useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis DCV
Signature: DCV
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1008
  
x
+ In nomine domini vicesimo anno principatus domni nostri wuaimari gloriosi princepis, mense september, septima indictione. Memoratorium factum a me andrea domini misericordia abbate hecclesie sancti magni qui in finibus lucanie situm est, eo quod intus sacro salernitano palatio ante subscripti nobilibus tradiderunt et confirmaberunt mihi et in predicta hecclesia sancti magni per bona combenientia adelbertus et rodelgrimus comitibus hecclesia monasterii sancte marie bocabulum qui fundatum est in finibus maliano illorum comitatum, in loco qui dicitur campu rubu, quod guiselgardus monachus et abbas retinet, et ipse guiselgardus monachus et abbas iam preterito tempus ipso monasterio sancte marie in ipsa nostra ecclesia sancti magni hofferuit cum omni pertinentia sua, quando se monachum fecit, eo quod ex cossita sua fuit. Ideo, quantum in publico de ipso monasterio sancte marie pertinet vel pertinuit, et de rebus eius inclitum illut in iamdicta nostra ecclesia sancti magni confirmaberunt predictis comitibus, videlicet per hos fines incipiente da coniunctura de fluvio alento et riu curbu, quomodo ascendit per predicto fluvio alento: a pars meridie usque ubi mittit ipso ballone qui desscendit a pars orientis super ipsa ecclesia et quomodo asscendit per predicto ballone: a pars orientis usque in ipso gualdizzulu: de super a pars septentrionalis, quomodo asscendit per predictum gualdizzulu usque in ipsa serra et coniunget in fine de ipso monasterio sancti ianuarii: de alio namque latere, quomodo descendit a pars occidentis per predicta fine sancti ianuarii usque in riu curbu, et quomodo desscendit per ipso riu curbu et coniungit in ipso flubio alento priore fine. per iamdicte finis cum ipso monasterio et cum omnia infra se habentibus inclitum illut ipsi comitibus nobis et ad pars iamdicte nostre hecclesie sancti magni confirmaberunt; quam etiam et confirmaberunt nobis et in predicta nostra hecdesia ipse terre qui sunt illa pars ipso ballone qui est in parte orientis qui pertinunt in predicto monasterio sancte marie. hec omnia suprascripta rebus et monasterium, sicut dictum est, nobis et in partibus predicte nostre hecclesie sancti magni ipsi comitibus confirmaberunt trasactibus nomine et a funditus, cum bice de bie sue et cum omnia infra se habentibus et suis pertinentiis, ad securiter et firmiter amodo et semper ego iamdictus andreas abbas et meis successoribus et pars iamdicte nostre hecclesie sancti magni illut habendum, dominandum, possidendum, omnis nostre hutilitatis hibi faciendum, qualiter voluerimus, et abbatem potestatem abeam ego et posteros meos, qui ecclesia ipsa sancti magni tenuerit, in ipso monasterio sancte marie ordinare, quale boluerimus; et potestatem habeamus in rebus ipsius monasterii homines, quales et quantos habere potuerimus, ibi mittere et ordinare ad laborandum et pastenandum; et si potemus, casales sibe unum, vel plures, hibi faciamus, et ipsi homines sub nostro dominio teneamus et iudicemus, ita ut ministeriale vel comite de maliano nullam pertinentiam habeant in ipsi homines, seu et sortionem potestatem abeamus de ipsa rebus tradere et confirmare ad illi hominibus qui ad pastenandum inde tulerint; sic tamen, ut non fiat haliquando monasterio ipso substractum de comitato maliano, set semper ego vel posteros meos demus ad ipsi comitibus, vel ad posteris eorum per omnis annum unum aureum tari bonum. de qua per bona combenientia guadia michi ipsi comitibus dederunt, et mediatorem mihi posuerunt petrus comes filius quondam petri comitis de matere11Matere, nunc Matera, urbs in Apulia.; et per eadem 1Matere, nunc Matera, urbs in Apulia. guadia per bona combenientia obligaberunt se et suis posteris et eredibus illorum amodo et semper antistandum et defensandum michi meique successoribus et ad pars predicte nostre hecclesie sancti magni inclita supradicta illorum confirmatione da omnibus publicis partibus et da omnes homines abitatores de maliano; et si taliter illut nobis non defensaberint, vel aliquit, de quomodo superius legitur, remobere aut contrare quesierint, aut si quodcumque causationes nobis vel ad pars predicte nostre hecclesie inde preposuerint, per bona combenientia per ipsa guadia componere obligaberunt se et posteris illorum ed eredibus eorum tricentos auri solidos constantinianos. et hunc brebem scribsi ego roderisi notarius. + ego qui supra adelbertus comes + ego qui supra rodelgrimus
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.004, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.