useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis DCCCXLVI
Signature: DCCCXLVI
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1032
  
x
+ In nomine domini domno romano dibina gratia imperator augusto, deo propitio, quinto anno imperii eius, mense hoctuber, prima indictione. Ideoque ego nomine ademari filius quondam iohanni presbiteri, qui sum commorantes intus cibitate luceria, Declaro enim intus in ac predicta cibitate luceria coram presentia benedicti iudicis et aliis nobiliores hominibus qui hic subter conscripti sunt, quia pertinentem mihi abeo ex predictum genitorem meum una torna de vinea in excla illa pars flubio salsulo ……… qui dicitur ad ipsa labandaria, subtus hanc predicta civitate luceria, que his dicta vinea pro meis magnis necessitatibus ... dum michi vindere congruum est et mea congruitate exinde conficere debeo. Quapropter, dum michi congruum et abtum esse videtur, vona etenim mea volumptate per anc enim videlicet cartulam vindedimus tibi michaeli ……. integram et funditus ipsam iamdictam vineam, qualiter michi esse pertinentes per ec finis et mensure, qualiter in ista cartula hic subtus declaratur. De prima pars quod est a medio limite et fine ipsa vinea iohanni filii gisaldi abunculi mei, inde sunt ad iustum mensuratum hominis mediocris persona passi triginta quinque. De secunda namque pars quod est a medio limite et fine ipsa vinea madelperti presbiteri, inde sunt passi triginta nobem. De tertia vero pars, quod est ab ipsa via puplica que badit infra ipse vinee, inde sunt usque in prioras fines passi triginta uno. Inter iste namque finis et mensure que superius cernitur et legitur, de fine in finem, quantum infra claustrum est de ex eodem vinea, unde nec nobis, nec ad eredibus nostris, neque ad nullum quempiam hominem ibi aliqua portio reserbabimus requirendi; Set qualiter edificiata est eamdem vinea, una cum mediis limitibus et cum viis et anditis suis, et cum legitima ingressa et regressa sua, et cum inferius et superiusque suis, et cum arboribus pomiferis et inpomiferis et cum suis omnibus pertinentiis, et cum omnia infra se abentibus integra, velut prelegitur, ipsa iamdicta vinea venundedimus tibi cuiusdicti michali comes emtori nostro possidendum. De quo pro constabiliscendam tibi atque confirmandam hanc nostra vinditionem, manifesti sumus, quod a presentem recepimus a te prenominatum emptorem nostrum finitum pretium duobus solidi soterici voni per caput; finitum est enim, Ea videlicet ratione, ut amodo et semper eadem nostra vinditione integra, qualiter prelegitur, abere et possidere baleatis, et faciatis exinde, quemammodum tibi vel at tuis eredibus placuerit, sine nostra et de nostris eredibus requisitione. Unde guadia tibi dedimus et mediatorem tibi posuimus musando filius lupini, et obligamus nos et nostris vobis cuiusdicto emptori nostro et at tuis obligamus eredibus, ut anc nostra vinditione integra, qualiter prelegitur, nos vobis ab omnibus hominibus ab omnique partibus antistare et defendere debeamus; quod si noluerimus, aut si nos ipsis per quavis ingenium anc nostra vinditione vobis retornare aut remobere quesierimus, primis omnium questio et causatio nostra inde sint bacua, et decem aurei solidi constantini nostros eredes vobis vestrisque eredibus componere obligamus, et in antea taciti et confusi maneamus per invitis, per supradicta guadia et iamdicto mediatore, qui se tribuit vobis ad pignerandum omnia pignera sua legitima et inlegitima .... donec per invitis adimpleamus vobis iuxta uius textum cartule, et hanc cartulam nostre vinditionis aput vos omni tempore firmam et stabilem permaneat. quam te deusdedi diaconus et notarius as scribere rogabimus. actum in civitate luceria qui et interfui mense et indictione superscripsi feliciter. + Ego qui supra benedicto iudice + Ego poto teste + Ego ilperino teste.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.005, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.