useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis DCCCLII
Signature: DCCCLII
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1033
  
x
+ In nomine domini quadragesimo septimo anno principatus domni landolfi gloriosus princeps, et vicesimo tertio anno principatus domni paldolfi filii eius, mense iunius, prima indictione. Nos i sumus petrus presbiter filius genci et iohannes filius marandi, eo quod ante nobiliorum subscriptorum testium declaramus nos abere una pecia de rebus in loco baneo, et congruum est nobis illos donare iohanni et simeoni germani filii iohanni. Quapropter nos supradictorum petrus presbiter et iohannes, sicut nobis congruum est, vona etenim nostre voluntatis et per eadem cartula donamus vobis iohanni et simeoni integram ipsa pecia de rebus, ut diximus, sicut videtur esse infra ec finis et mensurie: de una parte fine petri socero tuoque iohanni, sicut badit et revolbit, et qualiter badit usque in via quod ad comunem abemus vobiscum, sunt passos nonaginta tribus: de alia parte fine ipsa via, qualiter badit usque in aqueducto, sunt passos decem: deinde descendentem per eodem aqueductos usque in ribus de cirasulum: de subtana parte fine ipso ribo de cirasulum, sunt passos quinquaginta et octo: de alia parte fine de erede mauri ascendentem usque in fine supradicti petri socero tuoque iohanni, unde finem inchoabimus. Infra omnes iamdicte finis et mensurie totam et integram ipsa pecia de rebus vobis prenominati iohanni et simeoni donabimus una cum inferius superiusque, cum via et andita sua, cum aquis et cum omnibusque suis pertinentiis, ad semper abendum et possidendum vos quam et vestris eredibus, et faciendum exinde omnia quod volueritis, sine contradictionem nostram et de nostris oredibus aliqua requisitionem, et licentiam et potestatem abeatis omni tempore vos et vestris eredibus et omini vestri et omini, qui ad ipsa pecia de rebus vadunt, ire et redire per ipsa via que benit da ipsa fontana, et vadit per rebus de erede mauri, quod nos comunem abemus cum eredes mauri, ita et vos exinde debeatis ire et redire cum vestris utilitatibus usque in via puplica que badit in abellino, cum vestris congruitatibus per nostram et de nostris eredibus defensionem: proinde fecimus vobis ec supradicta donatio, pro quo vos debetis nobis pastinare una pecia de nucillitum et castanietum trans ipso aqueducto, sicut brebem nostrum continet. Et pro anc nostram donationem confirmandum adque constabiliscendum, continuo recepimus ad vos iusta legem launegilt mantellum unum que inter nobis conbenit, finita est ipsa nostra donatio. Et unde obligamus nos supradictorum petrus presbiter et iohannes, quam et nostris eredibus obligamus vobis prenominati iohanni et simeoni, quam et ad vestris eredibus obligamus nos. Quod si aliquando tempore eadem nostram donationem, uti prelegitur, retornare aut remobere quesierimus per quacumque inbenta rationem, volendum exinde vobis aliquit tollere, aut contrare, vel minuare, aut de vestra subtraere proprietatem et dominationem, aut si integram ipsa pecia de rebus infra supradicte finis et mensurie et ipsa via, ut diximus, nos et nostris eredibus, vobis et ad vestris eredibus non defensaberimus ab omnibus ominibus ab omnibusque partibus, et da ipse uxoribus vestre, et qui pro partibus eorum exinde causaberit, non defensaberimus secundum langnobardorum legem; ideo ante omnia questio et causatio nostra vacua et tacita sint, et quinquaginta solidi aurei constantini nos supradictorum petrus presbiter et iohannes, quam et nostris eredibus, vobis prenominati iohanni et simeoni, quam et ad vestris eredibus, componere obligamus et in antea per inbitis semper tacitis et contentis permaneamus, adque per inbitis semper tacitis et contentis permaneamus, adque per inbitis illos vobis defensemus, sicut supra vobis obligati sumus, per supradicta obligata pena. Quod te gualfus archisubdiaconus et notarius scribere rogabit in abellino, mense et indictione feliciter. +EGO FALCO + Ego ioannes.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.005, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.