useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis DXCVI
Signature: DXCVI
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1007
  
x
+ In nomine domini nonodecimo anno principatus domni nostri guaimari gloriosi principis, mense octuber, sexta indictione. memoratorium factu a nobis maghenolfus presbiter et petrus clericus, eo quod ante subscripti testes per bona combenientia per demandatione et largietate domni maioni presbiteri et abbati ecclesie sancti maximi, et ipsum astante, tradidimus maghenolfi filio sellicti, una nobiscum adesset maio filius quondam maioni, qui est adbocator et unum de dominii ipsius ecclesie, de rebus predicte ecclesie de locum muntoru, ubi campu faraoni dicitur, quod nos in beneficium tenemus da pars ipsius ecclesie per ec finis et mensuria: est ipsa rebus a pars orientis fine ipsius ecclesie, quod ad pastenandum retinet iaquinto et grimo, sunt inde passos octoaginta duo: a pars meridie similiter fine ipsius ecclesie, sicut bia discernit, sunt inde passos septuaginta quadtuor; et da inde abiente in pars meridie per fine de eredes alerisi et fine sancte marie et dommerami, sunt inde passos centum duo: a pars occidentis fine bia, sunt inde passos triginta quadtuor: a pars septemtrionis fine ipsius ecclesie sancte marie, inde sunt passos septuaginta; et rebolbente in pars occidentis per eadem fine sunt passos decem et octo; et ab inde iterum rebolbente in pars septemtrionis erga fine ipsius ecclesie sancti maximi sunt inde passos triginta quadtuor usque in priore fine, totum mensuratum ad iusto passum omini; de ec vero res infra supradicte finis et mensurie inclita medietatem in pars occidentis eidem maghenolfi tradidimus, qui est ista medietate pastenatum arbustum et bacuum: in simul et tradidimus ei inclita medietatem de una pecia de terra cum abellanietum et bacuum ibique coniuntum qui est in pars septemtrionis: ec supradicta medietatem totum, sicut diximus, cum omnia intro se abentibus et suis pertinentiis, et cum bice de bia sua ei tradidimus. Unde pro taliter guadia nobis dedit et mediatorem nobis posuit iohannes congnato suo filio amati tali ordine, ut amodo et usque decem anni completi licead illum et suos eredes supradicta nostra tradictione sue potestatis tenere et dominare, et fobeas et omnis sue utilitatis ibidem facere, et eos pastenare, sicut meruerit, arbustum et abellanietum; et quantum binum et abellane annualiter amodo et semper inde exierint, faciant illis et suis eredibus annualiter scire pars ipsius ecclesie, ut ibidem dirigad missum suum, et totum ipso binum et abellane secche dibiderent inter se in tertiam partem: missum predicte ecclesie tollad inde tertiam partem, et illis due sortis, et amodo et semper ille et suos eredes tota ipsa rebus temporibus suis laborare et cultare, et clusum abead, sicut meruerit locus ipse, et totum eos laborarent et cultarent de super et de subter, sicut locus ipse meruerit, quatenus proficiant et non dispereant, et pars ipsius ecclesie adsingnarent ibidem eorum organea, ubi reponerent ipsa sua sortione de ipso binum, et illis organea ipsa, sicut meruerit, conciarent, et ab intro casa sua, ubi residente est, in ipso locum reponere, et ipso binum salbum facerent, usque dum pars ipsius ecclesie illut inde tulerint, absque degeneratione et ingne et mures: missum predicte ecclesie, quem ibidem direxerint pro ipse bindemie reponendum et recipiendum ipsa sua sortione de ipso binum et ipse abellane, dum ibidem steterint, illis et suis eredibus eum notrirent secundum suam possibilitatem et eius fuerit mensura; et de quod in ipsa rebus annualiter seminaberint, deant in pars ipsius ecclesie terraticum secundum consuetudinem de ipso locum. ad completi amodo ipsi decem anni illis et suis eredibus abeant in tota supradicta tradictione infra supradicte finis et mensurie arbustum factum, bitatum, et cultatum et surtum, et in ipsa medietate de ipso abellanietum totum factum plantatum abellanietum surtum, sicut de tantos annos meruerit et loci illius est consuetudo; et illis et suis eredibus omni tempore illut tenerent et laborarent in suprascripta ratione, et annualiter in pars ipsius ecclesie palmentatica darent, sicut consuetudo est locus ipse; et quale tempore da ipsi decem anni in antea rebus ipsa tenere et laborare non boluerint, tunc inclitum illut laboratum et clusum remitterent ad postestate ipsius ecclesie; et si forsitans illis et suis eredibus de ac terra salernitana exierint pro aliubi ad abitandum, tunc rebus ipsa perbeniant ad potestate predicte ecclesie; et si infra tribus anni ic ad abitandum rebersi fuerint, et boluerint rebus ipsa tenere et laborare in suprascripto ordine, tunc inclitum illut ad illorum rebertas potestate, ad abendum et tenendum illut in suprascripto ordine: tantum ipso annum quod ic rebersi fuerint, licead pars ipsius ecclesie de ipsa rebus tollere ipso frudium. quod si taliter etc. Statuta multa quinquaginta auri solidorum constantinianorum. et hunc brebem scripsi ego ademari notarius qui interfui. + Ego Iohannes notarius me subscripsi + Ego Iaquintus.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.004, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.