useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis DCCXXXVII
Signature: DCCXXXVII
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1022
  
x
+ In nomine domini tricesimo quarto anno principatus domni nostri guaimari, Et quarto anno principatus domni guaimari eius filio, gloriosi principibus, mense aprelis, quinta indictione. Ideoque ego urso filius quondam citri clarefacio, quoniam michi est pertinentes abere per successionem in commitatum nucerie, Et congruum est mihi inclita ipsa mea sortione, scepto unum ortale quod retinet simeone filius adelermi, illut benumdare sesami et licti filii quondam licti, et musandi et sesami germani filii idem licti, et qui sunt consortibus nostris in ipsa ereditate de heodem locum nucerie. Unde ego ipsius sesami benumdedit de ipsa rebus inclita medietate, et ipsius licti cum ipsi filii sui nomine eorum musandi et sesami inclita alia medietate. Et ideo, sicut mihi congruum est, in eodem locum nucerie ante idoneis vonis ominibus, qui subter scripti sunt, per anc cartulam benumdedimus vobis nominati sesami, et licti, et musandi, et sesami, ut diximus, inclita ipsa mea sortione de iamdicta rebus, quod mihi pertinet abere da genitorem et genitricem meam, aud undecumque, scepto sortionem mea de iamdicto ortale quod mihi reserbo, quod vobis non dedimus. Nam illo aliut, qualiter superius diximus, inclitum illut vobis venumdedimus, cum sortionem nostra de monimen inde da ipsa rebus pertinentem, qui sunt terris cum arbustis, abellanieta, castanieta, quertieta, campis, silvis, in montibus quam et in planis, cultum vel incultum, cum finis et viis suis, de tota ipsa rebus, ut diximus, inclita ipsa mea sortione, scepto ipso hortale, vobis nominati benumdedimus, ipse supradictus sesamus medietatem, et ipse licto cum ipsi filii sui ipsa alia medietate. Unde nullam nobis, nec cuiqua ominibus, vel in quabis partibus, nichil inde restitid, aut dicimus remanere sortionem, set, sicut diximus, illut vobis venumdedimus, ad securiter et firmiter amodo et semper vos vestrisque eredibus abendum, dominandum, possidendum, et omnia exinde faciendum quod volueritis, absque omni nostra et de nostris eredibus, aud cuiqua ominibus contrarietate vel requisitionem. Unde pro confirmandam et staviliscendam anc nostra bindictione a presentis recepi a vos nominati germani et filii ipsius licti auri tari voni numerum quindecim in omnis deliveratione, sicut inter nobis convenit. De qua ego supradictus urso per vona convenientia guadia vobis nominati sesami, et licti, et musandi, et sesami dedit, et mediatorem vobis posui petrus congatum meum et filium idem petri. Et per ipsa guadia obligo me et meis eredibus amodo et semper omni tempore defensemus vobis vestrisque eredibus inclita supradicta mea binditione, cum omni sua pertinentia, et cum sortione nostra de monimen inde pertinentem, scepto ipso pastenatum, da nobilibus ominibus, quod vobis non defensamus, nisi da nos vel da nostris eredibus, et inclita supradicta nostra bindictione, qualiter superius legitur, scepto ipso pastenatum, ut diximus, defensemus illut vobis vestrisque eredibus omni tempore da illi ominibus et partibus, cui per me vel per ipso genitorem vel genitricem mea illut vel exinde datum, aud obligatum, vel thingatum, vel manifestatum esse paruerit, vel qui pro nostra et illarum parte vobis vestrisque eredibus inde emiserit aud preposuerit quodcumque causationes: de alii vero hominibus et partibus per vos ipsis siatis autores et defensores, cum ista cartula et cum quale alia monimen et rationem inde abueritis, et vobis illut defensetis, sicut bultis; quod si taliter, ut superius legitur, illut vobis vetrisque eredibus non defensaberimus, et aliquit inde remobere aud contrare quesierimus per quabis rationibus, ideo per supradicta guadia obligo me et meis eredibus componere vobis vestrisque eredibus, aud cui cartula ista in manum paruerit, viginti auri solidi costantini. Et, sicut superius legitur, illut vobis defensemus. Et questio et causatio nostra sit exinde tacita et bacua. Et taliter scribere rogavimus te petrus clericus et notarius acto uius nucerie.+ Ego dauferi + ego mirandus subdiaconus.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.005, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.