useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis DCCXVI
Signature: DCCXVI
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1019
  
x
+ In nomine domini tricesimo primo hanno principatus domni guaimarii, et primo anno principatus domni guaimari eius filii, principibus, mense aprelis, secunda indictione. Memoratorium factum a me petrus presbiter filius idem petri, eo quod ante presentia miri et mirandi iudicibus et alii idoneis hominibus coniuinctus sum ad bona combenientia cum mulier nomine deusdede, que sikelgaita vocat, sorore mea, et una cum ea adesset cumpso presbiter viro suo filio aystolfi, propter ad dividendum inter nobis de rebus nostris cum arbustis vitatis, et abellanieta, et quertieta de heodem locum nucerie pertinentes nobis per successione a parte iamdicti petri genitori nostro et da sikelgaita que fuit genitrice nostra. Unde prius dividimus una pecia de terra cum arbustis vitatis de locum barbatianu, ubi proprio salamra dicitur, et pro sua sortione comprehensit exinde ipsa sorore mea ha parte meridie per hec finis et mensurie: a pars occidentis fine via, sunt inde passi tredecem: a meridie fine de consortibus nostris et pertange ad fine de heredes domni ademari, sicut limite discernit, inde sunt passi triginta sex: ab oriente fine de ipsa eredes, domni ademari similiter, sicut discernit limite, inde passi decem et pedes tres: a semptemtrionis fine ipsa sortione mea, inde se coniungit ad ipsa via priore fine, sunt inde passi quadraginta tres et pedes tres, et in medio locum est latitudo passi decem et pedes tres; istut per iamdicte finis et mensurie conprehensit ipsa nominata sorore mea una cum ipso viro eius, et michi tradiderunt in sorte mea totum illo aliut a foras ista mensuria in parte semptemtrionis; quam et dividimus alia pecia cum abellanietum, qui est a super floccanu, ubi ad silva et lavinata dicitur, et ipsa soror mea cum ipso viro suo comprehensit exinde sua sortione a parte occidentis, de sidecim sortionibus comprehensit una sorte, qualiter per legem inde ei evenire debuit sequenter nostre rationibus, et michi tradiderunt ipse alie quindecim sortionibus adunate a parte orientis: simulque dividimus alia pecia ibique ad silva cum abellanietum nobellum coniunctum ad ipso abellanietum quod primis dividimus: similiter ipsi vir et uxor comprehenserunt exinde in sorte sua a parte occidentis de sidecim sortionibus comprehenserunt sex sortionibus adunate, quem pro sortione sua et quem pro sortione, que fuit iohanni germanum nostrum quod eidem sorori mee confirmabit, et michi exinde tradiderunt relique ipse alie decem sortionibus adunate a parte orientis: iterum et tradiderunt ipsi vir et uxor tota pecia cum radis arboribus et pomiferis propinquo ecclesia sancti marcelli cum alia pecia cum arbustum vitatum da kata-cansulu et tres sortionibus de alia pecia cum arbustis de locum campu, et propter ipsa pecia da sanctum marcellum et propter ipsa pecia da cata-kansulu et pro ipse tres sortis de ipsa pecia da campu, quod michi tradiderunt in sorte mea, pro taliter tradidi ego illorum inclita quartam parte, quod de ipsa pecia da campu illorum per mensuria a parte orientis et a parte occidentis ana passi quadtuordecim: istut per iamdicte finis et mensurie illorum tradidi in sorte sua, et illis tradiderunt propter ista mensuria quod comprehenserunt, tote ipse alie tres sortionibus a foras ista mensuria in pars septemtrionis cum ipsa pecia da sanctum marcellum et da kata-cansulum; tamen ipsa quartam partem quod eorum tradidi de ipsa pecia da campu est per mensuria a parte orientis et ab occidente ana passi quadtuordecim et pedes tres et uncie tres, et, ut dictum est, propter ipsi passi quod exinde comprehenserunt, tradiderunt michi ipsi vir et uxor totum ipso aliut quod exinde remansit extra ipsa mensuria iamdicta in ipsa pars semptemtrionis cum predicte ambo pecie da sanctum marcellum et da kanta-cansulu, quia taliter inter nobis et illis fieri complacuit: similiter dividimus inter nos alia rebus cum quertietum quod abemus in monte, ubi sita est ecclesia vocabulum sancti cyrici, et unde tradiderunt illis michi inclite tres sortionibus adunate a parte occidentis, et illis comprehenserunt exinde quartam partem a parte orientis: simulque adiunxit nobis ipsa nominata sorore mea una cum ipso viro suo tota et inclita sortione sua, quod est totum unum frontale qui fuit iamdicte sikelgaite genitricis nostre; ideo totum et inclitum ipso frontale adiunxit et tradidit nobis a super ipsa mea sortione de iamdicta rebus stavile, faciendum inde ego et meis eredibus omnia quod voluerimus; et manifestaberunt se nobis ipsi vir et uxor, ut legitima sortionem da me receputa haberent de omnis causa movilia, que michi et ipsius sorori mee fuit et est pertinentes a partibus supradicti genitor et genitrice nostris; hec vero rebus stavile et movile inter nos dividimus et sortes inter nos tradidimus, ad securiter et firmiter amodo et semper ego et meis heredibus, et ipsa sorore mea et suis eredibus, pars partium, eos habendum, possidendum, dominandum, omnia inde faciendum per partes quod voluerimus, absque unus alterum contrarietatem. Unde per bona combenientia guadia michi ipsi vir et uxor dederunt, et mediatorem michi posuerunt riso iohanni filium, qui fuit de locum sarnum; et per ipsa guadia obligavit se et suis filiis et heredes, ut si taliter, sicut supradictum est, in supradicta divisione firmiter non permanserint et aliquit de omnia, ut superius legitur, removere aut contrare quesierint per quabis modis, per eadem guadia obligaverunt se suosque filios et heredes ad componendum michi meique heredibus, vel cui unc brebem divisionis vice nostra in manum paruerit, quinquaginta hauri solidos constantinos, et omni tempore in supradicta divisione firmiter permaneant. Verumtamen et hoc recordamus, quia de supradicta guadia, quod ipsi nominati vir et uxor michi dederunt, mediatorem michi posuerunt supradictum riso filium iamdicti iohanni. Iterum et dividimus alia pecia in locum sianu, unde ipsa nominata sorore mea comprehensit exinde quartam partem in pede a parte occidentis et michi tradiderunt inclite relique tres sortionibus adunate a super a parte orientis, et de ipsa prima pecia da salara ipsa nominata sorore mea comprehensit ipsa sortione super supradicta mensuria a parte meridie, et ego comprehensi ipso aliut ab ipsa pars septemtrionis, et hunc brebem scripsi ego iohannes clericus et notarius qui interfui. + Ego qui supra mirino iudex + Ego quii supra mirandus iudex + Exo ioannes + Ego amatus.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.005, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.