useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis DCCXL
Signature: DCCXL
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1022
  
x
+ In nomine domini tricesimo quarto anno principatus domni nostri Guaimarii, Et quarto anno principatus domni guaimarii eius filio, gloriosi principibus, mense iunius, quinta indictione. Memoratorium factu a me angilu filio quondam ursi, Eo quod ante subscripti ydoneis hominibus per conbenientiam tradidit mihi maio presbiter et abbas ecclesie sancti maximi, una cum eum adesset myrandus notarius advocatorem ipsius ecclesie, de rebus pertinentem ipsius ecclesie, que esse videtur in locum mairanum illa pars flubio forino pertinentia salernitana, que sunt pecie due, una cum arbustum vitatum, et pomis, et pergola de binea coniuncta de una parte ad ipso flubio forino, et sicut salit ab ipso flubio et appiczad11appiczad, idest conterminat. Haec vox deest in Du Cange. et coniungit in bia publica, que ducit a pars orientis, et da mucrone de ripa 1appiczad, idest conterminat. Haec vox deest in Du Cange. qui est iusta ipsa bia et discernit ab alia rebus ipsius ecclesie abiente per ipsa bia in pars meridie, abet inde passi quinquaginta octo: Ab ipsa pars meridie fine rebus ipsius ecclesie ubi olibetum facere cupit, qualiter vadit inde rectum et coniungit ad ipso flubio forino quod est priore finem, et ipso flubio forino decurrit inter ista et alia rebus ipsius ecclesie que est in pars occidentis; quam et tradidit mihi ipsa alia pecia, que est terra baciba, cum aliquante viscilie11viscilie, arbores tenerae aetatis. de quercie in plaio de ipso montem a super ecclesia sancti 1viscilie, arbores tenerae aetatis. andree, qui ibique constructam est et subiecta est ipsa ecclesia sancti andree de ipsa ecclesia sancti maximi, qui abet ista pecia as fines et mensuras: A pars meridie fine rebus, quod tenet in beneficium presbiter qui tenet ipsa ecclesia sancti andree, sicut carbonarium inde discernit, sunt inde passi septuaginta unum: A pars orientis fine ipsius ecclesie sancti maximi, sunt inde passos triginta quadtuor: A pars septemtrionis similiter fine ipsius ecclesie sancti maximi, abet inde passos quadtuordecim, et abinde rebolbente in pars septemtrionis per fine ipsius ecclesie inde passi biginti quadtuor, et abinde descendente per fine ipsius aecclesie et coniungente ad ipso beneficium ipsius ecclesie sancti andree, quod est priore finem, sunt inde passos quadraginta. tota supradicta mensuras ad iusto passum homini mensuratum, Tali hordinem, ut amodo et semper iamdicta traditionem ad mea et de meis heredibus, natos nascentes, sit potestatem, per subscripta rationem illut tenendum et dominandum, et fobee et omnis nostre hutilitatis ibidem faciendum iusta rationem, et ibidem in ipsa pecia, qui est iusta ipso flubio forino, resideamus et abitemus, et totum ipso arbustum indeque annualiter apto tempore lavoremus et, ubi minus abuerit, arbores et vites planctemus et propagines tragamus, et sic illut laboremus et studiemus de super et de supter, sicut locus ipse meruerit, ut semper in melius proficiad et non disperead, et bonum paread lavoratum et cultatum, et cludamus illut et clusum illut abeamus, et ipsa pergola, donec ibi fuerit et non ibi fecerimus arbores vitatos, lavoremus illam annualiter de super et de supter, sicut meruerit, ut proficiad et non disperead et bonam paread laborata; et a quo parutus fuerit, ut pars ipsius ecclesie pastinet in ipsa iscla ibique ipso holibetum, tunc ego et meos heredes semper illut de supter studiemus, et curam et vigilationem inde abeamus, et cludamus illut, et semper illut clusum abeamus et salbum illut faciamus; et annualiter per tempore de vindemie faciamus scire pars ipsius ecclesie, ut illuc dirigant missum suum, et nos da isto anno in antea arbustum ipsum et ipsa pergola vindemiare debeamus, et omnis poma exinde colligamus suis temporibus, et vinum ipsum ibique ad palmentum procuremus, sicut meruerit, et de omnis vinum et poma quam inde exierit, tollad pars ipsius ecclesie medietatem, et nos medietatem; ficu autem da seccare seckemus per omnis annum, et medietatem secke in pars ipsius ecclesie illut demus intus anc civitatem: similiter et columbri11columbri etiam nunc apud vulgum primi ficus fructus nuncupantur. et pruna, sive domascina que ibi fuerit, ipsa medietate 1columbri etiam nunc apud vulgum primi ficus fructus nuncupantur. intus anc civitatem in pars ipsius ecclesie demus et adducamus, alia poma, que ibi fuerint, ibique in ipsa rebus dividamus inter nos per medietatem, et ipsa sorte de vinum ipsius ecclesie, si fecerit illuc in ipso locum cellarium pars ipsius ecclesie, tunc ibidem ad ipso cellarium ipso vinum portemus et reponamus illut in organea indeque ipsius ecclesie, ubi adiubare stetimus per annum ad conciandum et studiandum; et si non fecerint ibi cellarium, reponamus ipso vinum illorum in domus nostra, ubi abitaberimus in ipsa traditione, in organeum da vinum, que pars ipsius ecclesie ibique nobis assignare stetit, et faciamus ipso vinum illorum salbum, donec illut inde tollad, absque degeneratione et ignem; et, dum pro ipsa vindemia ibi steterit missus ipsius ecclesie annualiter, nos illum nutriamus secundum nostram possivilitatem, et palmentatica ei demus, sicut consuetudo est; de quod autem per annum ibi seminaberimus, terraticum ibique ad area inde demus in pars ipsius ecclesie secundum consuetudo ipsius locis, et ipso aliut totum nobis abeamus in ipsa iscla, ubi ipso olibetum fecerit, et pastenaberit pars ipsius ecclesie ortora per annum de cepulle et de que ibi meruerit, faciamus et iustitia; de terraticum secundum consuetudo ipsius locis in pars ipsius ecclesie per omnis annum ibique demus, et ipso aliut nobis abeamus; tantum licead pars ipsius ecclesie sancti maximi inde dare ad presbiter qui tenet, vel tenuerit ipsa ecclesia sancti andree in pede in pars meridie aliquantum, ubi sivi faciad ortum, ipse olibe quod ibidem pastenaberit pars ipsius ecclesie a quo rebocaberit fructum per tempore illas vigilemus, ut salbe fiad, et totum ipso fructum quod rebocaberit, sit semper de partibus ipsius ecclesie. Ipsa pecia de terra baciba per iamdictas fines et mensuras que est in ipso plaio, pastenemus vinea de bono vitinio et arbustum, et pomis sive vinea sola, sive arbustum, et pomis seu cannietum, et illut studiemus et cultemus annualiter, sicut meruerit, sic, ut amodo et usque tridecim anni conpleti perfecta ipsa pastenatione ibi abeamus que ibi pastenaberimus, sicut de tantos annos locus ipse meruerit, ut bonum paread cultatum et operatum, excepto ubi fuerit infra ipsa traditione tassum aut petra, et non potuerimus ibi pastenare, non siamus inde culpabiles; et si ibidem pastenaberimus de ipsa planctatione per tertia vice et non ibi preserit similiter non siamus inde culpabiles; et si a foras ipsa mensuras pastenare potuerimus ibique coniuntum, potestatem abeamus, et operatum illut abeamus in ipso constitutum, sicut et ipso aliut et ipse quercie qui ibi sunt, potestatem abeamus spurgare et vites ibi iactare de bono vitinio et pro arbustum illas semper ibi aberet; et iam da ipsi tridecim anni in antea omni tempore ipsa vinea vel arbustum quos ibi fecerimus, quando meruerit, lavoremus et studiemus et cultemus de super et de supter, sicut locus ipse meruerit, ut bene paread lavoratum, et semper in melius proficiad et non disperead, et curam et vigilationem inde abeamus, et salbum illut faciamus iusta rationem; et a quo vinum et poma inde exierit, tunc amodo et semper annualiter suis temporibus scire faciamus ipsum abbatem, vel pars ipsius ecclesie, ut ibidem dirigad missum suum, et nos vinea vel arbustum ipsum vindemiemus, et vinum ipsum ibique ad palmentum procuremus, et poma exinde colligamus, et omnis vinum et poma quam inde exierit, ibique inter nos dividamus: missum ipsius ecclesie tollad illud tertiam pars, et ego vel meis heredibus due sortis, faciendum quod voluerimus, et de isto illorum vinum reponendum et de palmentatica et de nutriendum ipso missum sic adimpleamus in pars ipsius ecclesie, sicut supra diximus; de quod autem per annum ibi seminaberimus da isto nobum in antea, totum illut nobis abeamus, tantum terraticum ibique inde demus ad aream ad missum ipsius ecclesie secundum consuetudo ipsius locis. Unde in eo hordine per conbenientiam guadia mihi ipse abbas dedit, una cum eo adesset ipse suum advocatorem, et mediatorem mihi posuit romoaldus presbiter ipsius ecclesie cardinalem; et per ipsa guadia obligavit se et successores suos et partibus ipsius ecclesie amodo et semper defensandum mihi meique eredibus, natos nascentes, tota et inclita supradicta sua traditione cum vice de bie sue da omnes homines omnique partibus, et licentiam nobis tribuit salices ibi pastenandum, ubi potuerimus, vel canne pro utilitate de ipse curti inde abendum; et si inde superaberit, tunc dividamus ille inter nos cum pars ipsius ecclesie: de ille quod fecerimus in ipsa curte suptana dividamus ille inter nos per medietatem, et de ipse quod fecerimus in curte suprana, tollamus nos due sortis, et pars ipsius ecclesie tertiam pars; et quale tempore ipsa curte suptana dimittere voluerimus et inde exire, potestatem abeamus, et quale tempore da ipsi tridecim anni in antea ipsa curte suprana dimittere voluerimus, potestatem abeamus; sic tamen, ut illa et illa curte pastenata et operata et cultata, sicut meruerit, et, ut supra diximus, remittamus illut in pars ipsius ecclesie et cum organea ipsius ecclesie da ipso vinum reponendum, si illas abuerimus, remittamus illut in pars ipsius ecclesie, et sic licead me et meis heredibus inde exire cum omnia nostra causa mobilia et pergamus, ubi voluerimus. Quod si taliter omnia suprascripta pars ipsius ecclesie nobis non adimpleberit et aliquit inde contradixerit, per ipsa guadia componere obligavit se ipse abbas suique successoribus et pars ipsius ecclesie mihi nominati angili et ad meis heredibus biginti auri solidi costantini. Verumtamen et licead omni tempore pars ipsius ecclesie fodere per uno loco, unde aptum paruerit, per ipsa traditione de ipso arbustum pro arcaturia de molinum et aqua inde ammittere ad ipsum molinum, et adaquare ortora que facta fuerit ad ipso olibetum. Quod scripsi ego supradictus myrandus notarius. + Ego qui supra maio presbiter et abbas + Ego petrus presbiter et primicerius + Ego friderisi presbiter + Ego ademari notarius me subscripsi + Ego radoaldus me subscripsi.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.005, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.