useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis DCCIII
Signature: DCCIII
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1018
  
x
+ In nomine domini vicesimo nono anno principatus domni nostri Guaimarii, et tertio anno principatus domni iohanni eius filio, gloriosi principibus, mense ianuarius, prima indictione. Memoratorium factu a me maio abbate ecclesie sancti maximi, Una mecum adesset roderisius advocatorem nostrum, Eo quod ante subscripti Idoneis hominibus per bonam conbenientiam tradidimus iohanni filio mastali, qui fuit de granianna11Granianna, vel Granianum, hodie Gragnano, pagus apud Castrum-maris Stabiense., et modo 1Granianna, vel Granianum, hodie Gragnano, pagus apud Castrum-maris Stabiense. est avitator in locum nuceria, ubi angre dicitur, medietatem de inclita curtem, quod pars ipsius nostre ecclesie abet in ipso locum angre, ubi proprio casamavile dicitur, qui est terra cum arbustis vitatis et bacuum uno tenientem infra as fines et mensuras. A pars orientis fine ipsius ecclesie, unde via fuit, inde passos centum nonaginta quadtuor, usque bia qui modo se andat, et per ipsa via abientem in pars meridie usque alia via publica maiore, sunt inde passos quadraginta quinque. A parte meridie fine ipsa bia publica maiore, que dicitur stabiana, sunt inde passos centum quadtuordecim. A parte occidentis rectum mensurati passi septuaginta unum, et abinde revolbente in ipsa pars occidentis rectum et exiente usque in fine de heredes domni radelghisi, sunt inde passi nonaginta quadtuor, et abinde revolbente in pars septemtrionis contra ipsa padule et inde passi octuaginta quadtuor. A pars septemtrionis fine ipsa padule pertinentem predicte nostre aecclesie, inde passos centum septuaginta quadtuor. Totum mensuratum ad iusto passum hominum. De hec vero rebus infra predictas fines et mensuras inclita medietate in ipsa pars occidentis eidem iohanni tradidimus. Seu et tradidimus ei extra ipsas mensuras quantum plus potuerit, cum predicta medietate exire lavorandum in ipsa padule in oc hordine, ut amodo et usque decem anni conpleti ipse iohannes et suos heredes predictam nostram traditionem sue potestatis tenerent et dominarent, et ibidem residerent et abitarent, et sue hutilitatis iusta rationem ibi facerent, et annualiter usque ipso constitutum tota predicta nostra tradictione apto tempore perfecte laborarent, potare, propaginare, et, ubi meruerit, arbores et vites de bono vitineo ibidem planctarent, et sic illut annualiter lavorarent et hoperarent, quatenus proficiant et non dispereant, et semper bene paread lavorata et cultata, et, ubi meruerit, clusa; et quantum potuerint per tempore introire in ipsa padule lavorandum, lavorent illut et faciant ibi ortora, et seminent annualiter tam ibi, quam etiam et in ipsa alia traditionem, quale semente ibi meruerit, et tam ipsa ortora, quam et ipso seminatum annualiter studient, et de omnis frudium et lavores quam inde exierit, de totum deant annualiter ad pars predicte nostre ecclesie iusto terraticum et servitium secundum consuetudinem de ipso locum; et per tempore de vindemie annualiter usque ipso constitutum faciant scire pars predicte nostre ecclesie, ut ibidem dirigamus missum nostrum, et illis totum ipso arbustum annualiter apto tempore rationaviliter vindemiaret et poma exinde colligere, et omnis vinum et poma exinde ibique per medietatem dividant: pars predicte nostre ecclesie tollad illud medietatem, et illis medietatem, et ipsa medietate de ipso vinum que ad pars ipsius ecclesie inde venerit, illis portent illut usque cellarium ipsius ecclesie, quod abemus in ipso locum nucerie, ubi dicitur ad pariti, et mittant illut in organea que pars ipsius ecclesie eorum ibi assignaberit, ita ut illis organea ipsa perfecta conciet. Missum vero que pars predicte nostre ecclesie annualiter ibidem direxerit, illis eum nutriad secundum suam possivilitatem donec pro ipse vindemie et aire ibi steterit, et dead ei palmentatica et airatica, sicut consuetudo est. Ad conpleto ipso constitutum inclita predicta tradictionem hoperata bona et, ubi meruerit, clusa remittant ad potestatem de pars predicte nostre ecclesie, et illis licead inde exire cum omni sua causa mobilia et iret, ubi voluerit. De qua per bona conbenientiam guadia nobis ipse iohannes dedit, et mediatores nobis posuit seipsum, et iohannes socerum suum filium sparani, et petrus filius boni; et per eadem guadia obligavit se ipse iohannes et suos heredes, ut si taliter omnia suprascripta per supradicto hordine nobis et ad pars predicte nostre aecclesie non adimpleberit vel aliquit, de quod superius legitur, remobere aut contrare quesierit, tunc per bona conbenientiam per ipsa guadia, componere obligavit se et suos eredes nobis et ad pars predicte nostre aecclesie biginti auri solidos costantinos. Quod scripsi ego myrandus notarius. + Ego romoaldus + Ego Iaquintus notarius me subscripsi + Ego ademari.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.004, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.