useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis DCCXXXIX
Signature: DCCXXXIX
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1022
  
x
+ In nomine domini tricesimo quarto anno principatus domni nostri waimarii, et quarto anno principatus domni guaimari eius filio, gloriosi principibus, mense iunius, quinta indictione. Ideoque nos petrus filius ioanni virini et tauru filius petri, qui sumus fratri consobrini, clarefacimus, quoniam ante os annos predicti genitoribus nostri, qui fuerunt filii ioanni de birinu, tulerunt ad pastenandum in partione da leo atrianense qui dicitur boccapiczola, Et congruum est nobis nominati petri et tauru inclite nostre sortionis exinde venumdare mulieri nomine monda, que est uxor iohanni atrianensi filii sergi, qui dicitur boccapiczola, inclite ipse nostre sortionis de ipsa pecia de terra bacua cum aliquanti arbori qui de una parte ad fine rebus predicti viri tui coniuntum est, sicut terminatum est; ideo, ut diximus, tote et inclite iste nostre sortionis de iamdicta pecia de terra ego iamdictus tauro inclita sortione, qui fuit ipsius genitori meo, et ego iamdictus petrus mediam sortionem, qui fuit ipsius ioanni genitori meo, unde nullam nobis, vel uxoribus nostre, vel in quabis partibus exinde restitit, aut dicimus remanere sortionem; set, sicud diximus, inclitum illut tivi iamdicte monde benumdedimus, et est terra ipsa in locum transboneia, et ubi propio bocatur ad maianu finibus mitilianense, cum omnia infra se abentibus et suis pertinentiis, et cum vice de bia sua, ad securiter et firmiter amodo et semper tu et tuis eredibus illut abendum, dominandum, possidendum, omnia inde faciendum quod bolueritis; et pro inclita nostra vinditione confirmandum a presentis recepimus a te iamdicta monda per bolumtate predicti biri tui duo auri tari, sicud inter nobis comvenit, in omnes deliberatione; de qua per vona combenientia guadia nos tivi dedimus, et mediatores tibi posuimus nos ipsis; et per ipsa guadia etc. Sequitur consueta formula. Statuta mulcta viginti auri solidorum constantinianorum. Et taliter scribere rogabimus te alderissi notarius, actum salerno. + Ego iohannes notarius me subscripsi + Ego radoaldus me subscripsi.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.005, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.