useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis DCCXXXI
Signature: DCCXXXI
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1021
  
x
+ In nomine domini tricesimo secundo anno principatus domni nostri Guaimarii, Et tertio anno principatus domni guaimarii eius filio, gloriosi principibus, mense februarius, quarta indictione. In sacratissimo salernitano palatio ante me romoaldus iudex Coniunctus est maio presbiter et abbas ecclesie sancti maximi cum alfanus filius visantii, et cum grimoaldus filius mirandi presbiteri, et cum cicirus filius ciceri et generum landoni filii orsengari, et cum lando et citro germani filii radecisi, et roctardus filius ursi, qui sunt toti avitantes in locum aunitum, tamen una cum ipsum abbatem adesset mirandus notarius advocator ipsius ecclesie, propter quod iam preteritis ipse abbas cum illis causabit ante romoaldus castaldus illorum, ut malo hordine introisset in rebus pertinentem predicte ecclesie, quod abet in locum forino ulter ipso flubio forino, ubi mairanu dicitur, et fobee ibi fecisset, et viti et arbori et sepi inde abscidisset, et frudium inde tulisset, et rebus ipsa ad pars predicte ecclesie contrasset; et y omnibus suprascripti dixerant, ut in predicto locum plures rebus aberent, set nescirent de quale cum illis causabit; et per iudicium ipsius romoaldi castaldi inter se fuerunt guadiati, ut pariter illuc pergerent cum iudicem et notario, et pars ipsius ecclesie monstraret illorum, unde cum illis causabit, et pars predicte ecclesie plicaret se cum sua rationem, et illis cum sue rationibus, et iusta legem inter se inde finem facerent etc. « Quod sequitur, idem est ac in Membrana N. DCCXXV An. Dni. 1020 usque ad verba: Ego qui supra Romoaldus. Postea vero ut infra ». Et cum supradictum scriptum fuit lectum, et agnoscentes i omnibus suprascripti consortes, qui sunt avitatores, ut diximus, de ipso locum aunitu, ut rebus ipsa per supradicte finis et mensuriis, que ipsa scriptio conbenientie a pars ipsius episcopii declarad, pertinentem esset ipsius aecclesie sancti maximi per veritatem, etiam et per sacramentum ipsum illut sivi integrum firmatum aberet, ut dictum est, pars ipsius ecclesie ab ipsum risus filius aghini consortem illorum. Ideo volumtarie sue ipsi suprascripti alfanus, grimoaldus, et cicirus, et lando, et citro, et roctardus, toti consortes, conbenientiam manifestaberunt se dicentes, ut tota rebus ipsa per supradicte finis et mensuriis, unde sacramentum ipsum datum est, qualiter supradictum scriptum continet, ipsius ecclesie sancti maximi esset pertinentes; et neque per testes, neque per monimen, nec per nulla quoque inventa rationem, nec illis, nec illorum eredes, cum pars ipsius ecclesie sancti maximi exinde causare aut contendere non poterent. Et taliter pro securitatem perpetuam ipsius ecclesie sancti maximi hoc scribere fecimus te myrandus ubi supra notarius. + Ego qui supra romoaldus iudex.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.005, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.