useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis DCCLXXXVI
Signature: DCCLXXXVI
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1026
  
x
+ In nomine domini tricesimo hoctabo anno principatus domni nostri guaimari, et nono anno domni guaimari eius filio, gloriosi principibus, mense nobember, undecima11Lege: decima. indictione. 1Lege: decima. declaro ego gisolfus filius quondam guidoni, quoniam ante os annos ego et adeltruda uxore mea venumdedimus areghisi presbiteri filio quondam falconi, qui modo est abbas ecclesie .......... pertinentem de eredes radelgrimi iudici una pecia de terra bacua quod abuimus intus anc salernitanam cibitatem a suptus platea que pergit ad porta rotense, sicut eius cartula continet, qui scripta est per iaquintus notarius, in quo scriptum est ragemprandus iudex et alii, et remansit nobis a foras ipsa bindictione in pars septemtrionis aliquanta terrecella; modo autem, sicut mihi iamdicto gisolfi congruum est, mea bona boluntate, per anc cartulam ante subscripti testes donabit adque ad semper abendum confirmabi tibi iamdicto areghisi presbiteri et abbati …………. terrecella que nobis remansit in ipsa pars septemtrionis, qui est inter ipsa vestra paratione et inter illum qui fuit guaiferi consobrino fratrem meum, et nullam mihi ibidem remansit inter illa et illa fine, set inclitum illut tibi donabi, ad securiter et firmiter amodo et semper tu iamdictus areghisi et tuos eredes inclita supradicta mea donatione abendi, possidendi, dominandi, omnia exinde faciendi que bolueritis, asque omni mea vel de meis eredibus contrarietatem vel requisitione. unde pro confirmandam et stabiliscendam supradicta mea donatione, nuc a presentis iusta legem launegilt a te iamdicto areghisi abbas recepit exinde mantellum unum in omnis deliberatione, sicut inter nos combenit. de qua per bona combenientia ego supradictus gisolfus guadia tibi iamdicto areghisi abbati dedi et mediatore tibi posui petrus filius areghisi; et per ipsa guadia obligo me et meos eredes amodo et semper antistandum et defensandum tibi tuique eredibus inclita supradicta mea donatione a pars uxori mee et da omnes omines omnique partibus; si autem, sicut dictum est, taliter illut nobis defensare non potuerimus, tuc, sicut in lex longnobardorum de donum et launegilt continet, adimpleamus et persolbamus vobis iustitia; quando autem vos de supradicta mea donatione per vos ipsis volueritis esset auctorem et defensore, potestatem abeatis vice nostra in omnibus inde causare et finem facere, qualiter bolueritis. Et si taliter etc: Statuta mulcta viginti auri solidorum Constantini. Et per supradicta obligata pena hobligabit se ipse areghisi abbas et suos eredes, ut si me et meos eredes petrus filius areghisi adbiccerit de ipsa terra, quod antea tibi benumdedimus, ut non siatis nobis inde culpabilis, set solutis inde maneamus ab e nostra parte sine omni calumnie, quia sic inter nobis modo stetit; et, ut cartula ista in alis modis non siant trasmutata, due per uno tinore inde scribere fecimus: ista quod nostre potestatis retinemus, et alia tale inde emisimus vestra potestatem, et taliter scribere rogabimus te superius dictus iaquintus notarius actum salerno. + Ego ademari me subscripsi + Ego smaracdus me subscripsi.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.005, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.