useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis DCCXLV
Signature: DCCXLV
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1023
  
x
+ In nomine domini tricesimo quarto anno principatus domni nostri waimari, et quinto anno principatus domni waimari eius filii, gloriosi principibus, mense ianuarius, sesta indictione. Ideoque ego ingnelfreda da marzecanum, filia quondam ioanni, clarefacio ego, quoniam mihi est pertinentis abere quartam parte de una casa fabrita in sulario levata intus civitatem nucerie, quod per firmam scriptionem paratam et confirmatam abeo da prandi filio quondam ursi terrabendica, et congruum est mihi tota et inclitam ipsa quartam partem de ipsa casa in sulario levata super et supter inclitum illut venumdare ursi ac filio supradicti prandi. Et Ideo, sicut mihi congruum est, mea vona volumtate ante presentia mirandi iudici et ante alii testes per anc cartulam benumdedit tivi, adque ad semper abendum confirmamus tivi iamdicti ursi tota et inclita ipsa iamdicta quartam parte de ipsa casa fabrita in sulario levata super et de subter de intus iamdicta civitatem, totam et inclitam illut tivi qui supra ursi benumdedimus, cum omnia intro se abentibus omnibusque suis pertinentiis, et cum bice de platea, et cum sericidio in suo decurrentem, tota et inclita ipsam quartam mea de ipsa casa in sulario levata super et de subter, quod mihi est pertinentes abere per meis parationibus, inclitum illut tivi benumdedimus. Unde nullamque nobis, aud cuiqua ominibus reservantes, set, sicut diximus, inclita ipsam quartam parte tivi benumdedimus, cum bice de ipsa platea, et cum sericidio in suo cecidentem coniunctum ad fine tua qui supra ursi, et cum monimen inde pertinentem illut tivi benumdedit, ad securiter et firmiter amodo et semper tu tuisque eredibus illut abendum, dominandum, possidendum, omnia inde faciendum quod volueritis, absque omni nostra nostrorumque eredibus contrarietate vel requisitionem. Et pro confirmandam et stabiliscendam anc mea bindictionem, nunc a presentis recepi a te qui supra ursus emtorem meum statutum pretium, I sunt auri tari voni per numerum septem In omnis deliveratione, sicut inter nos combenit, finitoque vero pretium ipsum aput nos. De qua nos supradicta ingnelfreda per vona conbenientia wadia tivi qui supra ursi dedit et mediatorem tivi posuit alegardo subdiacono filio quondam ferrandi. Et per eadem wadia obligo me et meos filios et eredes amodo et semper omni tempore antistandum et defensandum tivi tuique eredibus tota et inclita ipsa mea bindictione da omnes omines omnique partibus et a pars ipsius uxori mee, cui per me vel exinde datum, aud obligatum, seu manifestatum, vel thingatum esse paruerit. Et de alii vero hominibus et partibus per vos ipsis inde esset auctores et defensores, potestatem et licentiam abeatis tu et tuis eredibus in omnibus inde causares et finem facere, qualiter bultis, cum ista cartula et cum quale alia monimen et ratione pertinentem inde abere potueritis; quod si taliter omnia, quomodo et qualiter superius legitur, de supradicta nostra bindictione aliquit inde remobere aud contrare, seu retornare heos quesierimus, quomocumque aud per qualecumque rationem, aud per quabis rationibus, Ideo per supradicta wadia per vona conbenientia componere obligo me et meis filios et eredes tivi tuique eredibus, et cui cartula ista in manum paruerit, decem auri solidos constantinos, et omnia, ut superius legitur, per invitis eos adinplere per supradicta wadia et obligata penam, et questio et causatio nostra et de nostris eredibus sit exinde tacita et bacua. Et taliter scribere hrogavimus te petrus clericus et notarius, acto et intus civitatem nucerie. + Ego qui supra mirandus iudex + ego mirimo + Ego iohannes clericus.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.005, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.