useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis DCII
Signature: DCII
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1008
  
x
+ In nomine domini bicesimo anno principatus domni nostri guaimari gloriosi principis, mense aprilis, sexta indictione. Ante me truppoaldus castaldus et comes, et una mecum essent subscripti idoneis hominibus, coniunti sunt madelmo filius iaquinti et mulier nomine imperatissa germana sua, que fuit uxor sergi atrianensis, et cum petrus filio ipsius sergi et istius imperatisse propter rebus illa que fuit supradicti iaquinti et rodelghisi presbiteri, qui sasso bocabit, qui fuit germanus ipsius iaquinti de locis transboneie, et per finis et pertinentia de ipso locum transboneie in montibus et in planis, et per tota finibus et pertinentia mitilianense, nominatibe locis fabale, troncle, ragitu, albole et per aliis locis indeque, unde iam hante os dies ipse petrus cum ipso madelmo exinde causabit. unde per partes ante me sua monimina inde hostenderunt, et inter monimina quod ipse madelmo ostedit, inbenimus una scriptio dibisionis continentem: in nomine domini decimo anno principatus domni nostri iohanni et quarto anno principatus domni guaimari eius filio gloriosi principibus, mense ianuarius, sexta indictione. Memoratorium factu a me madelmo filio iaquinti, eo quod ante subscripti testes coniuntus sum ad bona combenientia cum mulier nomine imperatissa uxore sergi atrianensi filii ursi et cum tucta domina uxore genci filii petri que sunt sorori mee, una cum ipse mulieribus adesset ipsi viribus illarum, ad dibidendum inter nos res de finibus transboneie, que fuit supradicti iaquinti genitor et socero nostro, et iam ante os annos illud qui dicitur da mammalopa, et illud qui dicitur da maiulo, et ipso campu dibisum inter nos abuimus per scriptionem; set nunc inter nos combenientes, accommunabimus illud inter nos, ad dibidendum inter nos iterum per illo hordine, sicut inferius declaramus. primitus quidem cum ipso madelmo dibidere cepimus terris cum castanieta et bacuum uno teniente, qui inter nos commune abemus qui est a super illud da maiulo et mammalopa, et a super binee de filii maraldi fratri nostro; et statim ambo ipse sorores una cum ipsi viribus suis et ipse gencus pro vice rigale filiastre sue, quem superius domnus principes ei adbocatorem dedit, eos dibiderunt per medietatem: una sorte fecerunt in pars septemtrionalis et alia in pars meridie ipsa sortione a partibus meridie per ec finis et mensuriis: ab oriente fine de ipsi filii maraldi, qualiter badit et coniungit ad bia que descendit ab ipso monte et discernit a castanietum, quod retinunt ipsi filii maraldi, est per ipsa fine rectum mensuratum passi centum decem: ha meridie, qualiter ascendit ipsa bia contra ipsum monte usque in serra: ab occidente, qualiter sicut media ipsa serra discernit, est per ipsa serra passi centum quinque, et in medium per trabersum passi nonaginta quadtuor: a septemtrionis qualiter ipsa alia socia discernit, et ipsa socia ha septemtrionis per ec finis et mensuriis: ab oriente abiente per capite de ipsa rebus da mammalopa et de illud da maiulo et coniungente ad terra cum castanietum et insitetum de ipsi parrelle, est per ipsa fine rectum mensuratum passi centum decem: a septemtrionis ascendente per fine monasterii de pasetanu per fine de heredes mauri usque in media ipsa serra: hab occidente sicut media ipsa serra discernit, est per ipsa passi septuaginta quinque, et in medium per trabersum passi septuaginta nobem: ha meridie fine ipsa alia sortione. unde ego compreensit prius ipsa sortionem a pars meridie per ipse finis et mensurie, et palamfacio ego paratam abere ipsa sortionem que fuit amate sorori nostre medietatem, et ipsa alia medietate pertinet ipsius infantule nomine rigale; ideo ipsa sortionem qui est a pars septemtrionalis de ipso castanietum, per ipse finis et mensurie ipse nominate ambo sorores, et ipse gencus pro vice ipsius infantule, et ego madelmus pro media ipsa sortionem que fuit ipsius amate in sorte compreensimus in oc hordine, ut ipsa imperatissa et suis heredibus abead ipsa sortionem de ipso castanietum medietatem, et ipsa alia medietate quam inde remanserint, dibidant illa ipsa tuctu domna cum ipsa infantula et cum me iamdicto madelmo: ipsa tucta domna tollant eos medietatem, et ego iamdictus madelmus cum ipsa infantula ipsa alia medietatem; et in ipsa sortionem ipsius infantule abeant ipsa tucta domna ipsum suum morgincap, qui a iohanne genitor ipsius infantule ei emissum fuit; et ego et meis eredibus et omines nostros abeamus bia per capite de ipsa rebus da mammmalopa usque in capite de bia caba, ut cum omnis nostre congruitatis inde ingredere et regredere possamus; de ipsa rebus vero de mammalopa combenit inter nobis, ut equaliter quanta terra cum binea et bacuum et casis ego modo ibidem dominaturus sum, et que exinde ad pastenandum dedit, aliut tantum ad equale mensuria longitudo et latitudo abeant et tollant ipse sorores, et ipsa infantula una mecum ibidem coniuntum in partibus septemtrionalis; et si non abet ibi tantum de latitudine, tollerent eos de longitudine, ita ut ipsa imperatissa et suis eredibus tollant et abeant inde inclita tertiam partem secus fine mea, a bia que per pede deducit, et usque in capite ubi ipsa mensuria cecidere debet, et ipse alie due sortionis abeant ego iamdictus madelmo cum ipsa tucta domna et cum ipsa infantula; et pro restaurationem quod ego dare debui eidem tucte domne pro rebus illa, quam ego seu genitor et genetrice mea alterius dederunt, unde ego guadia eidem genci datam habui de restaurandum ea exinde, et ipsa infantula statim sublaxabi ipsius tucte domine et predicte infantule inclita ipsa sortione mea, quam a parte ipsius amate mihi pertinuit de ipsa sortione de ipso castanietum, quod cum ea superius commune compreensimus, et ipsa sortione mea da mammalopa similiter, et ipsius tucte domne sublaxabi sortione mea de illud da maiulo quod mihi a parte ipsius amate pertinuit: seu et dibiderunt ipse ambo sorores ipso campu, et fecerunt inde due sortis a puteum qui est paucum a subtus poiu et a super alium poiu subtano; ideo abiente per media ipsa terra que inter ambo ipsa podia est, per trabersum rectum usque in bia, et ex alia parte rectum usque ad fine de ipsi filii maraldi, una sorte fecerunt in parte septemtrionis et alia in pars meridie usque ad fine petri de urso monacho; unde ego compreensi ipsa sortione suprana secus ipsa bia que per capite deducit, et ipse sorores et ipse gencu una mecum compreensimus ipsa sortionem a pars meridie in oc hordine, ut ipsa imperatissa et suis eredibus abead inde tertiam partem, et ipsa tucta domna et eius eredes alia tertiam partem, et ego et ipse genco pro pars ipsius infantule alia tertiam partem: illud denique da maiulo quem in sortionem nobis obbenit da ipsi filii maraldi, dibidamus illud inter nos per medietatem: prius tollad ambo ipse sorores cum ipso gencu medietatem, quale boluerint, et ipsa alia medietate tollant inde ego; et ipsa medietas que ad ipse sorori inde ebenerit, similiter; et ipsa sortionem quam de ipso constanietum compreenserunt, debidere ipse gencus cum ipsa uxore sua debead, de ipso castanietum tollat ipse gencus medietatem quale boluerit, et ipsa alia medietatem quam inde remanserit, ipse gencus cum ipsa uxore sua abeant inde tres sortis, et pro ipsa infantula compreendat inde ipse gencus quartam partem; et ipsa sortione illarum da maiulo similiter dibidant in tres sortis: ipsa imperatissa tollant inde tertiam parte, quale boluerit, et ipse gencus cum ipsa uxore sua due sortis una cum ipsa infantula; et de illud quam ipse gencus pro vice de ipsa infantula compreendit, abeant ipsa uxor sua ipsum suum morgincap; reliqua autem omnis rebus, quanta quantoque ego cum ipsi filii maraldi commune dominaturus ac possessurus sum a foras anc cibitatem, sibe quod per successione, seu et quod a parte saxi qui fuit germanus ipsius iaquinti, mihi quomodocumque pertinentes abere, totum dibidere eos inter nos debeamus per medietatem: ego et meos eredes tollamus inde medietatem, et ipsa alia medietatem tollant ambo ipse sorores cum ipsa infantula in oc hordine, ut ipsa imperatissa et suis eredibus tollant illut medietatem, et ipsa alia medietatem dibidant illud ipsa tucta domna cum ipsa infantula et cum ipso madelmo: ipsa tucta domna abeant eos medietatem, et ego cum ipsa infantula medietatem. et ipse ambo sorores se manifestabit nobis, ut nec illis nec suis eredibus non querant nobis aliqua sortione tollere de terra cum arbusto et binea, ut ipse genitor noster residentes fuit que ab illa et ab ipsa alia sorore nostra nobis in sortione obbenit, et ipsa imperatissa similiter abeant exinde de ipsa binea sortionem suam, quod a nos et ab ipsa alia sorore nostra ante os anno ei confirmatum est, et per partes ego et ipsa imperatissa abeamus sortionis nostre de terra cum binea que dicitur ad ipsa clusa, sicuti ille inter nos dibidimus, et ipsa infantula abead sortionem suam de ipso arbustum a fine ipsius imperatisse in supto latitudo in capite passi quinque, in medio tres, in pede quadtuor et medium passum; et per bona combenientia ipse ambo sorores una cum ipsi viribus suis et ipse gencus pro vice ipsius infantule manifestaberunt nobis, ut non aliquando nec illas nec illarum eredibus, nec nullus pro illarum partibus, nulle sortionis querat tollere de terra et arbustum, et castanietum, et insitetum et bacuum uno teniente qui dicitur da ipsa rota, eo quod proprium est meumque madelmi; similiter et abeant ego ipsa terra cum binea et bacuum et casis de illud, quod superius diximus, da mammalopa, et ego cum ipsa imperatissa abeamus terra cum arbustum qui dicitur da firmusu, sicuti inter nos eos dibisum abemus. seu et manifestaberunt mihi nominato madelmi ambo ipse sorores inperatissa et tucta domna cum ipsi viribus earum, ipse gencus pro vice de ipsa filiastra sua, de inclita ipsa rebus de quantum fuit rodelghisi presbiteri thio meus, tam intus ista cibitate seu foras; et ipsa tucta domna cum ipse gencus pro vice de ipsa filiastra sua manifestaberunt mihi supradicto madelmi de inclite terris et casis de intus ec cibitatem qui fuerunt supradicti iaquinti genitori nostri et de uxore eius, ut totum illud qui fuit ipsius rodelghisi presbiteri, et ipse terris et casis de intus ec cibitatem quod fuit ipsius genitori meo et de ipsa uxore illius, meum esset pertinentes, et nec illis, nec illorum eredes nulle causationis mihi vel ad meis eredibus exinde preponere. et per bona combenientia guadia mihi ipse sorores cum ipsi viribus illorum, ipse gencus pro vice de ipsa filiastra sua mihi dederunt ipsorum sorores, consentientes ipsi viribus illorum, et mediatorem mihi posuerunt urso binsobrino germano suo filio iohanni; et per ipsa guadia obligaberunt se et suis eredibus omni tempore permanendum in suprascripta debisione et manifestationem, et semper illis et suis eredibus defensare illud nostris nostrisque eredibus da illi ominibus et partibus, cui per illis vel per ille illud vel exinde datum aut obligatum paruerit, vel quod pro illorum partibus et datum quodcumque causationes inde nobis preposuerit: insuper et ipse gencus et suos eredes defensare illud nobis a pars de ipsa filiastra sua et da illi ominibus et partibus, qui pro eius parte et datum quodcumque causationes inde preposuerit. et si taliter illud nobis non defensaberit et aliquit de suprascripta remobere aut contrare quesierit, componere obligaberunt se et suis eredibus mihi meique eredibus, vel cui unc brebem in manum paruerit, centum auri solidos constantinos, et omnia supradicta nobis complirent. et hunc brebem seripsi ego romoaldus notarius qui interfui. ego maraldus. ego aghenardus notarius me subscripsi. ego amatus me subscripsi. seu et ostedit ipse madelmo unum scriptum, qualiter ipse roderisi presbiter, qui sasso bocabit, rebus et causam suam continentem: in nomine domini vicesimo nono anno principatus domni nostri gisolfi gloriosi principis, mense agusto, quarta indictione. ideoque rodelghisi presbiter, qui sasso bocatur, filius quondam roderisi clarefacio, quoniam a magna infirmitatem sum depreensum, unde, si dibina misericordia mihi non obbiaberit, citius de ac vita dimissurus sum, set tamen plenam habeo mente et recti loquere baleo, cogitabi umana fragilitas et oc mundum instabile, ne subito sic mors mihi ebenit, ut rebus et causam meam iniudicatam dimittas; et ideo ante subscripto notario et testes palamfacio abere rebus mea stabile et mobile, tam intus ec cibitatem salernitanam quam et foras casalibus, quem mihi est pertinentes da suprascripto genitorem meum; bolo enim in primis hoc disponere et iudicare pro anima mea, ut mulier nomine lea que est commatre mea, et infantulum filium eius nomine bisantulo, pro bonum et utilem serbitium quam mihi factum abet, vel in antea facturi estis, abeant et deteneant sue potestati omni tempore firmissime illad abendum ipsa terra bacua cum aliquantum casa, que ibi est intus anc cibitatem in quo ego residentes sum, que est in longitudo pedes decem et nobem, da bia que est subtus porta sancti maximi et usque ubi descendit ipsa mensuria, et latitudo pedes duodecim ad iusta manum homini mensurata, totum cum omnia infra se abentibus ebeniad ad potestatem ipsius lee et de ipsum infantulum filium eius, omni tempore illud abendum, et faciendum omnia quod eorum placuerit; et ipso aliut quam de ipsa terra cum ipsa casa et bacibum inde remanserit, abead ille homo potestatem, cui scriptum iste in manum paruerit, illud bindere, et pretium quam inde tulerit, distribuad illud pro anima mea, sicut ei deus melius inspiraberit. simulque et abeant sue potestati omni tempore firmum ipsa prenominata lea et ipsum infantulum filium eius sortionem de rebus mea cum arbustum de locum dragonege qui dicitur da scontratu; ideo quantum legibus mihi ebenire debes, totum et inclitum illut ipsa nominata mulier et cum ipsum infantulum omni tempore sue potestati illud abead, faciendum inde omnia quod eorum placuerit, absque cuiuslibet contrarietatem. iterum et domnandus filius madelgari qui fuit cognato meus, abead sue potestati omni tempore inclita sortione de rebus mea, quantum mihi est pertinentes ad ipse iscle circa mare de locum beteri: simulque et potestatem abead ille homo cui scriptum iste in manum paruerit, bindere inclita sortione de terra cum arbusto et insirtetum et castanietum et bacuum uno teniente in eodem loco dragoneie, ubi proprio ad rota bocatur, et pretium quod inde tulerit, simulque illud distribuad pro anima mea per sacerdotes et pauperes, sicut ei deus melius inspiraberit. et iterum badat pro anima mea ad potestatem benedicti libertino nostro filio marie de rebus mea de heodem loco dragoneie quadraginta duo passi in omni parte longitudo et latitudo circa urso tio suo, firmissime illud abendum omni tempore, et faciendum omnia quod eorum placuerit, absque cuiuslibet contrarietatem vel requisitionem; nam alia omnis rebus mea stabile, ubicumque exinde inbentus dederit, que mihi undecumque fuerit pertinentes, siad dibisum in tertiam partem, scepto illud quod superius iudicabi et disposui: ipse due sortionis bindat illud ipse omo qui istum iudicatum aput se abuerit, et quantum pretium inde tulerit, badat pro anima mea; et ipsa alia sortionem quod est tertiam partem, siad dibisum in tres sortis: una ex ipse sortionis abead illud puella nomine gemma nepote mea filia maraldi qui est germanus meus, alia sortionem abead infantuli filii ipsius maraldi, et alia sortionem abead infantulum filium quondam iaquinti qui fuit germanus meus, faciendum inde omnia quod eorum placuerit; et una colciara et uno plomacio bindat illud ipse homo aput quem iudicatum ista paruerit, et pretium quam de ipsa colciara et de ipso plomacio et de una cappa mea tulerit, siad distributum pro anima mea; et si eredes meas de hec omnia, quod superius legitur, quesierit aliquit inde remobere aut contrare, ad compositio siant obligati ad componendum ad illo hominem, aput quem scripto iste paruerit, quinquaginta solidos constantinos, et taciti omni tempore inde manere, et omnia quantum superius legitur, firmum et stabilem permanead. tamen hec omnia, que superius iudicabi et disposui, ad mea reserbabi potestatem ad frudiandum nomine, et post mea defuntionem siad datum in ecclesia dei genitricis virginis marie que edificata est in locum betranto, una planeta mea, et orario, et ammitto, et quanti codices abeo, ut in ipsa ecclesia semper permanead. et taliter scribere rogabimus te iohannes notarius. actum salerno. ego alchoin notarius me subscripsi. ego ragenprando. ego gaidenardus. quam et hostedit ipse madelmo una. cartula bicariationis continentem: secundo anno domni mansoni et domni iohanni principes, mense iulius, undecima indictione. radecisi qui maraldus bocabit, filius iannelgari, pro vice gemme nure sue filia maraldi clarificabit, quoniam ipsius mulieri nomine gemma nura sua abuit rebus in locum transbonege et per aliis locis de eodem loco, pertinentem ei per datum ipsius rodelghisi presbiteri qui sasso bocabit, thio suo, sicut in ec scriptum ipsum testamenti continet, quem germani eius filii supradicti maraldi aput se abuerunt cum ipsum madelmo consobrino fratre illorum filio iaquinti, et sicut ipsius radecisi congruum fuit, pro vice de ipsa nura sua et de infantulum filium suum nomine iohannes, bicariationis hordine tradidit risi, et roderici, et maraldi, et musandi germani filii supradicti maraldi, et madelmi filio iaquinti tota et inclita ipsa rebus, qualiter per ipsum scriptum testamenti ad ipsa nura sua fuit et erat pertinentes, ad faciendum quod boluerit, sicut in ipsa cartula continet: ipsi filii maraldi medietatem, et ipse madelmo et suos eredes medietatem, et receperat hab illis una clusuria de terra cum binea et arboribus et pomifera sua in ipso locum pro vice de ipsa nura et nepote suo per finis et mensuria: hab occidente fine illorum, inde passi octuaginta tres: a septemtrionis fine bia, inde passi biginti nobem: ab orientis fine illorum, et inde sunt passi octuaginta quadtuor: et a meridie similiter fine illorum, et inde sunt passi quadraginta unum, et in medium sunt per latitudo passi triginta octo: scripta per romoaldus notarius, et ibidem scripti petrus et lademari. ego teudericus me subscripsi et madelmus. et inter monimina quod ipsi mater et filio hostederunt, inbenimus una cartula continentem: in nomine domini tricesimo septimo anno principatus domni nostri paldolfi gloriosi principis, et secundo anno eius salerni, et sexto anno principatus domni paldolfi eius filio, mense aprelis hoctaba indictione. ideoque ego madelmus filius quondam iaquinti, sicut mihi congruum est, bona mea bolumtate per anc cartulam dono adque concedo vobis inperatisse et sergi viro tuo, qui est germanus et cognatus noster, quartam partem de omnibus rebus et casis, quantum quantoque fuit supradicti iaquinti genitori nostro, tam quam habuit intus anc cibitatem, seu foras ubicumque de rebus ipsius genitori nostro, sibe in montibus quam et planis, cum finis et biebus suis, cum aquarum husibus et monimina indeque pertinentibus; de hec totum inclita quartam partem vobis nominati inperatisse et sergi cognati nostri donabimus, ad securiter et firmiter amodo et semper vos nominati viri et uxor et vestris eredibus illut abendum, dominandum, possidendum, omnia exinde faciendum quod bolueritis. et pro confirmandam et stabiliscendam anc nostra donationem ha presentis recepimus a vos, secundum legem, launegilt cammiso unum, sicut inter nos combenit: finitoque launegilt ipsum aput nos ea ratione obligo me qui supra madelmus et meis eredibus amodo et semper antistandum et defensandum vobis nominati viri et uxori et ad vestris eredibus tota suprascripta nostra donatione da omnis homines homnique partibus; et si illud defensare eorum non potuerint, sicut in lex langobardorum de donum et launegilt continet, iustitiam eorum persolbere promisit; et si taliter non adimpleberint et qualiscumque causationes inde eorum preposuerit, quadraginta auri solidos constantinos eorum componere se suique eredibus obligabit; et aliut continet. scripta cartula ipsa per ademari notarium, et ibidem scripti ademari iudex et theodericus notarius. seu et ostederunt ipsi mater et filio alia cartula bicariationis continentem: in nomine domini decimo anno principatus domni nostri iohanni, et quinto anno principatus domni guaimari eius filio gloriosi principis, mense aprelis, sexta indictione. ideoque ego madelmus filius quondam iaquinti, sicut mihi congruum est, bona mea bolumtate ante subscripti idoneis hominibus per anc cartulam bicariationis hordine tradidimus vobis sergi atrianensi cognato meus filio quondam ursi et imperatisse germana mea uxore tuaque sergi una pecia de terra mea cum binea, et aliquanti insites, et bacuum uno teniente quod abeo in locum transboneia, ubi proprio ad clusa dicitur, per ec finis et mensurie: de una parte fine vestra qui supra viri et uxore, sunt inde passi biginti unum: de alia parte fine roderici consobrino fratrem meum filium maraldi, sicut termiti ficti sunt, sunt inde passi quadraginta unum: et coniungente in bia commune de alia parte fine ipsa bia commune, et inde sunt passi alii viginti unum: et de alia parte fine risi consobrino fratrem meum filium suprascripti maraldi, sicut termiti ficti sunt, et inde sunt passi alii quadraginta unum, totum mensuratum ad passum qui signatum est in columnea marmorea ecclesia sancti mathei de archiepiscopio salernitano. ipsa res tota et inclita ipsorum viri et uxori in bicaria dederat, ad faciendum quod boluerit illis et suis eredibus, et cui cartula ipsa in manum paruerit; et receperat ipse madelmo ab illis pro ipsa bicaria terra illorum bacua de intus anc salernitanam cibitatem qui est a subtus platea, qui pergit ad sanctum maximum, et a super platea que pergit erga case de eredes radelgrimi iudici, quod da ipsum madelmo eorum in sorte benerat, qui de una parte coniuntum est ad fine ipsius madelmi quod ei datum est per riso et roderico et per musandus consobrini fratri sui, et de alia parte modicum pertange ad anditum commune qui est a pars occidentis per latitudo in omni loco pedes decem et longitudo pedes quindecim, ad iusta manum homini mensuratum. per ipse finis et mensurie, qualiter eorum in sortionem obbenerat ab ipsum madelmo, taliter illud ei tradiderunt, cum bice illorum de predicto anditum, cum sericidia a foras ipsa mensuria cecidentem, ad faciendum quod boluerit; et guadia ipse madelmo ipsorum sergi et imperatisse dederat, et mediatorem eorum posuerat mascino filio risi; et per ipsa guadia obligaberat se ipse madelmo, et suos eredes et filios, defensandum ipsorum viri et uxori et ad eorum eredes, et cui cartula ipsa in manum paruerit, inclita ipsa rebus, quod eorum in bicaria dedit, cum bice de bia sua, da omnis omines omnique partibus et da omnes consortes suos; et si taliter illud eorum non defensaberint, aut si illis vel suis eredibus per qualecumque rationem quesierint illud vel exinde eorum tollere aut contrare, aut si quodcumque causationis inde preposuerint, componere obligabit se ipse madelmo, et suos filios et eredes, ipsorum viri et uxori et ad illorum eredibus, et cui cartula ipsa in manum paruerit, triginta hauri solidos costantinos et illud eorum defensare; et aliut continet. scripta per iohannes notarius, et ibidem scripti toto scriba palatii et iohannes et romoaldus. iterum et ostederunt unum brebem ipsi mater et filio, qualiter ipse sergi combenientia fecit cum ipsum madelmo de bia, continentem: nono anno principatus domni iohanni et quarto anno domni guaimari, mense augustus, quarta indictione. ipsum sergi filius ursi combenit illum cum ipsum madelmo cognato suo filio iaquinti de bia, quam ille inter se et illum ammisit ad andandum per rebus sua de transboneie a fine imperatisse uxori sue et sua descendentem secus sepale, qui est inter ipsa rebus eius et de eredes maraldi ab intro ipsa sepale per ipsa rebus eius tradidit ei exinde bia ad andandum communiter ab ipsa fine ipsorum viri et uxori, et usque in pede de ipsa rebus eius, et ab inde in pede de ipsa rebus eius rebolbente in partibus meridie per pede de ipsa rebus sua secus sepale, que discernit a fine ursi clerici et coniungente in partibus meridie ad fine de heredes ipsius maraldi, et alia bia ei dedit per rofaneo de binea sua, sicut ipso brebem continet qui scriptum est per petrus notarius, in quo scripti sunt toto scriba palatii et mirandus et aghenardus notarii; et postea ipse madelmo et ipsum sergi propter ipsa coniunti fuerunt ante adenolfus iudex, et ipse sergi ostedit ipso brebem, et ipse madelmo brebem ipsum adberabit, et bia ipsa fecerunt unum passum per latitudine in omni loco, sicut continet scriptum, quam inde ostederunt ipse mater et filio qui scriptum est per romoaldus notarius, in quo scriptum est ipsum adenolfus iudex. seu et ostederunt ipsi mater et filio alium brebem continentem: primo anno principatus domni iohanni et domni guidoni pater et filius, mense december, duodecima indictione. ipsorum sergi et imperatisse vir et uxor donabit eorum ipsum madelmo fratrem et cognatum eorum una peciola de terra, in quo pergolatum11pergolatum, vox vulgaris idiomatis, idest locus vitibus contextus. et binea factum abuerunt 1pergolatum, vox vulgaris idiomatis, idest locus vitibus contextus. in locum transbonege, in quo ipse iaquintus genitor et socero illorum residentes fuit, qui coniuntum est de super parte ad fine ipsorum viri et uxori, quem ante os11ante os (annos). eorum in 1ante os (annos). sortionem obbenit da tucta domna soror et cognata eorum et a iohannes viro eius, inde passi decem et octo: de alia parte coniuntum est ad fine ipsius madelmi, inde latitudo passi duo: de subtus fine ipsius madelmi, sicut sepe discernit, inde passi alii decem et octo: alia parte fine de eredes maraldi, inde latitudo alii duos passi ad passum de columna sancti mathei; inclitum cum bice de bia sua illud eorum donabit, sicut ipso brebem continet qui scriptum est per alderisi notario, in quo scripti sunt toto scriba palatii et theodoricus notarius. Et cum fuit relecta supradicta monimina, ipsi mater et filio et ipse madelmo per partes manifestaberunt, ut in omnibus, sicut continunt, beraces essent; et per partes iterum manifestaberunt, ut in ipsa scriptionem dibisionis quod inter ipsa monimen ipsius madelmi inbenimus, qui tota per hordine super declarata est, qui scripta est per ipsum romoaldus notarius, sic per partes illis et suis eredibus ibidem permanerent et adimplere bolerent, sicut ipsa scriptione continet; de molinum vero, quod ipse madelmo ante os tempus edificabit in rebus qui fuit ipsius iaquinti in locum beteri, quod stefanus monachus cum ipsum madelmo edificabit, combenit inter illis: ipsi mater et filio dederunt ipsius madelmi pro laborem de ipso molinum duodecim auri tari, et ipse madelmo adcommunabit cum ipsi mater et filio inclitum ipso molinum cum omni pertinentia sua, et cum aquarum husibus, et cum trasita et exita sua, et cum rebus in quo edificatum est, et cum bice de bia sua, omni tempore communiter abeant illud inter se et suis eredibus: ipse madelmo et suos eredes tres sortis, et ipsi mater et filio et eorum eredes abeant exinde inclita quartam partem, per partes faciendum exinde quod boluerint, et molinum ipsum communiter omni tempore hordinarent, qualiter meruerint et iuste fuerit; et quando meruerit, ibidem mole et serraturia communiter eos ibidem mitterent: ipse madelmo et suos eredes tres sortis, et ipsi mater et filio et eorum eredes quartam partem; et omnis molitura exinde dibiderent in quartam partem: ipse madelmo ed eius eredes tolleret inde tres sortis, et ipsi mater et filio et eorum eredes quartam partem; et si alium molinum ibidem factum fuerit in ipsa rebus illorum commune, communiter illum inter se facerent et aberent ipse madelmo et suos eredes tres sortis, et ipsi mater et filio et illorum eredes quartam partem per illo hordine, sicut et supradictum alium molinum diximus abere; et ipsi mater et filio confirmaberunt et tradiderunt ipsius madelmi sortionis sue de terra cum binea qui dicitur ad sub monte, quod ipse sergi et madelmo ante os annos ad pastenandum dederunt cum riso et roderico. unde ipse madelmo brebem ostedit continentem. duodecimo anno principatus domni iohanni et sexto anno principatus domni guaimari eius filio gloriosi principibus, mense februarius, octaba indictione. risu et roderico germani filii quondam maraldi, et madelmo filius quondam iaquinti, et sergi atrianense filius ursi, ipse sergi pro vice sua et pro vice ipsius imperatisse uxoris sue tradiderunt ad tenendum et pastenandum petri filio dumnelli et stephani filio alberici abitatori de mitiliano una pecia de terra bacua quod illis communiter abunt in ipso locum mitiliano, qui propinquo et coniuntum est ad flubio beteri per hec finis et mensurie: de super parte fine monte de catabulu, et inde sunt passi octuaginta: da pars orientis fine illorum et coniungente in ipso flubio: de subter parte fine ipso flubio, et est circa ipso flubio passi alii octuaginta, et da ipso flubio saliente et coniungente in ipso monte quod est priore fine mensuratum ad iusto passum hominum. per iste finis et mensurie illis eorum illud ad pastenandum tradiderat, sicut ipso brebem continet qui scriptum est per iohannes notarius, in quo scripti sunt iohannes notarius, arechisi notarius et ursu. et mensuraberunt illud da ipso flubio in supra: de uno latere a parte orientis passi quanti fuerint da ipso flubio usque ipso monte; et de alio latere passi da ipso flubio et usque ipso monte et erga ipso flubio ipsos octuaginta passi; et de super parte fine monte ipso passi alii octuaginta. infra iste finis et mensurie ipsi mater et filio inclite sue sortionis exinde ipsius madelmi tradiderunt et confirmaberunt, ad faciendum quod boluerint, et nullam illorum infra iste finis et mensurie remansit, et ipse madelmo et suos eredes permanead exinde cum ipsi pastenaturi, sicut ipso brebem continet, et ipsa bice illorum de ipsa tinga que ipso brebem continet abead ipse madelmo, et ipsi mater et filio et eorum eredes semper defensare ipsius madelmi et ad eius eredes ipse sue sortionis exinde da illi ominibus et partibus, cui per illis vel per ipsum sergio illud vel exinde datum, aut obligatum paruerit. de alia omnis rebus qui fuit supradicti iaquinti genitor ipsorum madelmi et imperatisse, qui est a foras rebus qui continet ipsa scriptionem dibisionis, et estra ipso molinum et omni pertinentia de ipso molinum, et a foras ipse sortionis sue de ipsa terra cum binea ad submonte, quod ipsi mater et filio superius ipsius madelmi dederunt et confirmaberunt, infra ipse mensurie et estra illud de ipsa clusa, quod per ipsa bicaria et per ipsa dibisione ipse madelmo illud dedit et confirmabit ipsorum sergi et inperatisse, et estra ipsa terra cum pergolatu et binea per latitudo ipsi duos passos et per longitudo ipsi decem et octo passi, et estra ipsa bia quod ipse madelmo eidem ammisit, sicut supradicta monimina ipsorum mater et filio centinet. per ipsis locis et per ipsa fines mitilianense et per aliis locis indeque ipsi mater et filio et eorum eredes abeant inde inclita quartam partem, sicut continet ipsa cartula donationis, quod ipse madelmo exinde emisit ipsorum sergi et imperatisse, ad faciendum exinde ipsi mater et filio et eredes eorum de inclita ipsa quarta omnia quod boluerint, et nec ille nec suos eredes nulle causationis de inclita ipsa quarta non emittere ipsorum mater et filio nec ad illorum eredes, et ipse madelmo et suos eredes abeant relique tres sortionis, ad faciendum quod boluerit, et ipsi mater et filio et illorum eredes nulle calumnie emittere ipsius madelmi et ad illius eredes de ipse relique tres sortis, et de quantum ipse madelmo de ipsa rebus ad pastenandum datum abet in locum traberse ad iohannes filius petri et filiastro stephani scontratu, sicut continet brebem exinde pastenationis qui scriptum est per petrus notarius de sexto decimo anno principatus domni nostri guaimari, mense martius secunda indictione. ipsum madelmo partionis ordine tradidit ad pastenandum ipsius iohanni filio petri de rebus de ipso locum transboneie finibus mitilianense, ubi traberse dicitur, in plaiu exinde per finis et mensurie: de una parte fine bia publica que pergit ad mare, sunt inde passi nonaginta duo: de alia parte fine sua, inde passi alii nonaginta: de alia vero parte similiter fine sua, inde passi sexaginta usque ipsa priore fine ad iusto passum; per iste finis et mensurie illud ei ad pastenandum dedit, sicut ipso brebem continet qui scriptum est per petrus notarius, in quo scripti sunt petrus et iohannes notari. seu et ostedit ipse madelmo alio brebem de sexto decimo anno principatus domni nostri guaimari gloriosi principis, mense iunius, secunda indictione. ipse madelmo filius quondam iaquinti in partio ordine ad pastenandum tradidit petri filio iohanni amalfitano una pecia de terra bacua in locum transboneie ubi proprio fabale bocatur, a super ecclesia sancti iohanni que edificata est in locum beteri per ec finis et mensurie: de pede fine sua sicut termiti discernit, inde passi biginti quadtuor: de alia parte fine sua, inde longitudo passi sexaginta: de capu similiter fine sua, sicut termiti discernit, inde passi triginta: de alio latu passi alii sexaginta, mensuratum ad iusto passum; et aliut continet: scripta per iaquintus notarius, et ibidem scripti arechisi et alphanus notarii et romoaldus. de ambo iste pecie per supradicte mensurie, quod per ipsi brebri dedit ad pastenandum, ipse madelmo abeant ipsi pastenatori exinde sue sortionis, et ipsi mater et filio et eorum eredes cum ipsum madelmo et cum illius eredes permanead in ipse pastenationis, sicut ipse madelmo permanere debet per supradicti brebri. tantum sceptuabimus de ipsa rebus, que fuit ipsius iaquinti de ipsis locis qui dicitur fabale et troccle et ragitu, quod ipso madelmo benumdedit arechisi et iaquinti castaldi germani filii (deest nomen), nulle causationis ipsius madelmi inde emittere, vel ad eius eredes, nec ad illi ominibus et partibus, qui illut modo tenent et dominant. tantum quartam partem de ipsa rebus quod inde remansit, que fuit rigale que fuit uxor supradicti iaquinti et genetrix ipsorum inperatisse et madelmi, fiad dibisa iusta rationem in quartam partem: ipsi mater et filio et eorum eredes tollat inde inclita quartam partem, et ipse madelmo et suos eredes relique tres sortis, per partes faciendum quod boluerit. et quale tempore potuerint parare sibe ipse madelmo vel eius eredes, sibe ipsi mater et filios et eorum eredes ipsa rebus, vel exinde quod ipse madelmo benumdedit ipsorum arechisi et iaquinti castaldi in ipsi locis fabale et troccle et ragitu, per qualecumque ratione a quacumque parte una pars sine altera, non illud exinde parare, set mitteret ipse madelmo et eius eredes tres sortis pretium, et ipse mater et filio et eorum eredes quartam partem, et ipsa rebus pararent; et sicut pretium ibidem miserit, sic per partes rebus ipsa habere, et quale pars illud parare non boluerit, non siant inde culpabilem; set ille qui boluerit ipse eos parare, sic tamen per partes inde inter se scire facere, quando illud ad parandum benerit, de alia vero que fuit supradicti rodelghisi presbiteri qui sasso bocabit, quod per ipso scriptum testamenti disposuit, benumdare, quod ipsi madelmo et ipsi filii maraldi paraberunt, et illud quod ipse rodelghisi ipsius madelmi iudicabit per ipso scriptum testamenti, et illud quod ipse rodelghisi iudicabit ipsius gemme filia predicti maraldi et ipse radecisi illud bicariabit ipsorum filii maraldi et predicti madelmi, sicut supradicta cartula bicariationis continet, de quantum fuit ipsius radelghisi presbiteri per supradictis locis a fora ipsa rebus, quam ipsa scriptionem dibisionis continet, et a foras ipso molinum et omni pertinentia eius et a foras illud de sub monte, quod ipsi mater et filio dederunt et confirmaberunt ipsius madelmi, et a foras illud de ipsa clusa, quod pertinet ipsorum mater et filio per ipsa bicaria et per ipsa dibisione, et a foras ipsa bia, quod ipse madelmo ammisit ipsius sergi et a foras illud de ipso pergolatu per ipsa mensuria, quod supradiximus, et a foras illud de troccle et fabale et ragitu, quod ipse madelmo bendidit ipsorum arechisi et iaquinti, adcommunabit illud ipse madelmo cum ipsi mater et filio in oc hordine, ut ipsi filii maraldi abeant illud medietatem, et ipse madelmo abeant ipsa alia medietate cum ipsi mater et filio et cum illorum eredes; et ipsa medietate, quod inde eorum benerit da ipsi filii maraldi, siad dibisa iusta rationem in quadtuor sortis: ipsi mater et filio et eorum eredes tollad inde inclita quartam partem, et ipse madelmo et suos eredes tres sortis, per partes faciendum quod boluerit, et ipse madelmo et suos eredes defensare ipsa quartam partem ipsorum mater et filio et ad eorum eredes a pars uxoris sue et da illi ominibus et partibus cui per ipsum madelmo, vel per ipsa uxore illius illud vel exinde datum, aut quomodocumque obligatum paruerit; et si de ipsa rebus que fuit ipsius rodelghisi presbiteri, qui sasso bocabit, contentio fuerit exurta, communiter inter se et suis eredibus se exinde coniungere, cum quanta monimen inde inbenire potuerit vel abere, et cum quale meruerit et abta fuerit, cum tale monimen et rationem inde causare absque omni colludio; et si exinde perdiderit per legem, absque colludio unus alterum inter se et suis eredibus inde restaurare, et ipsi mater et filio et suis eredibus nulle causationes emittere de ipsa pecia de terra ibique in ipso locum, quod ipse madelmo et ipsi filii maraldi per supradicta bicaria dederunt ipsius radelghisi, qui maraldo bocabit, pro vice de ipsa nura et nepote sua per ipsa mensuria: ab occidente passi octuaginta tres: a septemtrione passi biginti nobem: ab oriente passi octuaginta quadtuor: a meridie passi quadraginta unum, et in medium per latitudo passi triginta octo ad iusto passum; per iste finis et mensurie nulle causationis ipsi mater et filio nec illorum eredes inde emittere ipsius madelmi, vel ad eius eredes, nec quacumque homo pro illorum parte. seu et esceptuaberunt de ipsa rebus que fuit ipsorum iaquinti et rodelghisi presbiteri de predicto locum transboneie, ubi proprio ballenara dicitur, quod modo tenunt et dominant heredes iohanni filii adelgari, qui modo dicitur scontrati, quod ipse rodelghisi et predictus iaquintus bendiderunt predicto iohanni filio ipsius adelgari: ha super parte passi centum quinquaginta, et erga casale qui fuit ipsorum rodelghisi et iaquinti, sicut poiu discernit, passi centum, et ab inde coniungente ad ipsi centum quinquaginta passi sunt passi septuaginta, quod est per circoitum ipsa bindictio passi tricentos biginti ad iusto passum homini mensuratum; nam a super per parte, ubi sunt ipsi centum quinquaginta passi, reserbaberunt bia estra ipsa mensuria communiter ipsi rodelghisi et iaquintus cum illis abendum. quam et benumdederunt ipsius iohanni ipso castanietum ibique estra ipsa bia, que communiter reserbaberunt coniuntum in una parte ad predicta bia communalis: in alia parte ad fine de atrianensi que dicitur boccapiczola, et fine ribus, et per ipsa fine de ipsi atrianensi sunt passi triginta quadtuor usque ipso ribus, et per ipso ribus coniungente ad flubium boneia: de alia parte fine ipsorum que fuit rodelghisi et iaquinti, quomodo ballone discernit et ascendit per medio ipso toru et coniungit rectum ad ipsa bia, quem fecerunt erga suprascripta bindictio cum bice de bia sua. ista rebus per supradicte finis et mensurie sceptuaberunt, ut ipsi mater et filio, nec eorum eredes nulle calumnie aut causationis inde preponant ipsius madelmi vel ad illius eredes, eo quod ipsi scontrati, qui sunt eredes ipsius iohanni filii predicti adelgari, ostederunt modo cartula, que est scripta per theodericus notarius emissa anno bicesimo principatus domni gisolfi, qualiter ipse rodelghisi qui tando erat diaconus, et rodericus, qui iaquintus bocabat, supradicta rebus bendiderunt predicto iohanni filio adelgari; seu et abeant bice ipse madelmus et eius eredes de bia per rebus ipsorum mater et filio, unde modo est, usque ad casa predicti madelmi, ut licead ipsum madelmo et eius eredes iusta rationem cum sue congruitatis inde ingredere et regredere per ipsa bia, absque damnietatem de binea et pergola, que super et iusta ipsa bia est, et ipsi mater et filio et eorum eredes semper super ipsa bia ipsa pergola abere. verumtamen ipse finis de ipse pastenationis da ipsum iohannes filius petri et ipsius petri filii iohanni amalfitano, quod ipse madelmo posuit fine sue, sicut ipsi brebri continunt, illud quod posuit fine sue est de ipsa rebus que fuit ipsorum rodelghisi et iaquinti de illud de iste finis de ipsi brebri pastenationis, quod ipse madelmo declarabit finis sue, si de ipse finis sue aliquit adbincerit, dibidere illut cum ipsi mater et filio in quartam parte: ipsi mater et filio tolleret inde quarta sua, et ipse madelmo tres sortis; et si inde adbincere non potuerit, nullam siad ipse madelmo inde culpabilem absque suo colludio. et de ipsa rebus vero de ipso locum ragitu que fuit predicti iaquinti, abeant exinde ipse madelmo et eius eredes exinde tres sortis, et ipsi inperatissa et petrus et illorum eredes quartam partem, sicut supra legitur. tantum, si surrexerit qualibet homo, qui per datum rigale genitrice ipsorum madelmi et imperatisse, de ipsa rebus que fuit predicta de ipso locum ragitu, per beram legem adbincat quartam partem que fuit ipsius rigale, absque colludio ipsius madelmi vel de eredes, non querant ipsi imperatissa et petrus vel illorum eredes de ipsa quarta quod perdiderit, qualibet sortionem; set securiter ipse madelmo et eius eredes inde manere; et sicut inter illis complacuit, per partes guadiarunt se exinde ipsi mater et filius, commune consensu posuerunt mediatore ioannaci castaldum filium quondam iaquinti, et ipse madelmo posuit mediatorem adelari filius quondam mascini; et per ipsa guadia obligavit se ipse madelmo et suos eredes omni tempore permanendum in omnia suprascripta per supradicti hordines et tenores, et per nullis modis querant illut vel exinde remobere vel contrare. et si taliter ibidem non permanserit, vel de suprascripta quesierit remobere aut contrare, et qualiscumque causationes inde preposuerint, tunc per ipsa gaudia componere obligabit se ipse madelmo et suos eredes ipsorum imperatissa et petri, vel ad illorum eredes centum auri solidos constantinianos et in suprascripta omni tempore ille et suos eredes firmiter permanerent in illo hordine et tinores, sicut supra legitur. et taliter pro parte ipsorum mater et filio scripsi ego petrus notarius. + ego roderisius + ego qui supra truppoald stolsaiz et comes.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.004, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.