useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis DCCXI
Signature: DCCXI
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1018
  
x
+ In nomine domini anno tricesimo principatus domni nostri guaimari, et primo anno principatus domni guaimari eius filio, gloriosi principibus, mense nobember, secunda indictione. Memoratorium factum a me petrus atrianense fllio quondam sergi, eo quod ante subscripti idoneis hominibus per bona comvenientia ad tenendum et pastenandum tradidi ligori filio stephani una pecia de terra mea, que abeo in locum trasboneia, ubi propio ad tegora dicitur; as fines et mensuras abet: de una parte fine via publica que pergit ad mare, inde passos quadraginta quinque: alia namque parte fine ballone, inde passos quadraginta, quinque, longitudo vero de anbobus lateribus ana passos centum in ipsa parte da mare da ipso ballone usque in ipsa via publica, quam et de ipsa alia lateribus partibus da fine ipso vallone et usque in ipsa via da mare. per iamdictas fines et mensuras cum vice de via sua ego ei tradidi tali ordine, ud amodo facerent ibi reditum, et ibidem residere et avitarent et suos eredes, et fovee et omnes sue utilitati iusta, rationem ibi facerent, et tota res ipsa pastenare viti de bono vitineo et pomis, et surgere et edificare ibidem perfecta vinea; et quantum vinum et poma exinde exierit amodo et usque quadtuor anni completi, totum esset sue potestatis, faciendum que boluerit. Et da completi ipsi quadtuor anni in antea usque completi duodecim anni, per omnes annum per tempum de vindemie faciant ille et suos eredes scirent nos et nostris eredibus, ut nos ibi pergamus, vel dirigamus missos noster, et ille vel eius eredes tota ipsa vinea rationaviliter vindemiare, et omnes vinum et poma exinde per medietatem ibi ad palmentum dividerent in palmento suo, qui ille ibi fecerit, et reponant ille vel eius eredes ipsa nostra sortionem de ipso vinum in organeo, qui nos ei ibi adsingnavimus, qui per ille et eius eredes per annum ipso organeo esset perfectum bonum conciatum et studiatum, et faciant nobis salbum ipso vinum usque illos exinde tollere fecerimus, absque degeneratione, et ingne, et mures: missum nostrum, sibe nos, dum ibi steterimus, ille vel eius heredes notrire secundum suam possivilitatem, et amodo ille vel eius eredes pastenare ibidem cannietum et salicetum; ad completi autem sidecim anni, ud amodo se compleant, ille autem et suos eredes abeant in tota ipsa res per iamdictas fines et mensuras vinea de bono vitineo surta, perfecta, lebata et inpalata ad palos cannas, et circoitum bona clusa, et sic esset operata bona, sicud locus ipse et de tantos annos meruerit, et presens faciant ille, vel eius heredes, scirent nos, ud ibi pergamus, et adsignet nobis surtum cannietum et salicetum perfectum, et dividerent ille, vel eius eredes, tota ipsa terra cum vinea et salicetum et cannietum per iamdictas fines et mensuras iusta rationem in duas partes ad equale mensuras, et prius ego vel meos eredes compreendamus exinde una sortem, qualem boluerimus, reliqua ipsa alia sorte tradamus ipsius ligori et ad eius eredes, per talem securitatem bonam facta, omni tempore defensatum per nos et per nostros eredes cum vice de via sua da omnes omines omnique partibus: ipso reditum qui ibi est, si ebenerit in sortionem nostram, potestatem abeant ille exinde tollere et in sua sortione portarent, et ipsa lingnamina que modo ibi sunt in ipsa res, quanta exinde ille vel eius eredes absciderit, per medietatem nobiscum illas dividere; palmentum vero qui ibi est, si in sortionem nostram ebenerit, demus ei medietatem, et si in eius sortionem ebenerit, deant ille nobis medietatem. Ita ut ipsa sortionem de predicta res que ei in sortionem a nos ebenerit, si aliquando tempore ille vel eius eredes daturum vel vinditurum abuerit, non abeant potestatem cuicumque illos dare, preter mihi meique eredibus illos deant ad iusto baliente pretium quod iuste fuerit adpretiatum, et faciant ille vel eius eredes exinde scire nos pro illos tollendum per tertio constitutum usque diebus triginta sex; et si infra ipsa constituta noluerimus eos emere, dandum nos inde ei iusto baliente pretium quod iuste fuerit adpretiatum, tunc licead illis eos dare cui boluerit. Nam si ante ipsa constituta cuicumque illos dederitis sine nostra licentiam, ud parutus sit, sicud de illorum potestatem exet substractum, tunc sine pretium rebertar ad nostram et de nostris eredibus potestatem. Unde pro taliter per bona combenientia guadia michi ipse ligori dedi, et mediatorem nobis posui se ipsum per apposita omnes et causam suam legitimo et inlegitimo; et per ipsa guadia etc. Statuta mulcta viginti auri solidorum constantinianorum. Et ego alderissi notarius unc brebem scripsi et interfui. + Ego amatus + Ego petrus me subscripsi.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.005, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.