useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis DCCCLX
Signature: DCCCLX
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1033
  
x
+ In nomine domini sextodecimo anno principatus domni nostri guaimari glorioso principe, filii quondam domni guaimari principis, mense nobember, tertia11Lege: secunda. Indictione. Memoratorium 1Lege: secunda. factum a me martinus qui fuit de capua, filius petri, eo quod ante iohannes castaldus et subscripti testes per iussionem suprascripti domni principis, quam et pro pars sacri palatii per demandatione mascini vestararium suprascripti domni principis tradidit mihi rossemannus minister suprascripti domni principis una pecia de terra cum aliquantum pastinu, quod ego pastenabit cum idisfrancu, quod sacri palatii abet in locum tusciano illa parte flubio tusciano per finis et mensuras: a pars orientis fine bia publica, inde sunt passi sexaginta: a parte meridie fine media sepe, inde sunt passi septuaginta octo: a pars occidentis fine sacri palatii, inde sunt passi quinquaginta quadtuor; totum mensuratum ad iusto passum omini inclitum illut, ut diximus, cum vice de bia sua illut mihi tradidit in tali ordine, ut amodo et semper, natos nascentes, ad mea et de meis eredibus sint potestatem illut tenendum, dominandum et fobee et omnis nostre utilitatis iusta ratione ibidem faciamus, et ibidem resideamus et abitemus, et totum illut pastenemus vinea de vono vitineo et pomis, ut ad completi decem anni abeamus totum illut surtum, et operatum, et cultatum, et clusum, sicut in ipso locum meruerit; et per annum apto tempore tota ipsa vinea de super et de subter lavoremus, et cultemus, et propaginemus, et sic per annum totum illut lavoremus, ut per omnis annum vonum lavoratum pareat, ut in melius proficiant et non dispereant, et salbum et clusum illut abeamus; et per annum de vindemie amodo et semper faciamus scire missum palatii, ut ibi beniant, et nos totum illut vindemiemus, et omnis vinum ividem ad palmentum dividamus: pars palatii tollant inde quartam partem, et nos tollamus inde tres sortis, et nos illut portemus ad cellarium domnicum de ipso locum, et salbum illut mittamus in organea palatii per nos conciatum, et demus ad ipsum missum palmentaticum, et ipsum missum nutriemus, dum ibidem steterit, secundum nostram possibilitatem; de qua per vona combenientia guadia mihi ipsum ministrum dedit, et mediatorem mihi posuit petrus filius iobini presbiteri; et per ipsa guadia etc. Statuta mulcta viginti solidorum auri constantinianorum. Quod scripsi ego iohannes notarius. + Ego qui supra rossemannu minister + Ego adelgisi presbiter minister.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.005, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.