useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis DCCLXXXII
Signature: DCCLXXXII
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1026
  
x
+ In nomine domini tricesimo hoctabo anno principatus domni nostri guaimari, et octabo anno principatus domni guaimarii eius filio,gloriosi principibus, mense magius, nona indictione. Ideoque hego mulier nomine alferada filia quondam rocci qui sum uxore sesami filii quondam iohanni declaro, quoniam ipse sesamus viro meus per firma cartula modo benumdedit mulieri nomine tande filia quondam iohanni atrianensi, qui est uxor leoni filii sergi mangnanarum due pecie de terra cum vinea de locum iovi quod ei pertinuit a parte supradicti rocci genitori meo per finis et mensuras; prima pecia qui est subtus via nostra commune qui pergit ad fontana ha parte occidentis fine leoni thio meus, sicut termiti ficti sunt, inde sunt passi triginta usque in ballone: de pede fine medio ipso ballone, inde sunt erga ipso ballone passi triginta sex: de capite per ipsa via sunt passi biginti octo. Ipsa halia pecia ibique a super ipsa via ha parte occidentis fine alia bia nostra commune, inde sunt passi triginta: de pede per ipsa priore via passi biginti tres: a parte orientis fine nostra, sicut terminatum est, inde sunt passi triginta quadtuor: de capite similiter fine mea et predicti viri mei, sicut termiti ficti sunt, inde sunt passi decem et octo et medium, totum mensuratum ad iusto passum hominum. ambe supradicte pecie per supradicte finis et mensuras cum vice de ipsa via et de ipsa fontana, sicut diximus, ipse vir meus benumdedit modo ipsius tande, ad faciendum inde quod boluerit, et in supradicta rebus mihi est pertinentes quartam partem per meum scriptum morgincap mihi emissu ab ipso viro meus, et congruum est mihi inclita ipsa quarta mea exinde, seu et undecumque ibidem mihi pertinet donare supradicte tande; het ideo ego iamdicta halferada, sicut mihi congruum est, mea bolumtate ante subscripti testes per hanc cartulam, per consensum et bolumtate de ipso viro meus, in cuius mundium me dico esse, dono tivi iamdicte tande ipsa quartam mea, seu et undecumque infra supradicta rebus mihi fuit et est pertinentes abere, funditus illut tivi donavit, et nullam infra hambo ipse pecie per ipsa mensuras mihi remansit, cum omnia infra se aventibus et suis pertinentiis et cum vice de ipsa via et de ipsa fontana, ad securiter et firmiter amodo et semper tu iamdicta tanda et tuos eredes illut abendum, possidendum, dominandum et omnia inde faciendum quod bolueritis; et pro hoc donum firmandum iusta lege launegilt a te inde recepit cammisa una, hastante ipso viro tuo, et per illius solutione quam et iusta lege et consuetudo vestre romanorum, finitoque launegilt ipsum aput nos, sicut inter nobis comvenit. de qua ego iamdicta alferada, una mecum ipse viro meus, unianimiter guadia tivi dedimus commune consensu, et mediatores tivi posuimus nos ipsis; et per ipsa guadia etc: Statuta mulcta decem auri solidorum Constantini. et taliter scribere rogavimus te rodelgrimus notarius actum salerno. + Ego iohannes notarius me subscripsi + Ego alderissi notarius me subscripsi.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.005, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.