useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis DCCLXIX
Signature: DCCLXIX
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1025
  
x
+ In nomine domini tricesimo septimo hanno principatus domni nostri guaimari, et septimo anno domni guaimari eius filii, gloriosi principibus, mense magius, octaba indictione. memoratorium factum a me petrus filius quondam grimoaldi de nucerie, eo quod ante subscripti testes prestitit ego ingnelfreda abitator de locum nucerie decem auri tari boni; pro itaque guadia mihi dedit, et mediatore michi posuit petrus asfiliastro suo et filius alfani; et per ipsa guadia pro pars pingneris apposuit et obligavit se michi una pecia de terra cum aliquante plante de abellane que est in locum nucerie, ubi propio ermoaldu dicitur, per hec finis et mensurie: a septemtrionis fine domnica, inde sunt de latitudo passi decem et octo: a pars occidentis fine ominibus de floccanum et modicum pertange in rebus guiduni, inde sunt per longitudo passi quadraginta septem et medium: de super capite fine mari filii ciceri magistri qui est a pars meridie, sunt inde passi sidecim: a pars orientis fine balsami et de consortibus suis, indeque longitudo passi quadraginta septem, totum ad iusto passum hominis est mensuratum; ec vero pecia de terra per iamdicte finis et mensurie cum omnia infra se abentibus et cum bice de via sua inclitum illut ipse ingnelfreda michi apposuit, et obligavit cum ipsa monimen indeque pertinentes talim ordine, ut amodo et usque tres anni completi abeamus nos nostrisque heredibus inclita ipsa iamdicta pecia de terra, et omnis frudium vel quicquit inde exierit amodo usque ipso constitutum, totum illut nobis abeamus, faciendum inde omnia que voluerimus; ad completi vero ipso constitutum retderet michi meique heredibus, vel cui ipsum brebem in manum paruerit, alii decem auri tari boni de moneta pesanti, ut per caput et sine iuncta illis dare possamus. Et si in predicto constitutum ipsi decem auri tari michi meique heredibus non dederit, inclita ipsa rebus cum ipsa monimen indeque pertinentes, unde michi dedit ad abendum, securiter et firmiter eos abendum et dominandum, et omnia inde faciendum quod voluerimus, asque omnis contrarietate ipsius ingnelfrede et de eius eredes, aut cuiquam ominibus contrarietate vel requisitione; et per supradicta guadia obligavit se et suis filiis et heredes, ut si taliter omnia superscripta michi meique heredibus noluerint adinplere vel aliquit exinde contradixerit, per ipsa guadia componere michi meique heredibus, vel cui unc brebem in manu paruerit, decem auri solidos constantinos, et ipse mediatore obligavit se nobis ad pingnerandum exinde omnis causa sua legitimo et inlegitimo, alio sic similiter obligavit se ipse devitor ad ipsum mediatorem. Et unc brebem scripsi ego iohannes notarius. + Ego hodelfrit + Ego romoaldus.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.005, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.