useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis DCCXXXIII
Signature: DCCXXXIII
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1021
  
x
+ In nomine domini tricesimo tertio anno principatus domni nostri guaimari, et tertio anno principatus domni guaimari eius filio, gloriosi principibus, mense agustus, quarta indictione. Memoratorium factu a nobis iohannes et boni germani filii quondam iohanni, et iohannes, et mari, et ursus, et amatus germani filii quondam benedicti, abitatori in nuceria, eo quod ante presentia domni amati venerabilis gratia dei archiepiscopus sancte sedis archiepiscopio salernitano, et ante eius presentia astantibus subscripti testes, per bona combenientia per iussionem ipsius domni archiepiscopi tradidit nobis petrus iudex adbocatorem ipsius archiepiscopii una clusuria de terra cum arbusto pertinentem ipsius archiepiscopii de eodem loco nuceria, ubi ad ipsa sala dicitur, per ec finis et mensuria: de ex omni pars fine ipsius archiepiscopii, et sunt a pars septemtrionis passi nonaginta sex, et a pars orientis passi septuaginta sex, et a meridie passi centum quadtuor, ab occidentis passi nonaginta octo, totum mensuratum ad iusto passum omini. supradicta clusuria de terra cum arbusto per supradicte finis et mensurie inclitum illut nobis ad tenendum et laborandum tradidi nobis nominati iohanni et boni medietatem, et nobis nominati iohannes, et mari, et ursi, et amati, et pro filii iaquinti qui fuit germano nostro, ipsa alia medietate. unde pro taliter per bona combenientia per iussionem ipsius domni archiepiscopi guadia nobis ipse iudex dedi pro bice ipsius archiepiscopii, et mediatorem nobis posuit iohannes presbiter et cardenarius ipsius archiepiscopii filius quondam iohanni, tali ordine, ut amodo et semper licead nos et ipsi filii ipsius iaquinti, et nostris et illorum eredes, inclitum illut nostre potestatis tenere et dominare, et fobee et omnis nostre utilitatis iusta rationem ibidem facere, et omni tempore ibidem resideamus et abitemus nos et nostris eredibus, et ipsa curte cludamus, et omni tempore clusum et salbum illut faciamus et abeamus, et abtis temporibus ipsa curte de super et de subter laboremus et, ubi meruerit, bites et arbores plantemus, et sic eos totum de super et de subter laboremus et cultemus, sicut decet bonum arbustum et locus ipse meruerit, quatenus proficiad et non disperead; et annualiter per bindemie, quando meruerit, faciamus scire pars ipsius archiepiscopii, ut ibidem dirigad missum suum, et nos ipso arbustum, sicut meruerit, per tempore bindemiemus, et totum ipso binum ibique ad palmentum per medietatem illut inter nos dibidamus: missum ipsius archiepiscopii tollad illut medietatem, et nos medietatem; et, donec pro ipse bindemie ibidem steterit missum ipsius archiepiscopii, nos autem illum nutriemus secundum nostram possibilitatem et demus eis ipsa palmentateca, sicut consuetudo est; et per annum, quando meruerit, pars ipsius archiepiscopii adiubemus ibidem ad conciandum organea da binum ipsius archiepiscopii, et pro faciendum ipsa cercha totum istut faciamus et adiubemus per tempore, sicuti soluti fuimus ..... de ipso binum ipsius archiepiscopii omni tempore, quando meruerit, ..... ipsius archiepiscopii que abuerit per totum ipso locum nuceria, et ipso binum eius sortionem mittamus in ipsa organea; et quod amodo et semper annualiter in tota ipsa rebus seminaberimus, demus exinde annualiter in pars ipsius archiepiscopii terraticum secundum consuetudinem de ipso locum; et quale tempore nos et nostris eredibus rebus ipsa tenere et laborare non potuerimus, aut non boluerimus, inclitum illut bonum laboratum, et salbum, et bonum clusum remittamus ad potestatem ipsius archiepiscopii, et licead nos inde exire cum omnis nostra causa, scepto casa et palmentum et suscitoria que illis diebus ibidem abuerimus. Et per bona combenientia per ipsa guadia obligabit se ipse domnus archiepiscopus et successores suos et pars ipsius archiepiscopii etc. Statuta mulcta quinquaginta auri solidorum Constantini. et hunc brebem scripsi ego ademari notarius qui interfui. + Ego Petrus diaconus + Ego lando clericus + Ego petrus presbiter et cardinalis.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.005, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.