useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis DCCXLII
Signature: DCCXLII
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1022
  
x
+ In nomine domini tricesimo quarto anno principatus domni nostri guaimari, et quarto22Lege: quinto. 2Lege: quinto. anno principatus domni guaimari eius filio, gloriosi principibus, mense september, quinta33Lege: sexta. 3Lege: sexta. indictione. memoratorium factu a me stefanus presbiter filius donati de barbazzanu, ubi agellum dicitur, eo quod ante bonorum hominibus et subscripti testes per bona combenientia ad tenendum et lavorandum et pastenandum insertitum et zenzale tradidit mihi guaiferius comes, filius vone memorie idem guaiferi comitis, due pecie de terris bacibe quod ipse comes abet in locum barbazzanum, ubi a suptus megaru et a lu labellu dicitur; prima pecia da suptus megaru per as finis et mensuria: a pars septemtrionis fine sua et de consortibus suis, sunt passi triginta septem: a pars occidentis iterum fine sua et de consortibus suis, et inde sunt passi decem et octo: a pars meridie fine rebus sancte marie pestane, sunt passi triginta sex: a pas orientis fine sua et de consortibus, et inde sunt passi viginti octo. Alia pecia da lubellum per as finis: a pars septemtrionis fine bia que pergit ad sanctum archangelum, sunt passi ...... septem: a pars occidentis fine sua et de consortibus suis et inde sunt passi hoctuaginta duo: a pars meridie fine sua, et inde sunt passi decem et septem: a pars orientis fine sua, et de consortibus suis et coniungentes se ad ipsa fine priora sunt passi hoctuaginta hocto, totum ad iusto passu homini mensuratum. Iste supradicte ambe pecie, qualiter in sortione ebenire debuit da ipsi consortibus suis, per supradicte finis et mensurie inclitum illut mihi ipse comes tradidit, cum omnia intro se habentibus, et cum bice de vie sue, ad pastenandum insirtitu et zenzale ad insitandum, tali hordine, ut amodo et usque tredecim anni ad meam et de meis eredibus sint potestatem eos tenendum et dominandum, et fobee et omnis nostre utilitatis iusta ratione ibidem faciamus, et tota ipsa rebus pastenemus et insitemus ibidem inserte et zenzale, et tota ipsa rebus laboremus et cultemus et operemus de super et de supter, ut bene paread lavorata, et amodo et usque tredecim anni quante inserte et zenzale ibidem collexerimus, totum nostre sint potestatis, et nullam sortionem inde demus ad ipsum comes vel ad eius eredes: preter, de quo ibidem seminaverimus, demus inde ad missum ipsius comitis iusto terraticum secundum consuetudine de ipso loco, et iam in antea ipsa rebus tenere et lavorare voluerimus eos tenendum et dominandum, et fobee iusta ratione ibidem faciamus, lavoremus et cultemus de super et de subter, sicut locus ipse meruerit, ut proficiant et non dispereant; et da ipsi tredecim anni in antea quante inserte et zenzale ibidem collexerimus, nos ipse seccemus ad domus nostra et faciamus ego vel meos heredes scire ipsum comes, ut dirigat ibidem missum suum pro recipiendum ipse inserte et zenzale, et dividamus per medietatem: missum ipsius tollat eos medietatem et nos medietatem, et ipsum missum, quando ibidem dixererit ad recipiendum ipsa medietate, nos illum nutriemus secundum nostram possibilitatem; et de quod amodo et semper ibidem seminaverimus, demus in terraticum secundum consuetudinem de ipso locum; ad completi autem ipsi tredecim anni habeamus in tota ipsa rebus per supradicte finis et mensuriis totum bonum pastenatum, et surtum, et operatu, et cultatum, sicut de tantos annos locus ipse meruerit; et quale tempore da ipsi tredecim anni in antea ipsa rebus tenere et lavorare non voluerimus, aut non potuerimus, inclita ipsa rebus lavorata et cultata remittamus ad suam potestate et de suis eredibus, faciendum inde omnia quod voluerint, et licead nos inde exire cum omnia causa mobilia et ire cum illut, ubi voluerimus, sine contrarietate sua et de suis eredibus. Unde in eo hordine per vona convenientia guadia mihi ipse comes dedit, et mediatorem mihi posuit cennamu filius ursi frecentese de locum barbazzano; et per ipsa obligavit se et suos eredes tali hordine, ut amodo et semper, dum ipsa rebus tenuerimus, defensare nobis nostrisque eredibus cum vice de bie sue inclita ipsa tradictio da omnes homines omnique partibus, et non illut nobis tollere aut contrare queras per nullo hordine. Quod si taliter omnia, ut superius legitur, mihi meique eredibus non adimpleberit et aliquit exinde remobere aut contrare quesierint, per ipsa guadia obligavit se et suis eredibus ad componendum mihi meique eredibus, aut cui hunc brebem iste in manu paruerit, quinquaginta auri solidos constantinos, et omnia suprascripta per imbitis eos nobis compliret, et unc brebem scripsi ego maraldus notarius actu nuceria. + ego guandelferi + ego benedictus.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.005, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.