useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis DCCLXVII
Signature: DCCLXVII
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1025
  
x
+ In nomine domini tricesimo octabo anno principatus domni landolfi gloriosus princeps, et quartodecimo anno principatus domni pandolfi filii eius, mense aprelis, octaba indictione. Memoratorium factum a nobis petrus filius idem petri et iohannes genero eius filius idem iohanni, eo quod ante nobiliorum subscriptorum testium coniunximus nos in vonam conbenientiam cum domnus stefanus benerabilis abbas monasterii sancti benedicti, qui constructum esset dinoscitur intus civitatem abellini iusta ipsa porta, quam et pro firmam stabilitatem abentem secum gregorio preposito et berenardus advocatorem eiusdem sui monasterii; et ideo ordine conbenientie iusta legem dedit et tradidit nobis una pecia de rebus pertinentem eiusdem sui monasterii, quod abet in loco baneo, ad pastenandum ibidem nucillitum, sicut videtur esse infra ec finis et mensurie: de uno latere fine nostra et tanget modicum in fine iohanni, sunt passos octoginta duo: de subtano capite fine petri presbiteri, sunt passos viginti quatuor: de alia parte fine termiti, sunt passos sexaginta ad passos iustos mensuratos ad brachia ominum ostensa. Infra omnes iamdicte finis et mensurie totam et integram ipsa pecia de rebus nobis dedit et tradidit, ut amodo et usque decem anni conpleti nostre sit potestatis, et de nostris eredibus illut tenere et dominare, et nucillitum ibidem pastinare, ut a predicti decem anni conpleti abeamus ibidem nucillitum pastinatum vonum et cultatum, et studiatum et clusum, ut dicat tertius et quartus omo, quod vonum sit ipso nucillitum pastinatum, et cultatum, et studiatum, et clusum; fruges bero, quod dominus exinde dederit usque in ipso constituto, tam de subtus quam et de super, nostre sit potestatis, faciendum exinde omnia quod voluerimus, sine contradictionem eius et de successoribus eius et partem sui monasterii aliqua requisitionem: a predicto constituto conpletum totum ipsum nucillitum infra supradicte finis et mensurie aput eum et successoribus eius et partem sui monasterii remittamus trasactibo nomine, abendum et faciendum omnia quod voluerit; tantum, si partem eiusdem monasterii voluerit illum colligere, liceat illum colligere, et si illum daturum abuerit ad colligendum, nulli ominibus illum dare debeat ad colligendum; set omni tempore nos et nostris eredibus debeamus illum tenere et dominare, et ipse nucelle salbe facere, et colligere, et sickare, et siccate ille inter nos dibidamus secundum consuetudo de ista terra est; et amodo et usque iamdicto constituto conpletum illut nobis non tollere, neque contraret, et iusta legem illum nobis da omnem ominem defensare et nullam sortiam nobis ibidem non faciam nec ipse, nec subcessoribus suis, nec omini sui, nec partem sui monasterii. De taliter nobis complendum omnia, sicut superius legitur, vona sua volumtatem guadia nobis dedit et mediatorem nobis posuit machenolfus filius cuidam rigandi oc tinore, ut si ech omnia, sicut superius legitur, ipse et successoribus et partem sui monasterii nobis et ad nostris eredibus non adimpleberit, viginti solidi aurei constantini nobis componere obligabit; verumtamen da septem anni usque ad ipsi decem anni conpleti de quante nucelle exinde collisserimus, damus exinde eorum, sicut consuetudo terre ipsius est. Ego Gualfus archisubdiaconus et notarius oc brebe scripsit et interfuit in abellino feliciter. + Ego qui supra berenardus + Ego iohannes presbiter et monachus + ego imetancus.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.005, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.