useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis DCCLII
Signature: DCCLII
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1023
  
x
+ In nomine domini anno tricesimo quinto principatus domni nostri guaimari, et sexto anno principatus domni guaimari eius filii, gloriosi principibus, mense september, septima indictione. Memoratorium factum a nobis leo et amorum germani filii iohanni, eo quod ante subscripti testes coniunsimus nos cum petrus clericus filius mundi, propter quod ante os annos ab ipsum petrus clericus ad portionem ordine ad potestatem tultum abuimus de rebus sua de locum iobi a super duobus ribora finibus salernitane per finis et mensurie: de pede fine ipso ribus, sunt per ipso ribus passi quinquaginta quadtuor: a septemtrione fine quod retinet disiiu filius maraldi, sicut terminatum est: de capite fine bia commune, inde passi triginta quadtuor: a meridie fine medio ribus, sunt erga ipso ribus rectum mensuratum passi centum. Alia pecia de terra ibique a super ipsa bia commune per finis et mensurie: de subtus iusta ipsa bia passi quinquaginta: a meridie fine ipsius petri, passi decem et octo: de capite similiter fine eius, inde passi quinquaginta: a septemtrione fine de eredes mari, inde pedes decem et octo; tota suprascripta rebus mensurata ad iusto passum omini inclitum illut, sicut diximus, in partione ad pastenandum vinea, et cannietum, et salicetum, et pomis nobis tradidit: ad completi duodecim anni aberemus totum illut surtum et operatum et clusum, et super ipsa bia faceremus in altum pergola, et divideremus totum illut per medietate iusta ratione: illis tollerent eos medietatem, et nos alia medietate, ad faciendum per partes omnia quod boluerimus, reditum aut palmentum qui ibi fuerit, sive erit in ipsa nostra sortione, abeamus illut nobis; et si ebenerit in ipsa sua sortione, potestate abeamus illut inde excutere et portare illut, ubi boluerimus; et si ipsa nostra sortione de ipsa rebus datura aut vinditura abuerimus, per nullis modis non aberemus potestatem illut dare, ut de nostra potestate exe substractum, preter ipsius petri clerici, vel ad eius eredes, ad iusto baliente pretium, et faceremus illis inde scire per tertio constitutum usque diebus triginta sex; et si pro ipsa constituta noluerit illut emere ad iusto pretium, tunc post ipsa constituta liceat nos illut dare cui boluerimus; nam si ante ipsa constituta cuicumque illut daremus absque illorum solutione, ut de nostra potestatem exe substractum, tunc sine pretium pervenirent ad illorum potestatem, sicut continunt brebi de ipsa pastenatione, et aduc minime illut surtum abemus, sicuti inde obligati sumus. Modo autem, sicut utraque partes complacuit, pro servitium admisimus eidem petri clerico inclita ipsa pecia suprana a super ipsa bia, ad faciendum ille et eius eredes omnia quod voluerit; et statim divisimus ipsa pecia subtana, da ipsa bia in subtus usque ipso ribus, et fecimus inde due sortis per longitudo: una sorte in pars meridie usque medio ipso ballone, et alia in pars septemtrionis coniuntum ad ipsi termini de latitudo in omni loco ad equale mensuria, et per longitudo quantum badunt ipse sortis da ipsa bia et usque medio ipso ribus; unde prius ipse petri clericus compreensit ipsa sortione da pars meridie, et nobis tradidit ipsa alia sortione da pars septemtrionis cum omnia infra se abentibus et suis pertinentiis et cum vice de ipsa bia, ad securiter et firmiter amodo et semper nos et nostris eredibus illut abendum, dominandum, possidendum et omnia inde faciendum quod voluerimus, tantum abeamus illut tingnatum ipsius petri vel ad eius eredes, sicut supradictum est. De qua per vona combenientia guadia nobis ipse petrus clericus dedit, et medietatorem nobis posuit guaiferius filius mansoni; et per ipsa guadia etc. Statuta mulcta triginta solidorum auri constantinianorum. Et hunc brebem scripsi ego iohannes notarius. + Ego ademari notarius me subscripsi + Ego petrus notarius me subscripsi.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.005, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.