useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis DCC
Signature: DCC
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1017
  
x
+ In nomine domini tricesimo anno principatus domni landolfi gloriosus princeps, et sexto anno principatus domni paldolfi filii eius, tertia die stantes mense aprelis, quintadecima indictione. Memoratorium factum a me petrus filius eiusdem petri, qui sunt nativo de loco sirino11Sirino, hodie Serino, pagus intra fines Salerni et Abellini., eo quod ante presentia iaquinti iudicem et aliis noviliorum subscriptorum 1Sirino, hodie Serino, pagus intra fines Salerni et Abellini. testium clarefacio, quoniam ante os dies causavit cum mauro filio vassi dicendum, ut malo hordinem et sine ratione introisset in ipsa rebus mea de loco vaneo, qui modo est pertinentem da risando filio roderissi, et per unum brebem dibisionis, sicut unum brebem meum ex ipso iudicio continet. Modo quidem ego supradictus petrus paratus fuit secundum legem cum evangelia ipsius prenominati mauri, ut persolberet michi ipsum sacramentum, sicut michi guadia datam abuit; set antequam ex oc inter nos per legem diffineremus, orta est inter nobis exinde vonam conbenientiam. statim manifestavit ego eidem una peciola de rebus de iamdicto loco baneo ubi ortale dicitur, ut inde eorum sortem non querere, nec cum ipsi, nec cum illorum heredibus exinde non causare; et continuo vona voluntatem ipse iamdictus mauro manifestavit se michi de totam et inclitam ipsam rebus meam de iamdicto loco vaneo et de omnes calunnias et cuntas questiones, sibe de antea aut de postea, unde me aut meos heredes querere potuerit; et ego ibique presens vona mea voluntatem donavit ei ipsum sacramentum, et recepit exinde ab eo iusta legem launegilt mantellum unum. Et talem obligationem michi fecit ipse iamdictus mauro, et obligavit se et filiis suis et suos heredes michi iamdicto petri quam et ad meis heredibus. Quod si aliquando temporem de integram ipsam rebus mea de iamdicto loco vaneo, sicut ipsum brebe dibisionis continet, causare aut contendere presupserit per quacumque inbentam rationem, volendum exinde nobis aliquit tollere, aut contrare, vel minuare, seum de nostra subtrahere propietatem et dominatione, Ideo ante omnia questio et causatio eorum vacua et tacita sint, et quinquaginta solidi aurei constantini ipse et suos heredes michi quam et ad meis heredibus, vel cui istum brebem pro parte nostra in manu paruerit, componere obligavit, et in antea per inbitis semper tacitis et contentis permaneat per eadem obligata pena. Ego gualfus subdiaconus et notarius oc brebe scripsit et interfuit in abellino feliciter. + Ego qui supra iaquintus + Ego ademari.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.004, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.