et mensuria: a pars occidentis fine flubio grancaria, et aliquantum pertange in fine ipsius ecclesie, sunt circa ora de ipso grancario passos quinquaginta duo; et da inde rebolbente in pars orientis, qualiter rebolbit ipso flubio, passos duodecim; et da inde saliente et rebolbente in pars septemptrionis circa ribus qui se coniungit cum ipso flubio, rectum passos sex, et ubi complunt ipsi sex passi prebaricante ipso ribus in pars orientis aliquantulum pertange in fine predicte ecclesie, et abiente circa alio ribus passi biginti sex: a pars orientis, sicut discernit media sepe, qualiter per totum rebolte discernit, sunt passi septuaginta sex: a pars septemtrionis sunt passi quadraginta, totum mensuratum ad iusto passum omini; ec vero supradicta terra, qualiter superius finis posite sunt et mensuria ipsa percurrit, totum et inclitum illut ipsius petri tradidimus una cum ipso adbocatorem ipsius cappelle. unde pro taliter guadia nobis ipse petrus dedit et mediatorem nobis posuit petrus filius quondam (deest nomen) qui dicitur desenda, tali ordine, ut amodo et usque biginti anni completi licead ille et suis eredibus et omines quem ibidem miserint, tota nostra supradicta tradictione sue potestatis tenere et dominare, et fobeas et omnis sua utilitate ibidem facere, et eos totum pastenarent arbustum, sicut meruerit et ubi meruerit, cannietum et salicetum adque pomis, et quantum frudium et binum, et quicquit exinde tollere vel abere potuerint amodo et usque decem anni completi, totum illut sibi aberent, faciendum que boluerint: tantum de quod annualiter ibidem seminaberint amodo et usque ipsi decem anni completi, deant inde ibidem ad pars ipsius ecclesie terraticum secundum consuetudinem de ipso locum, ad completi ipsi decem anni ille autem et suis eredibus abeant in tota ipsa terra infra predicte finis et mensurie arbustum factum operatum et surtum, seu cannietum et salicetum et pomis, totum bonum factum, sicut de tantos annos meruerit; et iam in antea da completi ipsi decem anni usque alii decem anni, ut amodo se compleant ipsi biginti anni, ille autem et suos eredibus totum illut annualiter, quando meruerit, laborarent et cultarent, sicut locus ipse meruerit, ut bonum paread laboratum et cultatum, et per tempore, quando meruerit, rationabiliter ipso arbustum bindemiarent, et faciant me vel pars ipsius ecclesie per tempore scire, ut ibidem dirigere missum suum, et totum ipso binum ibidem ad palmentum, et quicquit de tota ipsa terra exierit, et poma, et salices, et canne, per medium totum illut inter se dibiderent: missum predicte ecclesie tollad illut medietatem, et ille et suos eredes medietatem: ipsum missum predicte ccclesie, dum ibidem steterint, ille et suos eredes eum notrirent secundum suam possibilitatem. ad completi vero ipsi biginti anni ille autem et suos eredes abeant in tota ipsa terra infra predicte finis et mensurie arbustum bitatum, factum, et operatum, et cultatum, et surtum, sicut de tantos annos meruerit, ut bene paread factum, seu cannietum et salicetum et pomis, et plicarent se pars ipsius ecclesie, et ille et suos eredes dibiderent tota ipsa terra cum arbusto et cannietum et salicetum et pomis iusta ratione per medium: pars ipsius ecclesie compreendad et tollad exinde medietatem in quale parte boluerit, et illius ed ad eius eredes tradant exinde in sortes ipsa alia medietate cum bice de bia sua, per talem firmam securitatem bonam factam, ut omni tempore ille et suos eredes securiter et firmiter illut abere possant, defensatum semper per pars ipsius ecclesie ipsius petri et ad eius eredes, cum bice de bia sua, da omnis omines omnique partibus: reditum et palmentum que ibidem abuerit, si ebenerit in ipsa sua sortione, aberent illut sibi, et si ebenerint in ipsa sortione ipsius ecclesie, potestatem abeant illut exinde exfigere et excutere exinde cum omnis sua causa et portare ubi boluerint, sine cuiuslibet contrarietate vel requisitione: tantum, si aliquando tempore ille et suos eredes ipsa sua sortione vel exinde daturo vel bindituro abuerint, non aberent potestatem cuicumque illut dare, preter in pars ipsius ecclesie, ad iusto pretium que iuste fuerit adpretiatum, et faciant scire pars ipsius ecclesie pro illut tollendum per tertio constitutum usque dies triginta sex; et si infra ipsa constituta noluerit illut emere ad iusto baliente pretium, tunc post ipsa constituta licead ille eos dare cui bobuerint; nam si ante ipsa constituta cuicumque illut dederint absque licentia de pars ipsius ecclesie, sic ut de illorum potestate fiad substractum, tunc sine pretium rebertar ad potestate ipsius ecclesie; et si aliquando tempore ille aut suos eredes de ac terra salernitana exierint pro aliubi ad abitandum, aut si talem fecerint culpam, unde ad palatium cecidere debuerit, tunc sortionem suam de ipsa rebus, si in suprascripto ordine non fuerit datum, perbenirent ad potestate ipsius ecclesie; et si infra tribus anni ic ad abitandum rebersi fuerint, aut si de ipsa culpa liberati, tunc sortionem suam de ipsa rebus, si in suprascripto ordine non fuerit datum qualis illis diebus fuerit, rebertar ad illorum potestate, ad abendum illut omni tempore in suprascripta ratione; et si taliter omnia, ut superius legitur, ipse petrus et suos eredes in pars ipsius ecclesie non adinpleberint et aliquit exinde remobere aut contrare quesierit, tunc per ipsa guadia obligabit se suosque filios et eredes ad componendum in pars ipsius ecclesie quinquaginta auri solidos constantinos: tamen da completi ipsi decem anni usque alii decem anni de quod in ipsa terra seminaberint, amplius exinde in pars ipsius ecclesie non deant, preter ipso terraticum, et hunc brebem scripsi ego ademari notarius qui interfui. + Ego alfanus notarius me subscripsi + Ego romoaldus me subscripsi.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.004, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.