useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis DCCLI
Signature: DCCLI
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1023
  
x
+ In nomine domini tricesimo quinto anno principatus domni nostri Guaimarii, Et quinto anno principatus domni guaimarii eius filii, gloriosi principibus, mense agustus, sexta indictione. Memoratorium factu a nobis leo et iohannes germani filii quondam iohanni qui cognominabit sarracinus, et stefanus filio quondam iohanni qui cognominabit caprella, Eo quod ante subscripti ydoneis hominibus per conbenientiam tradidit nobis Maio venerabile abbas ecclesie sancti maximi, una cum eo adesset mirandus notarius advocatorem suum, de rebus pertinentem ipsius ecclesie, que esse videtur in fines nucerie, ubi ad varbaciannum dicitur et proprio ad arbusto ibi nominatur, quod urso presbiter et iohannes clericus in beneficium retinunt a pars ipsius ecclesie; abet enim rebus ipsa as fines et mensuras. A parte meridie fine bia qui pergit ad ponte lapideum sunt inde passi octuaginta sex: A parte occidentis fine terra pertinentem aecclesie, sancte marie plebem de ipso locum nuceria et fine de eredes adelgari, sunt inde passi quinquaginta unum; Et da inde revolbente in parte orientis iusta fine de heredes liutardi, sunt inde passi viginti duo; Et da inde per eade fine pergente in parte meridie passi quadraginta; Et da conpleti ipsi quadraginta passos iterum per ipsa fine rebolbente in parte orientis indeque per ipsa fine de heredes ipsius adelgari passi triginta sex; et ab inde similiter per fine de eredes ipsius adelgari abiente in parte meridie passi biginti tres; et ab inde pergente in parte orientis passi biginti duo:, A parte orientis fine guaimari comitis, sunt inde usque ipsa bia publica priore finem passi centum sex ad iusto passum homini mensuratum. Rebus ista per iamdictas fines et mensuras, que est cum arbustis vitatis seu bacuum uno tenientem, integram illam nobis tradidit cum bice de ipsa bia, Tali hordinem, ut amodo et semper ad nostra et de nostris heredibus, natos nascentes, sint potestatis illut tenendum et dominandum, et fobee et omnis nostre utilitatis ibidem faciendum iusta rationem, et iusta ipsa bia illut cludamus et semper illut clusum abeamus, et casa ibi faciamus, et nos nostrisque heredibus, sive unus ex nobis nostrisque heredibus, semper ibi resideamus et abitemus. Et tota rebus ipsa per iamdictas fines et mensuras annualiter apto tempore lavoremus de super et de supter, et, ubi meruerit, infra, ipso arbustum arbores et vites plantemus et propagines tragamus, et in totum ipso bacibum, qui est in ipsa, traditionem, pastenemus, similiter arbores et vites de bono vitinio vel pomis, et totum illut studiemus et cultemus, seu lavoremus de super et de supter, sicut locus ipse meruerit, ut semper in melius proficiad et non disperead et bonum paread lavoratum, et curam et vigilationem inde abeamus et salbum illut faciamus, sicut meruerit, iusta rationem et sic decertemus cum ipso vacibum, qui infra ipsa traditione est, pastenandum arbori et viti, seu pomis vel propagines traiere, ut amodo et usque decem anni conpleti totum ipso bacibum operatum et cultatum siant de bono arbustum vitatum vel pomis, sicut de tantos annos locus ipse meruerit, ut bonum pareat operatum et cultatum et studiatum. Et amodo et semper annualiter per vindemie scire faciamus ipsi predicti ursus presbiter et iohannes clericus, seu pars ipsius ecclesie, ut illuc veniant aut dirigant missum suum, et nos totis arbustis ipsis de ipsa traditionem suis temporibus vindemiemus et ad palmentum ibique procuremus vinum ipsum, et poma exinde colligamus et omnis vinum et poma quam inde exierit, ibique inter nos dividamus per medietatem: missus de partibus ipsius ecclesie tolleret ibique illut medietatem, et nos nostrisque heredibus medietatem; et ipsa medietas binum que in pars ipsius ecclesie inde evenerit, nos portare illut debeamus per annum ad cellarium ipsius ecclesie de ipso locum, et reponamus illut ibique in organeum ipsius ecclesie que ad ipso cellarium fuerit, ubi adiubare stetimus ad conciandum et studiandum per annum; et, dum pro ipsa vindemia per annum ibi steterit pars ipsius ecclesie, nos illos nutriamus secundum nostram possivilitatem et palmentaticum eisdem, sicut consuetudo est; quicquit autem per annum ibi seminaberimus, totum illut nobis abeamus, tantum terraticum inde demus ibique ad area in pars ipsius ecclesie secundum consuetudo ipsius locis. Unde in eo hordine per conbenientiam guadia nobis dedit ipse abbas una cum ipso suo advocatorem, et mediatorem nobis posuit petrus presbiter cardinalem ipsius ecclesie ac filius stefani; et per ipsa guadia etc. Statuta mulcta pro pactis non servatis viginti auri solidorum Constantini. Verumtamen palmentum bonum fabritum ibi faciamus, et tota ipsa rebus cludamus circoitum, unde meruerit, et clusum semper illut abeamus, et ipso vinum illorum salbum per annum portemus ad cellarium ipsius ecclesie qui est ad pariti, et reponamus illut in organeum indeque, quod nobis assignatum fuerit, qui per nos sit bonum conciatum et studiatum per annum; et quando ipsa rebus ammiserimus in pars ipsius ecclesie, cultatam illam remittamus, sicut diximus, et circoitum clusa unde meruerit, et cum ipsa casa et palmentum fabritum illut remittamus in pars ipsius ecclesie. Quod scripsi ego supradictus myrandus notarius. + Ego qui supra maio presbiter et abbas + Ego petrus presbiter et primicerius + Ego ademari notarius me subscripsi + Ego iaquintus.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.005, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.