useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis DCCXXXV
Signature: DCCXXXV
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1021
  
x
+ In nomine domini tricesimo tertio anno principatus domni nostri Guaimarii, Et quarto anno principatus domni guaimarii, eius filii, gloriosi principibus, mense december, quinta indictione. Memoratorium factu a me Maio presbiter et abbas ecclesie sancti maximi, Eo quod ante presentia ragemprandi iudici tradidi ego una cum mirandus notarius advocatorem nostrum ad solmannus filius quondam iohanni de locum aunitum de rebus baciba pertinentem ipsius ecclesie, que abet ulter flubio forino, que a iam preteritos annos per scriptio combenientie confirmatum fuit in ipsa ecclesia a pars archiepiscopio salernitano, et postea inde causationes abuimus cum riso filio quondam aghini, et sacramentum inde persolsit ei pars ipsius nostre ecclesie, et rebus ipsa in ipsa ecclesia per ipsum sacramentum firmata est; et est tota ipsa rebus, unde ipsum sacramentum datum est, per as fines et mensuras: de suptus fine aqua de ipso forino, et a pars meridie fine ipsius ecclesie sancti maximi, sicut ballone discernit et rectum descendente in ipso forino, unde aqua lebata fuit pro arcatura de molinum ipsius sancti maximi: A pars septemtrionis fine ipsa ripa que discernit ab ipsa fine ipsius sancti maximi, quod in ipso episcopio dedit, et fine ipsius episcopii, sicut ipso cristone de ipso monte discernit per mensuria per ipsa aqua de ipso forino passi centum quinquaginta quadtuor, et per ipsa bia publica, que infra ipse finis pergit da ipso ballonem in pars septemtrionalis, passi centum biginti quadtuor: de super fine ipsa serra; de. rebus ista infra iamdicte fines et mensuras tradidimus inde ei quantum inde iam seminatum abet per nostra iussionem, vel quantum inde ei assignare fecerimus ad laborandum, tali hordine, ut amodo et usque dua frudia recollecta, qui cum isto frudio de hoc anno numerentur, illut sue potestatis tenere, et dominare, et lavoraret, et seminaret, quale semente ibi meruerit; et per aire faciad scire nos, vel pars ipsius ecclesie, ut dirigamus illuc missum nostrum, et ille vel suos eredes lavores exinde recolligeret et ibique in ipsa rebus ad aream illut tritularet et procuraret, et de omnis victum et lavores, quam inde exierit, daret ad missum nostrum ibique terraticum secundum consuetudo ipsius locis, et ipso aliut sivi aberet; et si quertie sunt in illut quod lavoraberit, curam et vigilationem inde aberet, ut salbe siad, et quando exca revocaberit, si voluerit illas colligeret, potestatem abeat, et medietatem illas daret ibique in pars ipsius ecclesie, et medietatem eos sibi aberet; et si noluerit illas colligeret, scire nos inde faciad antea, ut demus illas ad colligendum alteris. Ad completa ipsa duas frudia iamdicta traditione rebertad in pars ipsius ecclesie salva, et licead illis inde exire cum sua causam; unde in eo hordine per conbenientiam guadia nobis dedit ipse solmannus, et mediatorem nobis posuit se ipsum, ut si taliter omnia suprascripta in pars ipsius ecclesie non adimpleberit ille et suos eredes, et aliquit inde contradixerint, per ipsa guadia componere obligavit se ille et suos filios eredes nobis, vel in pars ipsius ecclesie, decem auri solidi constantini, quod scripsi ego myrandus qui supra notarius. + Ego qui supra ragemprandus iudex.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.005, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.