useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis DCCLXXIII
Signature: DCCLXXIII
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1025
  
x
+ In nomine domini anno tricesimo septimo principatus domni nostri guaimari, et septimo anno principatus domni guaimari eius filii, gloriosi principibus, mense agustus, octaba indictione. memoratorium factu a me dauferius presbiter et abbas ecclesia sancte marie pertinentem supradicto domno principi et iohanni comiti germano eius, eo quod ante subscripti testes, una mecum adexet iaquintus notarius advocatorem meum, tradidimus ligori filio quondam iohanni, et petri, et iohanni, et ursi, germani filii quondam petri, vice sua et vice amati et angeli germani sui, una clusuria de terra cum arbustu et pomis et aliquante quertie, quod pars iamdicte ecclesie abet in locum licinianum finibus salernitane per finis et mensuras: de capite fine bia, qui discernit inter ec rebus et rebus ecclesie sancti eustasii subgecta et pertinentem predicte ecclesie sancte marie, inde sunt passi sexaginta: a parte orientis fine bia comune, inde sunt passi centum: de subtus a parte meridie fine media sepe; et ab inde rebolbente in pars meridie per media sepe et coniungente ad medio carbonario qui discernit a fine predicte ecclesie sancte marie, et ab inde rebolbente iusta ipso carbonario rectum in pars occidentis usque ad medio alio carbonario, qui discernit a fine de filii iohanni, inde sunt per latitudo passi triginta septem: a parte occidentis, qualiter salit per medio ipso carbonario et per media sepe et coniungit ad ipsa bia priore fine, inde sunt passi centum sexaginta sex, totum ad iusto passum homini mensuratum. Ideo, ut diximus, inclitum illut eorum tradidimus scepto inde a parte orientis erga ipsa sepe da meridie per mensuria per longitudo passi biginti et per latitudo passi quadtuordecim ad iusto passum: ista pecia per ista mensuria ad mea reservo potestate; nam illo aliut totum et inclitum illut eorum tradidimus tali ordine, ut amodo et omni tempore ad sua et de suis eredibus sint potestatem illut tenendum, et fobee et omnis sue utilitatis iusta rationem ibidem faciendum, et amodo ibidem residere et abitare, et amodo circoitum illut cludere et clusum illut abere, sicut meruerit, et amodo, ubi meruerit, pastenare arbores et vites et surgere; at completi autem decem anni totum illut surtum abere et perfectum arbustum, sicut meruerit, ut vonum pareat factum et clusum, et amodo per annum apto tempore, quando meruerit, arbustum ipsum suo tempore de super et de subter lavorare et cultare et propaginare, et, ubi meruerit, arbores et vites ibidem plantare, et surgere, et studiare, sicut meruerit, et sic per annum totum illut lavorare, et studiare, et cultare, sicut in ipso locum meruerit, ut per omnis annum totum vonum lavoratum et studiatum pareat, seum circoitum clusum vonum et salbum totum illut et ipsa poma per annum faciant et abeant, sicut meruerit; et amodo et semper annualiter per vindemie faciant scire pars ipsius ecciesie, ut missum nostrum illuc dirigamus,et illis et illorum heredes totum ipso arbustum suo tempore vindemiare, et, quando meruerit, poma inde per annum collidere, et omnis vinum exinde ibique ad palmentum et ipsa poma ibique illut inter nos dividamus in quinque sortis: nos tollamus inde tres sortis, et illis tollant inde due sortis de ipso vinum, ipsa poma, ut diximus, per annum colligere, et per medietatem ipsa poma inter nos dividamus; tantum ficum, qui ibi sunt, per annum colligere et seccare, sicut meruerit, et salbe medietatem ille nobis dare et palmentateca per annum nobis dare, et per annum tota rebus ipsa arare, et studiare, et seminare, et studiare, et recolligere, et faciant nos scire, ut missum nostrum illuc dirigamus, et omnis victum et lavorem exinde et de ortura quod ibidem fecerit, dividamus totum illut inter nos in tres sortis: ego vel pars ipsius ecclesie tollamus inde una tertiam partem, et illis due sortis; missum nostrum, dum pro ipse vindemie et per ipse aire ibidem steterit, illis eum notrire secundum sua possibilitate, ipse quertie per annum colligere et salbe ille inter nos dividamus per medietatem: nos tollamus ille medietatem, et illis tollant illut medietatem. Et quale tempore illis, vel illorum heredes, da ipsi sex anni in antea de ac terra exierit aliiubi ad avitandum, aut si talem fecerit culpa, unde ceciderit, suprascripta rebus vona lavorata et cultata et clusa rebertas ad potestatem predicte nostre ecclesie, faciendum inde quod boluerit; sic tamen, ut si infra tres anni ibidem rebersi fuerit ad abitandum, vel ubi in gratia pervenerit de ipsa culpa, suprascripta rebus perveniant ad illorum potestatem, tenendum et lavorandum illut in suprascripto ordine, tantum ipsum annum si laboratum fuerit, tollamus inde ipsum annum ipso frudium; de qua per vona combenientia guadia mihi ipsi omnes suprascripti dederunt et mediatores michi posuerunt se ipsis; et per ipsa guadia etc. Statuta mulcta viginti auri solidorum Constantini. Et hunc brebem scripsi ego iohannes notarius. + Ego ademari notarius me subscripsi + Ego ademari notarius me subscripsi.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.005, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.