useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis DCCLXXXVIII
Signature: DCCLXXXVIII
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1026
  
x
+ In nomine domini tricesimo nono11Lege: tricesimo octavo. anno principatus domni guaimari, et nono anno 1Lege: tricesimo octavo. principatus domni guaimari filii eius, gloriosi principibus, mense decembri, decima indictione. Ideoque ego petrus presbiter filius falconi, heo quod intus civitate …….ante subscripti testi testis bona etenim mea bolumtate per firma cartula tradidimus atque benumdedimus tibi guinardo qui …….meum in inclita medietatem de una clausuria de terra ...... que ante os annos emtam habuit da stefanus ……. ipsa cartula vestra continet, que abet finis et mensuria at passum iusto hominis mensurata: da orientis fine limite decernente et sepis edificata inter nos et ipsa binea de filio sikelfrit, et sunt passi quinquaginta: a pede fine ipsa rupa et fine nostra, et sunt passi triginta tres: da occidentis fine ipsa rupa, et sunt passi ……… a capite fine quomodo sepis est edificata, et inde sunt passi triginta duo et coniunget se cum priore fine et est ...... in locum qui dicitur palumbara finibus predicta cibitate; infra ipse finis et mensuria neque nobis nominati benditori, neque quarta uxoris nostre, neque at nostris heredibus, neque cuicumque ominibus nihil inde reserbabimus neque dicimus alicui remanere sortionem, set a funditus et trasactibo nomine inclita ipsa medietas de iamdicta clausuria de binea cum omnia intro se abentibus, et cum arboribus pomiferi et inpomiferi, et cum trasita et exita sua, tibi predicto guinardo tradidimus atque benumdedimus at semper habendum tu et tuis heredibus possidendum, dominandum, residendum, laborandum et frudiandum, et omnia inde faciendum quibus tibi nominati guinardi tuique heredibus placuerit, sine omni contrarietate nostra et de nostris heredibus aut quorumcumque hominum. Unde pro anc mea benditionem tibi stabiliscendum et unc testum cartule confirmandum, nunc in presente ego qui supra nominatus petrus presbiter recepi a te iamdicto guinardo germanum meum statutum pretium, idest biginti tari aurei boni in omni deliberatione, finita nostra benditio, sicut dictum est, quatenus a presentis dies habeatis et quicquit bolueritis faciatis. de quo repromittimus nos nominati benditori vestri, et obligamus nos et nostris eredibus tibi nominati guinardi, quam et at tuis heredibus, de supradicta nostra benditio, quod nos tibi benumdedimus, ab omnibus ominibus omnique partibus antistare et defendere; quit si minime potuerimus, aut si nos ipsi forsitans per quobis ingenio remobere aut dirrumpere seu retroare quesierimus, ante omnia questio nostra modis omnibus exinde bacua sit et supradictum pretium in duplum nos vobis componere obligamus, et quod aput bos remeliorata paruerit ec nostra- benditio in qualiscumque labore vel edificio, sub estimatione pretii illut vobis restituamus, de colludio autem secundum legem nos vobis satisfaciamus: insuper ego qui supra nominatus petrus presbiter bona mea bolumtate guadia tibi guinardo germanum meum dedimus et mediatorem tibi posui lando filium adelferi, ut nos et nostris heredibus defendamus tibi et at tuis heredibus in inclita ipsa medietas de tota ipsa supradicta clausuria de terram cum binea, sicut superius declarata est, et per finis circumdata a pars quarte uxori nostre, quam et da mundoaldis earum, seu et da omnes consortes nostros et da omnes omines omnique partibus; sin autem noluerimus vobis defendere omnia que superius legitur, sic obligamus nos et nostris heredibus at componendum vobis et at vestris heredibus biginti solidi aurei constantini, et per inbitis nos vobis adinpleamus omnia que superius legitur, et cartula nostre benditionis in suprascripta ratione firma permaneat. quam te petrus clericus atque notarius scribere rogabimus intus supradicta cibitate. + Ego sigismundo diaconus + Ego aimo diaconus.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.005, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.